Confirmantur hæc omnia, nam tenentes[*] præscriptione vtile tantùm dominium, non etiam directum acquiri, eo ꝙ in præscriptione cessat naturalis æquitas, quia currit cōtra ignorantem, fatetur ꝙ si dominus scit, & patitur rẽ suam præscribi, tunc directum dominium acquiritur non secus quàm si ipse eam venderet & traderet, ita Balbus de præscri. par. 2. q. 2. nu. 9. & Bald. in auth. nisi tricennale. col. fi. C. de bo. mater. & Feli. in rub. de præscrip. colu. 1. & Ias. in l. traditionibus. C. de pact. ergò vt cessat mala fides qñ domini voluntate possideo alienum, per totum ti. ff. & C. cōmod. & ff. de præcario. & ff. C. Inst. & in decret. de dona. ita & hoc casu cessat mala fides.