Capvt liii.

Capvt liii.

QVo ad sextum,
1
* an præscriptio actionum tollat & perimat vtranque obligationem, an alteram tantùm, vehementer controuersum est, & sunt variæ no| p. [138]v strorũ nost rorum sententiæ. Sunt enim qui velint, quod sola ciuilis obligatio perimitur, naturalis verò, neque perimitur neque vlla ex parte eneruatur. ita Bald. in auth. ad hæc C. de vsuris, col. 3. qui hanc esse communem opinionem testatur, quem sequitur Franciscus Balbus de præscrip. in 2. par. 3. par. princ. q. 10. vbi ait se mirari de doctoribus contrarium tenentibus, Idem tenet ipsemet Balbus in 1. par. q. 6. ad fi. & Pet. Philippus. Corneus consilio 251. in hac consultatione. colum. 2. lib. 3. moti quia leges ciuiles, quæ præscriptionis induxerunt, vt duximus suprà in 3. illa q. conclusioneq́ue quo iure esse inducta præscriptio, non potuerunt perimere iura naturalia. l. eas causas. ff. dé capitis dimi. l. iura sanguinis, vbi multa per Decium & Cagno. ff. de regu. iu. §. sed naturalia. Inst. de iust. & iure. l. omnes populi. ff. de iust. & iure. §. minus ergo. Inst. de hære. quæ abintesta.
2
* Nec dubium est quin naturalis obligatio ex iure gentium primæuo, quod ẽt etiam ius naturale appellatur, oriatur. l. 1. ff. de pact. c. 1. eod. tit. §. per traditionem. Inst. de rerum diui. ibi, nihil tam æquitati naturali conuenit. l. non minorem. C. de transc. l. 1. ff. de const. pecu.
3
* Et tale ius gentium primæuum, quo suadet, docetq́ue pactiones ac conuentiones custodiri esse, & dici ius naturale respectu humani generis, duximus suprà c. 16. num. 11. lib. 1. ergo talis obligatio naturalis ex hoc iure gentium primæuo, & sic naturali orta per ius ciuile perimi non est possibile, & sic nec per præscriptiones eo iure ciuili ortæ, idem tenet Andreas Tiraquell. de præscri. §. 1. Glo. 2. ad finem, & vide infrà. c. 74. nu. 3. Sed sanæ hæc ratio, quæ his patribus tam immobilis peremptoria inexpugnabilisq́; inexpugnabilisque visa fuit, nullius (iudice me) momẽti momenti est, nam quod naturalis obligatio sit iuris, naturalis secundũ secundum superiorem declarationem ingenuè fatemur: quodq́ue naturalia iura per solum ius ciuile perimi nequeant, similiter agnoscimus, quòd autem in specie nostra per solùm ius ciuile ea naturalis obligatio fuerit oppugnata vel expugnata, id omninò negamus: quinimmò per ipsum ius naturale vel gentium expugnata ex legis interpretatione intelligitur: Nam si sciebas me tibi centum debere, & per longissimum tempus triginta annorum tacuisti, petereq́ue supersedisti, iustissimè ius ciuile interpretatur
4
* te habuisse animum voluntatemq́ue istius debiti vel iuris remittendi, aut pro derelicto habendi. Nam (quod longè plus est) etiam post vnius duntaxat anni præteritionem hanc remittendi interpretationem aliàs lex facit, vt in §. fin. Instit. de iniurijs, & ius possessionis negligi & abijci, vel pro derelicto haberi per negligentiam decennij lex interpretatur, vt est communis opinio, quam tenent Glo. & Paulus Castrensis in l. si de eo. §. 1. ff. de acqui. poss. Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. eod. tit. & idem Ias. in l. 1. colum. fi na. C. de seruis fugiti.
5
* & post decennalem annuam præstationem lex incipit præsumere obligationem, & animum in posterũ posterum aliquid annum præstandi. l. cùm de in rem verso. ff. de vsuris. quid ergo mirum aut nouum, si post scientiam & patientiam longissimi temporis incipiat lex ciuilis præsumere annum debiti remittendi.
6
* Cum longè facilius quis remittat plura quàm denuò dedat aut donet, vel cōcedat concedat pauca, vt diximus de succ. crea. lib. 2. §. 18. num. 16. versic. tertia ratio, per Paulum Castren. in l. pacta que contra. C. de pact. & hac ratione improbatur pactum legis commissoriæ in pignoribus. l. fin. C. de pact. pig. & improbatur eadem ratione renunciatio futurorum alimentorum, vt in d. num. 16. declaramus, vbi etiā etiam diximus, eadem ratione improbari pactum de non succedendo factum inter patrem & filium, & tradit Ias. in l. pactum dotali. C. de collati. harum enim rerum ratio ea est, quòd facilius quis remittit plura quàm donet pauca, vt naturaliter fieri videmus. Quid ergo mirum aut nouum, si lex per longissimi temporis taciturnitatem præsumat debiti remissionem, cum etiam obligationem post breuius tempus præsumere soleat, & remissionem etiam aliàs per vnius solius anni transcursum, vt diximus. Quinimò
7
* etiam cōcessionem concessionem per longi temporis transcursum alibi præsumit, quale est in terminis. l. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. de cuius intellectu agemus, latè infrà declarantes, quod vt debitor cum scientia iuris alieni potest longissimo tempore per creditoris scientiam & patientiam præscribere, quia ex tali taciturnitate pręsumitur præsumitur remissio, vt in specie nostra, ita in terminis, d. l. si quis diuturno, per scientiam & patientiam domini rei consentientis me tignum in parietem suum immissum lōgo longo tempore habere acquiro & præscribo ius seruitutis, ergo longè facilius id cōtinget continget , ac iustius in specie nostra, tum quòd hic adest longissimum tempus, ibi longum duntaxat, tum etiam quòd ibi est noua seruitutis acquisitio, quæ odiosa est, hic liberatio ab obligatione, quæ fauorabilior est. l. Arrianus. ff. de actio. & obliga. iuncta. l. altius. C. de seruit. cùm ibi notatis, cum ijs, quæ scripsimus infrà §. 82. numero 13. & infrà c. 83. scripsimus plenè de intellectu, d. l. si quis diuturno. Pro nobis tex. egregius in l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem fortè aut per patientiam. ff. de publici. in rem actio. vbi scientia & patientia habet vim traditionis: ergo multo facilius habebit vim remissionis quandoquidem facilius quis remiitit quàm donet, aut tradat, vt suprà ostendimus. Neq; Neque ad rem pertinere debebit, si quis obiecerit hanc legis interpretationem non esse ęquam æquam vt possit perimere iura naturalia, ne sic in effectu iura naturalia perimi videantur, nam id omninò negatur, sed potius ipso quoque iure naturali contrario perimi: omnis | enim res naturaliter per quascunque causas nascitur, per easdem dissoluitur. c. omnis res, de regu. iur. licet nihil tam naturale. ff. eod. tit. §. sin. & per totum tit. Inst. quib. mod. recontrahi. obliga. Modò sic
8
* tibi centum promisi, solus Deus certò scit, an id fecerim animo obligandi me, an verò loci vel ostentationis causa, vel fortè causa comitatis vt beneuolus erga te viderer. l. diuus. ff. de mil. testamen. §. plenè. Insti. eod. titul. l. Labeo. ff. de sup. lega. l. an inutilis. ff. de accep. l. non solũ solum . ff. de actio. & obliga. nihilominus tamen lex interpretatur me tibi obligatum videri, sentiens ex animo me promisisse obligandi me ipsum, quasi voluntatis nostræ certius signum nullum sit quàm verborum. d. l. Labeo. sicq́ue obligamur ex consensu & voluntate nostra à lege ciuili coniecturata, non tamen infallibiliter cognita, sic ergo & per contrarium ea obligatio ex animo nostro contrario perimi naturaliter potest & debet, quamuis animus ille coniecturis tantùm non etiam certa scientia lege ciuili percipiatur. & vt lex quò ad ortum obligationis fidem adhibuit verbis promittentis, ita & quoad ipsius obligationis resolutionem fidem adhibet taciturnitati & patientiæ longissimi temporis, & aliquando longè breuioris, vt diximus. Nec dicatur obligationem personalem inseparabilem esse ab ossibus obligati: arg. l. nemo potest. ff. de lega. 1. cum ibi traditis per Barthol. colum. 1. vbi per omnes repetentes. nam quòd semel personali obligatione deberi cœpit certis modis à lege definitis deberi desinit. l. obligationum ferè. §. placet. ff. de actio. & oblig. per totum titulum Instit. quib. mod. tollitur oblig. & vt illos modos perimendarum obligationum ipso iure lex adinuenit & induxit, ita quoq; quoque alios modos, vt constat, inducere potest quotidiè, id quod fecit in nostra materia iubendo vt plenissima securitas & obligationis liberatio contingeret per ipsius præscriptionem longissimi temporis, id quod expressius induci non potuit aut iuberi quàm inducitur si verba earum legum non calumnientur & exterminentur ac turpiter violentur per l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de præsc. 30. annorum. l. si pupillos, in fin. ff. de admi. tutorum, iuncto pri. Inst. quib. mod. tolli. obl. & c. ad aures, de præscrip. & l. 1. cum Glo. C. si aduer. creditorem.
Sit ergo fixa indubitataq́; indubitataque conclusio
9
* post lōgissimi longissimi temporis præscriptionem sublatam videri vtranque obligationem tam ciuilem quàm naturalem. c. iam ipso iure. vnde primùm apparet verā veram non esse opin. Bal. & Francis. Balbi, & Petri Philippi Cornei & aliorum suprà relatorum negantium eam ipso iure perimi, & affirmantium quod etiam in effectu non eneruabatur aut debilitabatur.
Apparet etiam errasse
10
* quotquot asseuerabant eam in effectu debilitari duntaxat non etiam ipso iure perimi, id quod affirmat Bart. in l. fin. §. 1. ff. rem ratā ratam haberi. cuius opin. cōmunem communem esse testatur Francis. Bal. vbi suprà, par. 1. q. 6. & par. 3. prin. in 2. par. illius 3. partis. q. 10. vbi pluries hanc dicit cōmunem communem opinio. Paul. Castren. in d. l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. Bal. in l. sicut. col. 1. C. de præsc. 30. annorum. Ioan. Imol. in c. fi. col. 6. de præsc. in rep. Ang. l. 1. col. 19. C. de iud. in rep. Pano. & Feli. col. 1. in cap. ad aures, de præsc. Ioan. And. in c. possesso. ad fi. de regulis iuris. Antonius, & Ioan. Imol. in d. c. ad aures. Pet. Philip. Corn. consi. 176. ad euidentiā euidentiam . col. pen. lib. 1. Neq; Neque ad rem pertinet quod etiam iure ciuili non procedat præs. iurium & actionum cum mala fide non magis quàm iure canonico, secundum veram & communem opinio. vt suprà diximus, & plenius in c. pręced præced . nam non sequitur, scio me debere, ergo habeo malam fidem, est enim aperta incuria (ne dicam iniustitia) existimantium, qui possidet rem alienam, aut moratur scienter debiti solutionem, eum esse necessariò in mala fide, cùm potius sit in bona fide, aut saltem in bona fide & esse possit & esse posse à lege ciuili præsumatur, vt iam ostendimus, & fusius in c. præced. & c. 72. & cap. 76. & vt exactius res agatur considera quod aut tam creditor quàm debitor erant debiti conscij, aut vterq; vterque ignorabat, aut creditor solus sciebat, debitor autem ignarus erat, aut & quartò ex diuerso creditor ignorabat & debitor solus sciebat. Primo casu cessat regulariter mala fides, quia ex illa scientia & patientia longissimi temporis præsumitur tacita debiti remissio aut abiectio, vt diximus suprà, & alijs in locis ad quæ me retuli. Secundo casu quando vterq; vterque ignorabat, etiam secundum omnes procederet præscriptio, cùm debitor apertè sit in bona fide vt pater ex sua iusta ignorantia, quale esset si ex contractu fortè procuratoris quem ignorabat obligatus esset, vt suprà dixi, & exactius in c. præ ced. Tertio casu cum solus creditor sciebat, debitor ignorabat se debere, tunc idem, & longè iustius, quia ex parte sua adest bona fides, & ex parte creditoris iustissimè præsumeretur debiti vel remissio vel abiectio. Vltimo verò casu cùm solus debitor se debere sciebat, creditor autem ignorabat, vix est vt non intelligatur esse in mala fide quandoquidem ex parte creditoris ignorantis nec debiti abiectio, nec remissio præsumi potest. l. mater decedens. ff. de inoffic. testa. sicq́; sicque cessat rō bonæ fidei præ sumendæ, de qua in l. alienationis verbum. ff. de verb. signi. ibi. vix est enim vt non videatur alienare, & c. & l. qui patitur. ff. amand. l. semper qui non prohibet. ff. de reg. iur. & cum debitor suum debitum saltem improprijssimè videatur possidere. Glo. in l. regula. ff. de pet. hęre hære certè hoc casu istius debitoris imꝓprijssima improprijssima illa posses. non legitima, sed clādestina clandestina videretur, arg. 1. si quis diuturno, in pri. ff. si ser. vendi. quæ lex si rectè inspiciatur, probat omnia membra huius distinctionis negans vbi vitio| sa possessio, vel quasi possessio est contingere præscriptionem, non sic si vitio caret. Iam ergo dubitari non oportet quin cesset præscri. vtroque iure tam ciuili, quàm cano. vbi mala fides interfuit, & in eo tantùm quæstio est, an possessor, vel quasi poss. rei vel iuris alieni in mala fide esse dicatur cum id sciebat, qua in re distinguendum est, vt dixi modò, & plenius suprà cap. præc. &c. 72. &c. 76. incipi. actio personalis.
Confirmantur hæc omnia, nam tenentes
11
* præscriptione vtile tantùm dominium, non etiam directum acquiri, eo quod in præscriptione cessat naturalis æquitas, quia currit cōtra contra ignorantem, fatetur quod si dominus scit, & patitur rẽ rem suam præscribi, tunc directum dominium acquiritur non secus quàm si ipse eam venderet & traderet, ita Balbus de præscri. par. 2. q. 2. nu. 9. & Bald. in auth. nisi tricennale. col. fi. C. de bo. mater. & Feli. in rub. de præscrip. colu. 1. & Ias. in l. traditionibus. C. de pact. ergò vt cessat mala fides quando domini voluntate possideo alienum, per totum ti. ff. & C. cōmod commod . & ff. de præ cario. & ff. C. Inst. & in decret. de dona. ita & hoc casu cessat mala fides.
Apparet
12
* ergo ex superioribus verissimam esse sententiam Accursij & Bart. & Pauli Castrensis in l. fi. §. 1. ff. rem ratam haberi. existimā tium existimantium eum, qui præscripsit si soluit posse repetere, quos sequitur Francis. Balb. de præscript. part. 1. q. 6. post alios, quos ipse tam ibi quātur quantur sus in 2. par. 3. part. prin. quæst. 10. refert.
13
* Apparet similiter parum aptam esse, aut suspectam esse æquiparationem, quam ipsemet Balbus d. q. 6. post Paulum Castren. in d. l. fi. §. 1. & post Bal. in l. sicut. col. 1. C. de præscri. 30. anno. facit, ait. n. quòd vt per pactũ pactum de non petendo, quod est iuris gentium, eliditur ciuilis obligatio, sed naturalis, quia similiter est de iure gentium, ex toto perimitur, ita ex diuerso per præscriptionem, quæ est iuris ciuilis, ex toto perimitur obligatio ciuilis, sed naturalis duntaxat debilitatur. Secundum quam rationem consequens fieret, vt diceremus quod per nouationem quæ est iuris ciuilis, vel etiam per acceptilationem quæ similiter est iuris ciuilis, sola ciuilis obligatio tolleretur, naturalis verò duntaxat debilitaretur, id quod esset contra text. in §. præterea nouatione, & in §. item per acceptilationem. Inst. quib. mod. tolli. obli. & contra l. fi. C. de nouat. & contra omnes leges tam illius tituli quā quam ff. eo. titu. & per totum ff. & C. de accepti. ergo non est bona cō sequentia consequentia , nouatio, aut acceptillatio, aut præ scriptio sunt iuris ciuilis. ergo ciuilem tantùm non etiam naturalem obligationem perimere possunt, quinimò vtranque perimere possunt & perimunt, quia hac in re cum ipso iure ciuili concurrit etiam natura, hoc est, voluntas illius contra quem præscribitur, quę quæ vt ex verbis, vel scriptura, vel etiam nutu, vel alijs signis, & indicijs eius probata intelligeretur, ita etiam ex ista scientia & patientia probata censetur. d. l. si ego. §. 1. ff. de pub. in rem act. d. l. cum de in rem verso. ff. de vsuris. iuncta l. Labeo. ff. de sup. lega. l. nutu. ff. de legat. 3. l. 1. §. si quis ita. ff. de verborum obligation. l. milites. ff. de milit. testam. l. an inutilis. ff. de accepti. l. non solùm. l. non figura. ff. de actio. & obligatio. certum enim est quod multis modis esse potest. l. certum. ff. si certum petat. iuncta l. 1. §. fina. ff. de dote præleg. & vt obligatio naturalis sine dubio ꝑempta præempta diceretur ex remissione creditoris, de qua constaret per verba ipsius: ita quoq; quoque perempta videbitur ex remissione ipsius, de qua alio quouis modo constet, vt dictis iuribus. constat autem de tali remissione vel abiectione per scientiam & patientiam longissimi temporis, vt diximus, ergo talem obligationem naturalem peremptam esse proculdubio intelligemus.
Denique apparet ex nostra declaratione
14
* obligationi præscriptæ non posse accedere fideiussorem, nam licet is soli obligationi naturali accedere possit, non secus quàm ciuili & naturali. leg. fideiussor obligari. §. fideiussor. vbi notant Paulus Castrensis & Barthol. ff. de fideiuss. §. 1. Instit. eod. titu. tamen post præscriptionem cùm nulla secundum nos supersit obligatio ei obligationi, quæ nulla est, fideiussor accedere non poterit, id quod in specie tenent Bald. in l. tam mandatori. colum. 2. C. de non nume. pecu. Bartholo. & Paulus de Castr. in d. §. fideiussor. Francisc. Balb. in d. q. 6. Paulus Castre. in l. fin. §. 1. ff. rem ratam haberi. Anton. Butr. Ioannes Imol. & Felin. in d. c. ad aures, de præscrip. quæ communis opinio ex nostra sententia verissima est, non autem ex ratione, qua ipsi omnes mouentur, dum naturalem quidem obligationem superesse existimant, quamuis debilitatam, & pro nobis in specie est tex. in l. si quis postquàm, cum ibi not. ff. de fideiusso.
Apparet
15
* similiter ex sententia nostra talem obligationem præscriptam nouari non posse, Nam ex nihilo nihil fit, secundum Philosophum, vt in l. sed si manente. ff. de precario, dixi plenè in 2. tomo harum controuersiarum c. 14. in princip. & per totum, & in specie ita tenent Antonius Butr. Ioan. Imo. & Felin. in d. c. ad aures & Fransc Franc . Balb. d. quæ. 6. num. 4. facit. §. præterea nouatione. Institu. quibus mo. tolli. oblig. cum ibi notatis. & l. 1. ff. de. nouat.
Apparet
16
* similiter quod talis obligatio præscripta non proderit ad compensationem, vt tenent Antonius Butr. Imola & Fel. in d. c. ad aures. & Bald. in d. q. 6. quorum sententia longè expeditior erit secundum nostram opinionem, cui negamus naturalem obligationem superesse, quam secundum eorum sententiam superesse existimantium, debilitariq́; debilitarique duntaxat, non etiam perimi asseuerantium.
Apparet etiam
17
* ex nostra sententia an super obligatione præscripta constitutũ constitutum fieri possit, quod admittit Bal. in rub. C. de const. pecu. colum. 2. & Balb. in d. q. 6. nos contra, per §. in personam. Institu. de act. & per d. l. si quis postquàm. ff. de fideiusso. vbi traditur, eum qui se pro alio soluturum constituit, similem esse fideiussori. Sicq́ue dicendum restat obligationi præscriptæ accedere non posse magis quàm fideiusso, præsertim secundum nostram opinionem, qua asseueramus per præscriptionem non solùm ciuilem verùm naturalem quoq; quoque obligationem peremptam videri.
Apparet etiam quid respondendum sit
18
* in illo articulo quo controuertitur, an postquàm quis præscripsit possit per denunciationem Euangelicam compelli ad restituendum quod præscripsit, qua in re receptissima opinio est non posse, si quidem sumus in præscriptione rei vel iuris corporalis, vt plenè resoluit Franciscus Balbus de præscri. 2. par. 3. partis princ. q. 11. & rursus q. 10. & Bartol. in extrauag. ad reprimendum, in verb. per denunciationem. in versi. sed quid de obligatione quæ tollitur præscriptione. Bald. in authen. ad hæc. col. 2. & 3. C. de vsuris. Anton. Butr. Ioan. Imo. Parnormi Panormi . Felinus & alij in c. fin. de præscrip. Pet. Philippus Corneus consi. 176. ad euidentiam. col. pen. lib. 1. & hanc sæpè testatur communem esse opinionem Imol. & sæpius Balb. vbi suprà.
Sed & in præscriptione actionis personalis
19
* idem esset, tenent Bar. Ioannes Imo. Panormit. & Pet. Philip. Corneus, vbi suprà, & hanc esse communem opinionem affirmat Balb. in d. q. 10. qui tamen contrarium tenet, firmans locum habere denunciationem Euangelicam, id quod tenet Pet. Philip. Corn. sibi contrarius consi. 251. in hac consultatione. colu. 2. lib. 3. Ioannis Imolensis sibi contrarius in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. Antonius Butrius in d. c. fin. Bald. in auth. adhæc. colum. 3. de vsuris mouentur hanc partem tenentes: quia longa, inquiunt, est differentia inter ius reale præscriptum & ius personale, nam iura realia facilè migrant de persona in personam. l. fi. C. de lega. l. fin. §. sed quia, cum §. seq. C. com. de leg. l. cum pater. §. surdo. ff. de leg. 2. l. à Titio. ff. de furt. l. si tibi homo. §. cum seruus. l. legaturus. §. fin. ff. de lega. 1. l. 1. 2. & ferè per totum. ff. de in diem addi. l. quoties, & ferè per totũ totum . C. de donati. quæ sub modo. l. 1. 2. & ferè per totum. ff. de lege cōmiss commiss . Diuersum est in actionibus personalibus, quæ immobiliter inhærẽt inhærent ossibus obligati. l. nemo potest: vbi Bar. col. 1. & alij omnes ff. de leg. 1. sicq́; sicque per interuentũ interuentum præscriptionis in re vel iure reali dominium eradicatur à primo domino, & migrat in præ scribentem, sicq́ue pręscriptione præscriptione completa nihil alienum reperitur possidere quod restituere per denunciationem Euangelicam cogatur, cùm iam non tam alienũ alienum quàm suum de nuo effectum possidere inueniatur. Sed præ scripta actione personali adhuc, inquiunt, debitor remanet naturaliter obligatus, neque alieni iuris debitor adhuc superest, per hocq́ue poterit per Euangelicam denunciationem cogi ad soluendum. Sed hæc ratio (iudice me) nullius momenti est. primùm quia tam facilè fuit legi inducere & disponere quòd obligatio personalis extingueretur præscriptione quàm vt dominium obligatioúe realis transferretur in præscribentem, vt ex dictis suprà per hoc & per superius caput edocemur. Deinde quia non est verum, superesse obligationem naturalem post præscriptionẽ præscriptionem , quinimò vtranque perimi iam edocti sumus. Ergo penes præscribentem nihil reperitur alienum, quod per denunciationem Euangelicam restituere cogatur. Nec ad rem pertinet, quod cum mala fide nec iure ciuili nec canonico procedat præscriptio (id quod potissimùm decepit eos, qui partem affirmatiuam tuentur) nam id ingenuè fatemur, sed negamus debitorem in mala fide constitutum censeri, eo quòd sciat se debere, secundum quod suprà exposuimus, in quo contrarium tenentes decepti fuerunt, qui etiam apertè æquiuocant aut hallucinantur, nam primùm negant contingere præscriptionem cum mala fide, postea verò dicunt, quod qui mala fide præscripsit per denunciationem Euangelicam, cogitur soluere. ergo cùm talis mala fide præscriptio vt contingat non sit possibile, restat vt talis denunciatio Euangelica locum habebit nunquam.
Ergo quo casu actionum personalium prę scriptio præscriptio contigerit, eo casu talis Euangelica denunciatio locum nunquam habebit.
Apparet etiam
20
* ex his verissimam esse opinionem Angeli in repeti. l. 1. colum. 19. C. de iudic. contendentis per legem vel statutum effici posse, vt per interuentum præscriptionis perimatur non solùm ciuilis, sed etiam naturalis obligatio in personalibus actionibus, quamuis contrarium, & minus rectè tenuerint Bald. in d. authenti. adhæc. colum. 3. C. de vsuris. & Franciscus Balb. vbi suprà, q. 10. Idem Bald. in cap. si quis per tringinta, si de feudo fuerit controuersia. Ioan. Imol. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapion. Quinimmò (vt hoc Angelo addamus) non solùm potest, sed etiam in dubio id actum videtur per legem, vel statutum, vt obligatio personalis tam ciuilis, quàm naturalis per interuentum præscriptionis perimatur, etiam si per tale statutum tempus præscribendi coangustetur, nam quæ ratio est in triginta annis, eadem ratio (quod attinet hanc ad rem) in aliquantulum breuiore tempore erit, quia quæ differunt tanquàm plus & minus, non differunt in specie. leg. fin. ff. de fundo instrumen. vt plenè ex superioribus rationibus deducitur, quas non expedit repetere.
Loading...