Denique apparet ex nostra declaratione[sect. 14] obligationi praescriptae non posse accedere fideiussorem, nam licet is soli obligationi naturali accedere possit, non secus quam ciuili & naturali. leg. fideiussor obligari. §. fideiussor. vbi notant Paulus Castrensis & Barthol. ff. de fideiuss. §. 1. Instit. eod. titu. tamen post praescriptionem cum nulla secundum nos supersit obligatio ei obligationi, quae nulla est, fideiussor accedere non poterit, id quod in specie tenent Bald. in l. tam mandatori. colum. 2. C. de non nume. pecu. Bartholo. & Paulus de Castr. in d. §. fideiussor. Francisc. Balb. in d. q. 6. Paulus Castre. in l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. Anton. Butr. Ioannes Imol. & Felin. in d. c. ad aures, de praescrip. quae communis opinio ex nostra sententia verissima est, non autem ex ratione, qua ipsi omnes mouentur, dum naturalem quidem obligationem superesse existimant, quamuis debilitatam, & pro nobis in specie est tex. in l. si quis postquam, cum ibi not. ff. de fideiusso.