Cùm ergo qui mala fide possedisse annos
viginti per tituli illegitimi interuentum præsumitur, is per adiectionem aliorum decem
annorum quasi bonæ fidei possessor incipiat
videri, quanto magis bonæ fidei possessor videbitur per
adiectionẽadiectionem temporis immemorialis, præsertim cùm non sit bona consequentia,
ostenditur vnus titulus illegitimus, ergo non
potuit alius legitimus interuenire, quinimò
potuit, quòd dixeris, titulus est facti, quod
non præsumitur nisi probetur. l. in bello. §. factæ. ff. de captiuis. l. si emancipati. C. de colla.
respondeam
* etiam ea quæ sunt facti præsumi ex antiquitate
tẽporistemporis. l. si filius. C. de pet.
hæred. l. qui in aliena, ad princip. ff. de acquir.
hæred. cap. 1. de præscrip. in 6. plenè per Roma.
Alexand. & Ias. in d. l. qui in aliena, & in l. sciendum. ff. de verborum obliga. vbi non solùm
vnum factum, sed etiam plura ex tali antiquitate si opus est ad rei qua de agitur
validitatẽvaliditatem
præsumuntur, plenè per Aymonem de antiquitate, in princip.
* Denique in præscriptione
immemoriali non exigitur tituli allegatio.
nec etiam probatio vt est vera & communis
opinio, quam tenent Dominicus Francus &
alij communiter in cap. 1. de præscri. in 6. Glo.
& Doct. in cap. super quibusdam. §. præterea,
de verborum significatio. Iason in l. si certis annis. colum. fin. C. de pact. Frederi. de Senis consilio 237. Aymon de antiq. 4. part. versic. absolutis. numero 49. sequitur, & dicit esse communem opinionem Couarru. d. c. possessor.
par. 2. §. 3. numero 7. & in lib. 1. resol. capitu. 17.
num. 5. Balbus de præscrip. part. 5. quæstio. 7.
Ripa in c. 2. colum. fina. de iudi. Iacobi. de sancto Georgio de feudis in verb. mero & mixto
imperio. Ratio ea est, quia dominij acquisitio
contingit nobis aliquando ex domini concessione, vt in l. nunquàm nuda. ff. de acquirend.
|
rerum dom. l. id quod nostrum. ff. de regu. iur.
Aliquando ex concessione & dispositione legis inscio aut inuito domino, vt per totum. C.
de seruis qui pro præmio liber. accip. l. Item si
verberatum. §. 1. ff. de rei vendicat. & per omnes titulos præscriptionum & vsucapionum
tradit Deci. in d. l. id quod nostrum. vnde quo
temporis momento præscriptio completur (siue illa longi temporis sit, siue longissimi, siue
etiam temporis immemorialis) illico lex dominium seu ius, quo de agitur, vero domino
ademisse videtur, inq́ue præscribentem transtulisse illud. Quid igitur opus esset tituli interuentu, cùm in transferendis dominijs ex
legis dispositione is minimè sit necessarius,
sed tantùm quando ex concessione domini
transferuntur pro nobis, quia quod operatur
in reliquis iuribus seu dominijs transferendis
ipsiusmet veri domini concessio, idem operatur tempus immemoriale in hac concessione
legali. l. 1. §. fin. l. 2. in principi. ff. de aqua pluu.
arcend. l. 1. §. ductus aquæ. ff. de aqua quoti. &
æstiu. ergo vt in dominio per domini concessionem quæsito non noceret alius titulus à
nōnon
domino habitus, vel etiam ab ipso domino habitus, sed minus ritè, ita etiam hoc casu cùm
per tempus immemoriale nobis à lege concedaturius seu dominium, obesse non debet alius titulus illegittimus, vel non ritè profectus, pro nobis, quia cuius rei solennitas non
desideratur, eius inutilis interuentus non nocet, in principio. C. de rei vx. act. leg. testamen.
C. de testamen. Nec ad rem pertinuit quod
quidem falsò opinantur hac in re titulum à
lege præsumi tantùm, non etiam induci, vnde, inquiunt, si constet de illo titulo illegitimo, cessat præsumptio legis, manetq́ue ille
possessor titulo destitutus, sicq́ue præscribere
non potest, nam id falsum est, quia hac in re
titulus nec
pręsumiturpræsumitur, nec fingitur, sed ius &
dominium possidenti à lege conceditur citra
interuentum alicuius tituli veri aut ficti aut
præsumpti, sed solùm occasione illius possessionis immemorialis, quemadmodum & in
terminis totius tituli. C. de seruis qui pro præmio libert. accep. extra ordinem ius nostrum
nobis adimitur inq́ue alienum transfertur,
nam egregium ac meritorum facinus, quod
seruus ibi fecit, non solet connumerari inter
modos & titulos transferendi aut amittendi
ius & dominium, de quibus per text. & Glos.
in leg. ex hoc iure. ff. de iust. & iure, & in titulis ff. & C. pro empto. pro donato, pro hærede,
pro legato, pro dote, pro suo, &c. & similia.
Sic & aliàs iure regio per filijfamiliàs monachismum, aut matrimonium pater perdit ius
patriæ potestatis. leg. Tauri. 47. & etiam vsumfructum quem habebat in bonis filij aduentitijs, & filius liberatur patria potestate
per interuentum dignitatis, vt in authen.
constitu. quæ digni. Præterea quòd ex titulo
illegitimo præsumatur mala fides, vt l. quemadmodum. C. de agricol. & censibus, libro vndecimo. (cùm imperitia posset præsumi, argumento leg. si per errorem. ff. de iurisdictio.
omnium iudicum. leg. Sticho. ff. de opti. leg.)
hæc sanè præsumptio nimis rigida est, sicq́ue
procedit quoad impediendam longi tantùm
temporis præscriptionem, non etiam longissimi aut immemorialis, cùm tanto magis tuendus, ac fauendus esset quisquam, quanto
diutius possedit, vt dict. capitulo primo. de
præscription. libro sexto. per totum. C. de præscription. 30. annorum, facit ratio leg. merito.
ff. pro soc. sic & alibi ius & dominium ex legis
dispositione ab vno abscedit citra
factũfactum suũsuum,
inq́ue alium migrat. l. fi. vbi multa per Doct.
C. de lega. & ferè per totum. C. de donat. quæ
sub modo. & in leg. si vnquam. C. de reuocan.
donatio. vbi multa per Andr. Tiraquellum
verb. reuertatur, & per Decium & Cagnolum
in leg. id quod nostrum, de regul. iur. ff. ergo
in præscriptione tanti temporis cuius initij,
&c. non introducitur titulus à lege vllus verus, aut fictus, aut præsumptus, aut pictus, aut
imaginarius, vt contrarium existimantes confabulari nobis videantur, & loqui sine vlla lege, quinimò contra plures leges suprà relatas,
vel
dicātdicant ipsi nobis si interfuit tit. an sit nominatus, vel innominatus & qua voce, aut nomine nuncupatur, profecto necesse habebunt fabellis fabellas addere. nobiscum sentit Felinus post Antonium, quem ipse refert in capitulo, cum nobis. columna tertia. de præscription. Alexandrinus consilio decimotertio.
columna tertia. dum aiunt esse præscriptionem iuris, & de iure pro præscribente tempore immemoriali, contra quam nulla admittitur probatio
pręterpræter confessionis. Gloss. approbata in leg. siue possidetis. C. de probation.
pro nobis quod tradunt Gloss. in §. multis.
Institutio. de libert. Baldus in leg. neque
quicquam. §. vbi decretum. columna sexta. ff.
de officio procon. Iason consilio 20. columna
tertia. Decius consilio 163. columna sexta. &
in capitulo, nouit. colum. 9. de iudic. dum
tradunt quod
* eius rei interuentus siue legitimus sit, siue illegitimus, minimè nocet,
quoties eius omnino defectus seu abscessus non
posset nocere, quæ nota, quia habuimus de facto in causis quàm plurimis, & summorum
virorum.