[sect. 13] Apparet similiter parum aptam esse, aut suspectam esse aequiparationem, quam ipsemet Balbus d. q. 6. post Paulum Castren. in d. l. fi. §. 1. & post Bal. in l. sicut. col. 1. C. de praescri. 30. anno. facit, ait. n. quod vt per pactum de non petendo, quod est iuris gentium, eliditur ciuilis obligatio, sed naturalis, quia similiter est de iure gentium, ex toto perimitur, ita ex diuerso per praescriptionem, quae est iuris ciuilis, ex toto perimitur obligatio ciuilis, sed naturalis duntaxat debilitatur. Secundum quam rationem consequens fieret, vt diceremus quod per nouationem quae est iuris ciuilis, vel etiam per acceptilationem quae similiter est iuris ciuilis, sola ciuilis obligatio tolleretur, naturalis vero duntaxat debilitaretur, id quod esset contra text. in §. praeterea nouatione, & in §. item per acceptilationem. Inst. quib. mod. tolli. obli. & contra l. fi. C. de nouat. & contra omnes leges tam illius tituli quam ff. eo. titu. & per totum ff. & C. de accepti. ergo non est bona consequentia, nouatio, aut acceptillatio, aut praescriptio sunt iuris ciuilis. ergo ciuilem tantum non etiam naturalem obligationem perimere possunt, quinimo vtranque perimere possunt & perimunt, quia hac in re cum ipso iure ciuili concurrit etiam natura, hoc est, voluntas illius contra quem praescribitur, quae vt ex verbis, vel scriptura, vel etiam nutu, vel alijs signis, & indicijs eius probata intelligeretur, ita etiam ex ista scientia & patientia probata censetur. d. l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem act. d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. iuncta l. Labeo. ff. de sup. lega. l. nutu. ff. de legat. 3. l. 1. §. si quis ita. ff. de verborum obligation. l. milites. ff. de milit. testam. l. an inutilis. ff. de accepti. l. non solum. l. non figura. ff. de actio. & obligatio. certum enim est quod multis modis esse potest. l. certum. ff. si certum petat. iuncta l. 1. §. fina. ff. de dote praeleg. & vt obligatio naturalis sine dubio praeempta diceretur ex remissione creditoris, de qua constaret per verba ipsius: ita quoque perempta videbitur ex remissione ipsius, de qua alio quouis modo constet, vt dictis iuribus. constat autem de tali remissione vel abiectione per scientiam & patientiam longissimi temporis, vt diximus, ergo talem obligationem naturalem peremptam esse proculdubio intelligemus.