Apparet etiam errasse [sect. 10] quotquot asseuerabant eam in effectu debilitari duntaxat non etiam ipso iure perimi, id quod affirmat Bart. in l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. cuius opin. communem esse testatur Francis. Bal. vbi supra, par. 1. q. 6. & par. 3. prin. in 2. par. illius 3. partis. q. 10. vbi pluries hanc dicit communem opinio. Paul. Castren. in d. l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. Bal. in l. sicut. col. 1. C. de praesc. 30. annorum. Ioan. Imol. in c. fi. col. 6. de praesc. in rep. Ang. l. 1. col. 19. C. de iud. in rep. Pano. & Feli. col. 1. in cap. ad aures, de praesc. Ioan. And. in c. possesso. ad fi. de regulis iuris. Antonius, & Ioan. Imol. in d. c. ad aures. Pet. Philip. Corn. consi. 176. ad euidentiam. col. pen. lib. 1. Neque ad rem pertinet quod etiam iure ciuili non procedat praes. iurium & actionum cum mala fide non magis quam iure canonico, secundum veram & communem opinio. vt supra diximus, & plenius in c. praeced. nam non sequitur, scio me debere, ergo habeo malam fidem, est enim aperta incuria (ne dicam iniustitia) existimantium, qui possidet rem alienam, aut moratur scienter debiti solutionem, eum esse necessario in mala fide, cum potius sit in bona fide, aut saltem in bona fide & esse possit & esse posse a lege ciuili praesumatur, vt iam ostendimus, & fusius in c. praeced. & c. 72. & cap. 76. & vt exactius res agatur considera quod aut tam creditor quam debitor erant debiti conscij, aut vterque ignorabat, aut creditor solus sciebat, debitor autem ignarus erat, aut & quarto ex diuerso creditor ignorabat & debitor solus sciebat. Primo casu cessat regulariter mala fides, quia ex illa scientia & patientia longissimi temporis praesumitur tacita debiti remissio aut abiectio, vt diximus supra, & alijs in locis ad quae me retuli. Secundo casu quando vterque ignorabat, etiam secundum omnes procederet praescriptio, cum debitor aperte sit in bona fide vt pater ex sua iusta ignorantia, quale esset si ex contractu forte procuratoris quem ignorabat obligatus esset, vt supra dixi, & exactius in c. praeced. Tertio casu cum solus creditor sciebat, debitor ignorabat se debere, tunc idem, & longe iustius, quia ex parte sua adest bona fides, & ex parte creditoris iustissime praesumeretur debiti vel remissio vel abiectio. Vltimo vero casu cum solus debitor se debere sciebat, creditor autem ignorabat, vix est vt non intelligatur esse in mala fide quandoquidem ex parte creditoris ignorantis nec debiti abiectio, nec remissio praesumi potest. l. mater decedens. ff. de inoffic. testa. sicque cessat ro bonae fidei praesumendae, de qua in l. alienationis verbum. ff. de verb. signi. ibi. vix est enim vt non videatur alienare, & c. & l. qui patitur. ff. amand. l. semper qui non prohibet. ff. de reg. iur. & cum debitor suum debitum saltem improprijssime videatur possidere. Glo. in l. regula. ff. de pet. haere certe hoc casu istius debitoris improprijssima illa posses. non legitima, sed clandestina videretur, arg. 1. si quis diuturno, in pri. ff. si ser. vendi. quae lex si recte inspiciatur, probat omnia membra huius distinctionis negans vbi vitiosa possessio, vel quasi possessio est contingere praescriptionem, non sic si vitio caret. Iam ergo dubitari non oportet quin cesset praescri. vtroque iure tam ciuili, quam cano. vbi mala fides interfuit, & in eo tantum quaestio est, an possessor, vel quasi poss. rei vel iuris alieni in mala fide esse dicatur cum id sciebat, qua in re distinguendum est, vt dixi modo, & plenius supra cap. praec. &c. 72. &c. 76. incipi. actio personalis.