[*] Apparet similiter parum aptam esse, aut suspectam esse æquiparationem, quam ipsemet Balbus d. q. 6. post Paulum Castren. in d. l. fi. §. 1. & post Bal. in l. sicut. col. 1. C. de præscri. 30. anno. facit, ait. n. quòd vt per pactũ de non petendo, quod est iuris gentium, eliditur ciuilis obligatio, sed naturalis, quia similiter est de iure gentium, ex toto perimitur, ita ex diuerso per præscriptionem, quæ est iuris ciuilis, ex toto perimitur obligatio ciuilis, sed naturalis duntaxat debilitatur. Secundum quam rationem consequens fieret, vt diceremus quod per nouationem quæ est iuris ciuilis, vel etiam per acceptilationem quæ similiter est iuris ciuilis, sola ciuilis obligatio tolleretur, naturalis verò duntaxat debilitaretur, id quod esset contra text. in §. præterea nouatione, & in §. item per acceptilationem. Inst. quib. mod. tolli. obli. & contra l. fi. C. de nouat. & contra omnes leges tam illius tituli quā ff. eo. titu. & per totum ff. & C. de accepti. ergo non est bona cōsequentia, nouatio, aut acceptillatio, aut præscriptio sunt iuris ciuilis. ergo ciuilem tantùm non etiam naturalem obligationem perimere possunt, quinimò vtranque perimere possunt & perimunt, quia hac in re cum ipso iure ciuili concurrit etiam natura, hoc est, voluntas illius contra quem præscribitur, quę vt ex verbis, vel scriptura, vel etiam nutu, vel alijs signis, & indicijs eius probata intelligeretur, ita etiam ex ista scientia & patientia probata censetur. d. l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem act. d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. iuncta l. Labeo. ff. de sup. lega. l. nutu. ff. de legat. 3. l. 1. §. si quis ita. ff. de verborum obligation. l. milites. ff. de milit. testam. l. an inutilis. ff. de accepti. l. non solùm. l. non figura. ff. de actio. & obligatio. certum enim est quod multis modis esse potest. l. certum. ff. si certum petat. iuncta l. 1. §. fina. ff. de dote præleg. & vt obligatio naturalis sine dubio ꝑempta diceretur ex remissione creditoris, de qua constaret per verba ipsius: ita quoq; perempta videbitur ex remissione ipsius, de qua alio quouis modo constet, vt dictis iuribus. constat autem de tali remissione vel abiectione per scientiam & patientiam longissimi temporis, vt diximus, ergo talem obligationem naturalem peremptam esse proculdubio intelligemus.