Sit ergo fixa indubitataq́; conclusio [*] post lōgissimi temporis præscriptionem sublatam videri vtranque obligationem tam ciuilem quàm naturalem. c. iam ipso iure. vnde primùm apparet verā non esse opin. Bal. & Francis. Balbi, & Petri Philippi Cornei & aliorum suprà relatorum negantium eam ipso iure perimi, & affirmantium quod etiam in effectu non eneruabatur aut debilitabatur.