Sit ergo fixa indubitataque conclusio [sect. 9] post longissimi temporis praescriptionem sublatam videri vtranque obligationem tam ciuilem quam naturalem. c. iam ipso iure. vnde primum apparet veram non esse opin. Bal. & Francis. Balbi, & Petri Philippi Cornei & aliorum supra relatorum negantium eam ipso iure perimi, & affirmantium quod etiam in effectu non eneruabatur aut debilitabatur.