QVo ad sextum,
* an præscriptio
actionum tollat & perimat vtranque obligationem, an alteram tantùm, vehementer controuersum est, & sunt variæ
no| p. [138]vstrorũnostrorum sententiæ. Sunt enim qui velint, quod
sola ciuilis obligatio perimitur, naturalis verò, neque perimitur neque vlla ex parte eneruatur. ita Bald. in auth. ad hæc C. de vsuris, col.
3. qui hanc esse communem opinionem testatur, quem sequitur Franciscus Balbus de
præscrip. in 2. par. 3. par. princ. q. 10. vbi ait se mirari de doctoribus contrarium tenentibus,
Idem tenet ipsemet Balbus in 1. par. q. 6. ad fi.
& Pet. Philippus. Corneus consilio 251. in hac
consultatione. colum. 2. lib. 3. moti quia leges
ciuiles, quæ præscriptionis induxerunt, vt duximus suprà in 3. illa q. conclusioneq́ue quo
iure esse inducta præscriptio, non potuerunt
perimere iura naturalia. l. eas causas. ff. dé capitis dimi. l. iura sanguinis, vbi multa per Decium & Cagno. ff. de regu. iu. §. sed naturalia.
Inst. de iust. & iure. l. omnes populi. ff. de iust.
& iure. §. minus ergo. Inst. de hære. quæ abintesta.
* Nec dubium est quin naturalis obligatio ex iure gentium primæuo,
ꝙquod ẽtetiam ius naturale appellatur, oriatur. l. 1. ff. de pact. c. 1. eod. tit.
§. per traditionem. Inst. de rerum diui. ibi, nihil tam æquitati naturali conuenit. l. non minorem. C. de transc. l. 1. ff. de const. pecu.
* Et
tale ius gentium primæuum, quo suadet, docetq́ue pactiones ac conuentiones custodiri
esse, & dici ius naturale respectu humani generis, duximus suprà c. 16. num. 11. lib. 1. ergo
talis obligatio naturalis ex hoc iure gentium
primæuo, & sic naturali orta per ius ciuile perimi non est possibile, & sic nec per præscriptiones eo iure ciuili ortæ, idem tenet Andreas Tiraquell. de præscri. §. 1. Glo. 2. ad finem, &
vide infrà. c. 74. nu. 3. Sed sanæ hæc ratio, quæ
his patribus tam immobilis peremptoria
inexpugnabilisq́;inexpugnabilisque visa fuit, nullius (iudice me)
momẽtimomenti est,
nānam ꝙquod naturalis obligatio sit iuris,
naturalis
secundũsecundum superiorem declarationem
ingenuè fatemur: quodq́ue naturalia iura per
solum ius ciuile perimi nequeant, similiter
agnoscimus, quòd autem in specie nostra per
solùm ius ciuile ea naturalis obligatio fuerit
oppugnata vel expugnata, id omninò negamus: quinimmò per ipsum ius naturale vel
gentium expugnata ex legis interpretatione
intelligitur: Nam si sciebas me tibi centum debere, & per longissimum tempus triginta annorum tacuisti, petereq́ue supersedisti, iustissimè ius ciuile interpretatur
* te habuisse animum voluntatemq́ue istius debiti vel iuris remittendi, aut pro derelicto habendi. Nam
(quod longè plus est) etiam post vnius duntaxat anni præteritionem hanc remittendi interpretationem aliàs lex facit, vt
in §. fin. Instit. de iniurijs, & ius possessionis
negligi & abijci, vel pro derelicto haberi per
negligentiam decennij lex interpretatur, vt
est communis opinio, quam tenent Glo. &
Paulus Castrensis in l. si de eo. §. 1. ff. de acqui.
poss. Ias. in l. naturaliter. §. nihil commune.
num. 84. ff. eod. tit. & idem Ias. in l. 1. colum. fina. C. de seruis fugiti.
* & post decennalem
annuam præstationem lex incipit præsumere
obligationem, & animum in
posterũposterum aliquid
annum præstandi. l. cùm de in rem verso. ff. de
vsuris. quid ergo mirum aut nouum, si post
scientiam & patientiam longissimi temporis
incipiat lex ciuilis præsumere annum debiti
remittendi.
* Cum longè facilius quis remittat plura quàm denuò dedat aut donet, vel
cōcedatconcedat pauca, vt diximus de succ. crea. lib. 2. §.
18. num. 16. versic. tertia ratio, per Paulum Castren. in l. pacta que contra. C. de pact. & hac
ratione improbatur pactum legis commissoriæ in pignoribus. l. fin. C. de pact. pig. & improbatur eadem ratione renunciatio futurorum alimentorum, vt in d. num. 16. declaramus, vbi
etiāetiam diximus, eadem ratione improbari pactum de non succedendo factum inter
patrem & filium, & tradit Ias. in l. pactum dotali. C. de collati. harum enim rerum ratio
ea est, quòd facilius quis remittit plura quàm
donet pauca, vt naturaliter fieri videmus.
Quid ergo mirum aut nouum, si lex per longissimi temporis taciturnitatem præsumat debiti remissionem, cum etiam obligationem
post breuius tempus præsumere soleat, & remissionem etiam aliàs per vnius solius anni
transcursum, vt diximus. Quinimò
* etiam
cōcessionemconcessionem per longi temporis transcursum
alibi præsumit, quale est in terminis. l. si quis
diuturno, in princip. ff. si seruitus vendi. de cuius intellectu agemus, latè infrà declarantes,
quod vt debitor cum scientia iuris alieni potest longissimo tempore per creditoris scientiam & patientiam præscribere, quia ex tali
taciturnitate
pręsumiturpræsumitur remissio, vt in specie
nostra, ita in terminis, d. l. si quis diuturno, per
scientiam & patientiam domini rei consentientis me tignum in parietem suum immissum
lōgolongo tempore habere acquiro & præscribo ius seruitutis, ergo longè facilius id
cōtingetcontinget, ac iustius in specie nostra, tum quòd hic
adest longissimum tempus, ibi longum duntaxat, tum etiam quòd ibi est noua seruitutis
acquisitio, quæ odiosa est, hic liberatio ab obligatione, quæ fauorabilior est. l. Arrianus. ff.
de actio. & obliga. iuncta. l. altius. C. de seruit.
cùm ibi notatis, cum ijs, quæ scripsimus infrà
§. 82. numero 13. & infrà c. 83. scripsimus plenè
de intellectu, d. l. si quis diuturno. Pro nobis
tex. egregius in l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem fortè aut per patientiam. ff. de publici. in
rem actio. vbi scientia & patientia habet vim
traditionis: ergo multo facilius habebit vim
remissionis quandoquidem facilius quis remiitit quàm donet, aut tradat, vt suprà ostendimus.
Neq;Neque ad rem pertinere debebit, si quis
obiecerit hanc legis interpretationem non esse
ęquamæquam vt possit perimere iura naturalia, ne
sic in effectu iura naturalia perimi videantur,
nam id omninò negatur, sed potius ipso quoque iure naturali contrario perimi: omnis
|
enim res naturaliter per quascunque causas
nascitur, per easdem dissoluitur. c. omnis res,
de regu. iur. licet nihil tam naturale. ff. eod. tit.
§. sin. & per totum tit. Inst. quib. mod. recontrahi. obliga. Modò sic
* tibi centum promisi,
solus Deus certò scit, an id fecerim animo obligandi me, an verò loci vel ostentationis causa, vel fortè causa comitatis vt beneuolus
erga te viderer. l. diuus. ff. de mil. testamen. §.
plenè. Insti. eod. titul. l. Labeo. ff. de sup. lega. l.
an inutilis. ff. de accep. l. non
solũsolum. ff. de actio.
& obliga. nihilominus tamen lex interpretatur me tibi obligatum videri, sentiens ex animo me promisisse obligandi me ipsum, quasi
voluntatis nostræ certius signum nullum sit
quàm verborum. d. l. Labeo. sicq́ue obligamur
ex consensu & voluntate nostra à lege ciuili
coniecturata, non tamen infallibiliter cognita, sic ergo & per contrarium ea obligatio ex
animo nostro contrario perimi naturaliter potest & debet, quamuis animus ille coniecturis tantùm non etiam certa scientia lege ciuili
percipiatur. & vt lex quò ad ortum obligationis fidem adhibuit verbis promittentis, ita &
quoad ipsius obligationis resolutionem fidem adhibet taciturnitati & patientiæ longissimi temporis, & aliquando longè breuioris,
vt diximus. Nec dicatur obligationem personalem inseparabilem esse ab ossibus obligati:
arg. l. nemo potest. ff. de lega. 1. cum ibi traditis per Barthol. colum. 1. vbi per omnes repetentes. nam quòd semel personali obligatione deberi cœpit certis modis à lege definitis
deberi desinit. l. obligationum ferè. §. placet.
ff. de actio. & oblig. per totum titulum Instit.
quib. mod. tollitur oblig. & vt illos modos perimendarum obligationum ipso iure lex adinuenit & induxit, ita
quoq;quoque alios modos, vt
constat, inducere potest quotidiè, id quod fecit in nostra materia iubendo vt plenissima
securitas & obligationis liberatio contingeret
per ipsius præscriptionem longissimi temporis, id quod expressius induci non potuit aut
iuberi quàm inducitur si verba earum legum
nōnon calumnientur & exterminentur ac turpiter violentur per l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de præsc. 30. annorum. l. si pupillos, in
fin. ff. de admi. tutorum, iuncto pri. Inst. quib.
mod. tolli. obl. & c. ad aures, de præscrip. & l. 1.
cum Glo. C. si aduer. creditorem.