Confirmantur haec omnia, nam tenentes[sect. 11] praescriptione vtile tantum dominium, non etiam directum acquiri, eo quod in praescriptione cessat naturalis aequitas, quia currit contra ignorantem, fatetur quod si dominus scit, & patitur rem suam praescribi, tunc directum dominium acquiritur non secus quam si ipse eam venderet & traderet, ita Balbus de praescri. par. 2. q. 2. nu. 9. & Bald. in auth. nisi tricennale. col. fi. C. de bo. mater. & Feli. in rub. de praescrip. colu. 1. & Ias. in l. traditionibus. C. de pact. ergo vt cessat mala fides quando domini voluntate possideo alienum, per totum ti. ff. & C. commod. & ff. de praecario. & ff. C. Inst. & in decret. de dona. ita & hoc casu cessat mala fides.