Apparet etiam errasse [*] quotquot asseuerabant eam in effectu debilitari duntaxat non etiam ipso iure perimi, id quod affirmat Bart. in l. fin. §. 1. ff. rem ratā haberi. cuius opin. cōmunem esse testatur Francis. Bal. vbi suprà, par. 1. q. 6. & par. 3. prin. in 2. par. illius 3. partis. q. 10. vbi pluries hanc dicit cōmunem opinio. Paul. Castren. in d. l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. Bal. in l. sicut. col. 1. C. de præsc. 30. annorum. Ioan. Imol. in c. fi. col. 6. de præsc. in rep. Ang. l. 1. col. 19. C. de iud. in rep. Pano. & Feli. col. 1. in cap. ad aures, de præsc. Ioan. And. in c. possesso. ad fi. de regulis iuris. Antonius, & Ioan. Imol. in d. c. ad aures. Pet. Philip. Corn. consi. 176. ad euidentiā. col. pen. lib. 1. Neq; ad rem pertinet ꝙ etiam iure ciuili non procedat præs. iurium & actionum cum mala fide non magis quàm iure canonico, secundum veram & communem opinio. vt suprà diximus, & plenius in c. pręced. nam nō sequitur, scio me debere, ergo habeo malam fidem, est enim aperta incuria (ne dicam iniustitia) existimantium, qui possidet rem alienam, aut moratur scienter debiti solutionem, eum esse necessariò in mala fide, cùm potius sit in bona fide, aut saltem in bona fide & esse possit & esse posse à lege ciuili præsumatur, vt iam ostendimus, & fusius in c. præced. & c. 72. & cap. 76. & vt exactius res agatur considera quod aut tam creditor quàm debitor erant debiti conscij, aut vterq; ignorabat, aut creditor solus sciebat, debitor autem ignarus erat, aut & quartò ex diuerso creditor ignorabat & debitor solus sciebat. Primo casu cessat regulariter mala fides, quia ex illa scientia & patientia longissimi temporis præsumitur tacita debiti remissio aut abiectio, vt diximus suprà, & alijs in locis ad quæ me retuli. Secundo casu quando vterq; ignorabat, etiam secundum omnes procederet præscriptio, cùm debitor apertè sit in bona fide vt pater ex sua iusta ignorantia, quale esset si ex contractu fortè procuratoris quem ignorabat obligatus esset, vt suprà dixi, & exactius in c. præced. Tertio casu cum solus creditor sciebat, debitor ignorabat se debere, tunc idem, & longè iustius, quia ex parte sua adest bona fides, & ex parte creditoris iustissimè præsumeretur debiti vel remissio vel abiectio. Vltimo verò casu cùm solus debitor se debere sciebat, creditor autem ignorabat, vix est vt non intelligatur esse in mala fide quandoquidem ex parte creditoris ignorantis nec debiti abiectio, nec remissio præsumi potest. l. mater decedens. ff. de inoffic. testa. sicq́; cessat rō bonæ fidei præsumendæ, de qua in l. alienationis verbum. ff. de verb. signi. ibi. vix est enim vt non videatur alienare, & c. & l. qui patitur. ff. amand. l. semper qui non prohibet. ff. de reg. iur. & cum debitor suum debitum saltem improprijssimè videatur possidere. Glo. in l. regula. ff. de pet. hęre certè hoc casu istius debitoris imꝓprijssima illa posses. nō legitima, sed clādestina videretur, arg. 1. si quis diuturno, in pri. ff. si ser. vendi. quæ lex si rectè inspiciatur, probat omnia membra huius distinctionis negans vbi vitiosa possessio, vel quasi possessio est contingere præscriptionem, non sic si vitio caret. Iam ergo dubitari non oportet quin cesset præscri. vtroque iure tam ciuili, quàm cano. vbi mala fides interfuit, & in eo tantùm quæstio est, an possessor, vel quasi poss. rei vel iuris alieni in mala fide esse dicatur cũ id sciebat, qua in re distinguendum est, vt dixi modò, & plenius suprà cap. præc. &c. 72. &c. 76. incipi. actio personalis.