Capvt lxxxi.

Capvt lxxxi.

Svmmarivm.

QVi
1
* contra iura mercatur bonam fidem non præsumitur habere, cap. qui contra, de reg. iur. lib. 6. & quemadmodũ quemadmodum . C. de agri. & cens. lib. 10. l. 1. in fin. C. de bon. mater. l. fin. §. sin autem sub conditione. C. commun. delega. l. fi. C. vnde vi. sicq́ue cessat longi temporis præscriptio, vt dictis legibus, quia in ea bona fides desideratur. l. vnica. de vsucap. transfer. C. in prin. Inst. de vsuc. leg. vbi lex. ff. de vsuca. vigilanti. ca. fin. de præscri. quod procedit quoad præscriptionem longi temporis, vt dictis legib. nam longissimi teporis præscriptio non impeditur, vt tenet Gloss. fin. in dict. l. quemadmodum. cum qua transeunt ibi Doct. sentit Gloss. in d. §. sin autem sub conditione, in verb. longi temporis, dum allegat l. cum notissimi. §. illud, de præ scrip. 30. annorum, cum qua transeunt Doct. ibi. Gloss. in l. 1. in verb. præscriptionem. C. de bon. mater. cum qua transeunt Doct. ibi, estq́; estque indubitata opinio de iure ciuili, quo iure in præscriptione 30. vel 40. annorum bona fides non exigebatur. l. sicut. l. omnes, & d. l. cum notissimi. C. de præscr. 30. annorum. Sed cum iure canonico (quod hac in re in vtroque foro seruatur) etiam in præscriptione bona fides exigatur, cap. vigilanti. c. fin. de præscrip.
2
* an ea mala fides præsumpta noceat quoad hanc præscriptionem longissimi temporis 30. vel 40. annorum, & Barthol. in l. fin. nume. 17. C. vnde vi. tenent non nocere. & licet ipse non exprimat se loqui de iure canonico, tamen ita intelligendus est, dum ait, illam malæ fidei præsumptionem post illud tempus longissimum cessare, euanescere, purgari, vt etiam retro bo. fidei possessor ille semper fuisse intelligatur, vnde si illa mala fides præsumpta etiam post annos triginta completos quasi in bonam fidem versa & transformata videtur malæ fidei pręsumptione præsumptione abscedente, præscriptio de iure canonico non secus quàm de iure ciuili contingere poterit, & illam Barthol. opinionem sequuntur Abb. consi. 89. num. 5. in quæ stione quæ ad præsens. lib. 1. Innocen. in c. 2. de resti. spol. Aymon Crauet. de antiqui. temporum par. 4. versic. materia ista. num. 4. fol. 157. Salic. num. 1. in d. l. fin. C. vnde vi. Deci. consil. 267. non excedit. num. 5. colum. penul. versic. tertio, de bona fide. Abb. consil. 102. in causa. num. 1. lib. 1. Dec. consi. 272. viso processu. num. 9. colum. penu. Ias. in §. sed istæ. num. 100. Institu. de actionibus. Idem Ias. consil. 57. colum. fina. libro primo. Idem consilio 72. columna 2. eod. lib. Idem Ias. consi. 209. colum. 2. libro 2. Curtius Iun. consi. 52. colum. 4. Paul. Castren. consi. 169. lib. 2. viso quodam processu agitato. Corn. consil. 96. colu. 2. libr. 4. Idem vult Alex. consil. 6. viso themate. colum. 1. num. 1. libro 1. dum allegat Barth. in d. l. fin. C. vnde vi. Idem Alexand. consilio 151. viso themate. libro secundo. numero 7. vbi etiam allegat Barthol. in d. l. fi. quem etiam refert, & sequitur Aretin. consilio 63. in præsenti consultatione. colum. penult. quem etiam refert, & sequitur in consilio 103. in causa & quæstione. numero 7. columna penult. Idem Aretin. consilio 112. colu. secunda. versicul. his breuiter, incipit consideratis. Idem Aretin. consilio 153. consultatio proposita. columna fin. in fi. Roman. consilio 107. cùm præsupponatur, in principio. & illud dictum Barthol. satis communiter appr. videtur, quod sequitur, & exaltat Abb. in capitu. si diligenti, de præscrip. numero decimosexto. quod & admittit Aymon de antiqui. tempo. part. 4. versicul. materia ista. numero 20. quò ad præsumptam malam fidem, licet contrarium teneat in mala fide aperta. Andr. Tiraq. de præscrip. Glo. 2. §. 1. ver. bona autem fides, & Glo. 4. versi. 17. vbi quàm plures allegat.
Contrariam partem vt malæ fidei possessor, in specieb. nostris is intelligat etiam post longissimum tempus, videntur tenere Bal. & Angel. in d. l. fi. C. vnde vi. dum intelligunt quòd iure canonico dict. l. fin. non procederet, etenim si quis semel extitit in mala fide, certè per præscriptionem longioris temporis non in | meliore, sed in deteriore fide constitui videtur, tantumq́ue abest vt huic quasi bona fides renasci videatur, quod potius quotidie in maiorem perfidiam iniustioremq́ue causam recidisse intelligatur, vt in c. fin. de præscri. vbi hæc ferè ratio redditur. Denique illud dictum Bart. maiore conatu reprehendit Ioan. Imo. in c. fin. num. 14. & Felin. in c. si diligenti. 2. & 3. colum. eod. titu. sentiunt Imol. & Bal. in c. per tuas, de testibus dum generaliter aiunt præsumi malam fidem in possidente sine tit. Idem tenet Aymon de antiq. temp. par. 4. versi. materia ista. nume. 20. fol. 159. qui alios alleg. & dictum Barth. admittunt vt procedat de iure tantùm ciuili, quod tamen negant seruandũ seruandum esse, sed iuri canonico etiam in vtroque foro standum. idem Aymon consili. 146. Quid dicendum
3
* & quidẽ quidem bona aut mala fides possidentis cùm ex eius animo pendeat, certò probari non potest, sed tantùm per coniecturas. l. pen. C. de euict. ibi alijs itaq; itaque hoc indicijs. huius enim rei solus Deus optim. Maxi. conscius esse potest, nam & quod ore proprio profitemur, eius contrarium sentire possumus. l. an inutilis. ff. de accep. l. obligationum substantia. ff. de act. & oblig. l. non solùm, eo. tit.
4
* lex autem in re dubia præsumit possessorem esse bonæ fidei. Glo. quam communiter sequuntur ibi Doct. in prin. Instit. de vsucap. Gloss. & ibi communiter Docto. in l. penu. C. de euict. Glo. & communiter Doct. in §. sed istæ. Inst. de act. Barth. & alij in l. Celsus. ff. de vsucap. Imo. Abb. Feli. & alij. in c. fi. de præscr. Fel. in c. si diligenti, eod. tit. colum. 2. & 3. post Abb. ibi, nu. 14. cum seq. est communis opinio. secundum Arias. Pinel. de bon. mat. in auth. nisi tricennale. num. 12. communis secundum Iaso. ind. §. sed istæ. num. 100. Dec. consi. 267. num. 5. Idem Dec. consil. 272. num. 8. argu. l. merito, cum simi. ff. pro soc. Fallit in eo qui nulla iusta causa, aut ti. rem possederit, quia quisque scire debet quod suum non est, id alium modis omnibus pertinere. l. fin. C. vnde vi. Hæc tamen limitatio, vt cessante tit. mal. fides præsumatur sublimitatur vt non procedat cum agitur de seruitute acquirenda, possidenda, & præscribenda, arg. l. si quis diuturno. ff. si seru. vend.
5
* quia tunc agi videtur de leui, aut non magno præ iudicio, & læsione eius contra quem præscribit, vt Doct. cōmuniter communiter interpretantur, quod indubitanter procedit de iure ciui. Sed de iure cano. an idem admittendum sit vehementer controuersum est, & communis opinio est vt de iure cano. non procedat. Ita tenet, & firmat communiter teneri Ioan. Imo. in d. c. fin. de præscr. num. 15. alleg. Barthol. in l. 1. §. 1. ff. de itine. actuq́ue priu. & Cyn. in l. 1. & 2. C. de ser. & aqua. Couarr. variar. resolu. lib. 1. c. 17. num. 7. & denique quòd bona fides in dubio præ sumatur, tradit fusius Andreas Tiraquellus. de præscriptio. §. primo. Gloss. 2. versicul. bona autem fides.
Contrariam partem, vt d. l. si quis diuturno. procedat etiam de iure cano. tenent Dynus num. 31. in cap. possessor, de reg. iur. lib. 6. Abb. in c. de quarta. num. 25. de præscrip. Idem Abb. in c. si diligenti. num. 14. cum præscrip. & seq. vbi Felin. colum. 2. & 3. eod. titu. Gloss. & Doc. in c. 1. de præscr. lib. 6. Ancha. in c. sine possessione, de regu. iur. lib. 6. colum. 9. Imol. numero 15. in d. c. si diligenti. Anton. in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possess. & proprieta. vbi reliqui idem tenere videntur, præsertim Ripa colum. penul. Roman. in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapio. Balb. qui hanc firmat esse communem opini. & plures huius partis auxiliares citat in tract. præscrip. par. 2. 3. par. pri. q. 6. ad fin. & hanc partem putat esse receptiorem Couarr. vbi suprà, licet in contrarium inclinet, & vide quàm plures quos allega. Andr. Tiraq. vbi suprà. Gloss. 4. versicu. 39. ibi, sed & multi hoc intelligunt, vbi agitur de modico præiudicio, & versic. 14.
Quid dicendum? & sanè hæc posterior pars vtroque iure longè verior est, cùm facilius admittatur cuiusque rei deterioratio, quàm interius. l. cum quæstio. vbi Cornel. num. 6. C. de leg. l. & hoc Tiberius. ff. de hæred. institu. sic q́ue longè leuius est, facilius ac tolerabilius fundum meum seruitute realem pati, quàm ex toto amitti, inq́ue alium transuolare, vnde licet alienam rem ex toto mihi arrogare, dominoq́ue adimere impium, & auarum sit, dominumq́ue permissurum verosimile non sit, tamen eandem rem mihi seruire, aliquamq́; aliquamque commoditatem afferre ipsa ferè salua manente facilius, humanius, & tolerabilius est, sicq́; sicque id dominum permissurũ permissurum verosimilius potui sperare, perq́ue huius fiduciæ interuentum malæ fidei suspicio abscessit, ita probatur de iure ciuili in d. l. si quis diuturno, & de iure canoni. in d. c. cum ecclesia Sutrina, secundum receptiorem intellectũ intellectum . Simile in furto, quod licet committatur, cùm quis contrectat rem alienam inuito domino, tamen si putabat dominum permissurum, furtum fieri non intelligitur, vt not. per Glo. & Doct. in §. 1. Insti. de obli. quæ ex delict. nasc. vt enim arguatur mala fides possidentis, non sat est quòd sciat se rem alienam possidere, nisi & præterea sciat, aut scire debeat dominum minimè permissurum, non sic si verisimiliter existimet id illum permissurum, vt diximus, & probat opti. text. in l. si id quod. ff. pro derelict. ibi, quasi volente, & concedente domina, & leg. si vir. ff. pro donato.
Secundo intellige
6
* quod cessante titulo mala fides præsumatur, quando apparebat de antiquiore possessore, non sic si de antiquiore possessore non appareret, nam tunc mala fides non præsumeretur etiam cessante titulo. ita tenent Abb. numero 15. & Feli. qui hanc dicit communem opinionem in d. ca. si diligenti, de præscrip. Inno. & Imol. in c. 2. de restitut. in | integrum. Arch. in c. si virgo. 34. q. 2. Butrius in c. cum ecclesia, de causa pos. & proprie. Idem in c. peruenit, de censibus. Dyn. in c. qui contra, de reg. iur. in 6. Bar. in l. 2. §. si à pupillo. ff. pro empt. Bar. in l. 1. §. hoc interdict. ff. de itinere actuq́e actuque priuato. Angelus in l. cum qui. §. publiciana. ff. de pub. Are. in §. si quis à non domino. Instit. de rer. diuis. & alij plures relàti per Felin. vbi suprà.
Tertiò
7
* intellige vt etiam cessante titulo mala fides in possessore desinat præsumi, postquam tricesimum annũ annum suæ possessionis expleuit, vt in l. fi. C. vnde vi, secundum Barto. ibi, in fi. & secundũ secundum communem opinionem suprà relatam quasi vitium malæ fidei, quod præsumebatur ex defectu tituli, purgetur, & euanuerit per lapsum temporis tricennalis, vt quasi volente, & concedente domino per tanti temporis desidiam, patientiam & tolerantiam, is possidere intelligatur, & consequenter in bona fide cōstitutus constitutus videatur, cùm res alienas de dominorum voluntate possidere vetitum non sit, vt ff. pro derelicto, per totum. §. venditæ. Institut. de rerum diuis. d. l. si id quod. ff. pro derelicto. l. si ego. §. 1. ff. de publi. in rem actio. ibi per traditionem, aut per patientiam fortè. l. sicut. leg. omnes. l. cum notissimi. C. de præscrip. 30. annorum, facit quia taciti, & expressi per potentiam est. l. cum quid, cum ibi latè traditis à Ias. & alijs. ff. si cert. peta. nec dubium est quin istius possidentis possessio tam iustificetur ex tacita concessione domini, quæ præsumitur, & colligitur ex longa ipsius patientia, quàm iustificaretur per eiusdem expressam concessionem, & cùm ist hæc verosimilia sint iustissimè admittimus hanc præsumptionem vt mala fides, quæ ab initio ex defectu tituli præsumitur per tricennalis temporis cursum quasi abscessisse euanuisseq́; euanuisseque videatur, successisseq́ue eius loco ac renasci bonam fidem iustamq́ue ac probabilem confidentiam. de domini voluntate ac concessione accedente, bon. tex. in l. alienationis verbum. ibi. vix est enim vt non videatur alienare. ff. de verbo. sing. quinimò per solius anni taciturnitatem ius nostrũ nostrum remittere videmur. §. fi. Insti. de iniur. facit d. l. si quis diuturno, & l. omnimodo. ibi, nam si nullam. C. de inof. testa. facit quia & simili, & etiam longè breuiore taciturnitate ius possessionis omissum videtur. Ias. in l. 1. col. fi. C. de ser. fug. & in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 88. ff. de acq. posses. Gloss. Paul. & Alex. in l. si de eo. §. fi. eo. tit. vide suprà c. 79. num. 15.
Quartò
8
* intellige vt sufficiat bon. fides orta ex iniusta causa & ex tit. illegitimo, veluti si emi à minore rem soli sine decreto vel ab ecclesia citra solenniorum interuentum, nam si bona fides adesse potest ad præscriptionem sufficiens citra vllius tituli, aut iustæ causæ interuentum, ergo multo magis cum interuentu tituli minus legitimi. arg. l. vnicæ, in princi. cum ibi latè traditis per Gloss. & doct. C. de rei vxor. act. & C. de testam. l. testam. vbi Ias. Co. & alij, intellige quando constabat bonam fidem interfuisse, nam in re dubia non præsumeretur in eo qui contra iura mercaretur. l. 1. C. de bon. mater. l. quemadmodũ quemadmodum . C. de agri. & censi. libr. 10. c. qui contra iura, de regul. iur. in 6. sed cum constabat de bona fide, tunc ad præscriptionem tam sufficiens esset, quæ nasceretur ex iniusta causa etiam profecta ab errore iuris, quàm si à causa legitima descenderet, ita tenent Gloss. in l. 2. C. vbi causa status agi debeat, cum qua transeunt Doct. ibi Glos. cum qua transeunt Docto. ibi in l. 2. C. si quis ignorans rem minoris esse. Barth. in l. sed & si lege. §. scire, per text. ibi. ff. de peti. hæred. Paulus in l. Celsus. colum. 1. ff. de vsucapio. Idem Paulus in leg. nunquam. in fin. eod. titul. Afflict. decis. 40. nu. 12. Paulus in leg. 2. §. si à pupillo. numero 4. ff. pro empt. Idem in leg. venditioni. C. eodem titu. Ant. Rub. consilio 75. Bald. in leg. Celsus. de præscriptio. 4. notab. numero 15. Couar. in cap. possessor. de reg. iur. in 6. part. 2. §. 7. Aym. de antiq. tempo. 4. part. fol. 157. Cornel. consilio 277. libro quarto. Felin. in cap. de quarta. numero 34. de præscript. Ant. & Imol. in c. peruenit, de empt. & vendi. Imolen. & Anton. in d. cap. de quarta. Felin. in c. si diligenti. columna 3. de præscrip. Emanuel à Casta. Lusitanus in leg. si ex cautione. C. de non numera. pec. pag. 55. Alexand. consilio 127. libro 4. colum. 3. Pinel. numero 11. in auth. nisi tricennale. C. de bo. mater. qui hanc dicit communem, tenet & dicit communem Balb. vbi suprà not. 3. dicit communem Rub. vbi suprà, Balb. in l. nullo. nume. 4. C. de rei vend. Rip. in l. 1. num. 9. ff. quo. bon. Alexand. consilio 75. colum. 2. vbi hanc dicit communem, & consi. 154. ad fin. sentit Tiraq. de præs. Gloss. 2. §. 1. verb. bona. Contrariam partem tenent Felyn. in c. de quarta, suprà alle. num. 35. Paul. Cast. in d. l. Celsus, in prin. Idem consil. 72. quia frustra, ad fin. prout refert Felin. vbi suprà, qui etiam alleg. huius partis fautores Cynum in l. si quis emptionis. §. 1. de præscrip. 30. ann. & Bart. in d. §. scire. Glo. in cap. 2. de his quæ fiunt à præla. Gloss. in cap. apostolicæ, de don. cum quibus transeunt simpliciter Doct. ibi. Gloss. in c. cura de iure patro. Abb. in d. c. de quarta. Idem Abbas in c. cùm non liceat, de præscrip. sentit Felin. in d. c. si diligenti. num. 4. & non desunt qui hanc dicant communem, vt per Aym. de antiq. temp. par. 4. versic. materia ista. num. 7.
Quid dicendum? & sanè prior opinio negatiua vt non noceat, quòd illa bona fides oriatur ex titulo inutili, & à iure improbato, est longè verior, per dict. §. scire, & leg. pro legato. leg. fina. ff. pro legato. leg. fina. ff. pro suo. l. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucap. leg. quod vulgo. ff. pro empt. nam in præscriptioni| bus bona fides non tam positiuè desideratur, quàm seu priuatiuè, id est, quod absit perfidia, & mala fides, vt dictis legibus, & cap. vigilanti, & cap. fin. de præscript. & cap. si virgo. 34. quæstione secunda, quæ cùm abscesserit non refert quia ex causa abscesserit, id est, siue ex peritia siue ex imperitia, aut stultitia, facit l. si per errorem. ff. de iurisd. omn. iud.
Tenendo hanc partem ad omnia iura in cō trarium contrarium per Doctor. adducta respondetur in pręscriptionibus regulariter tria inter se distincta, & separata desiderari, scilicet possessio, titulus, bona fides, vt altero horum trium deficiente non contingat præscriptio. l. vnica. C. de vsucapion. trans. in princip. Instit. de vsucapion. l. sine possessione. l. Celsus. 3. ff. de vsucal. 2. C. pro emp. l. 2. §. si à pupillo. eod. ti. ff. titulus autem à lege improbatus pro non titulo habetur. d. §. à pupillo, & d. l. 2. cum similibus, & sic licet ab illo titulo contingenter profecta sit bona fides, adhuc tamen cessat præscriptio non quidem ex capite bonæ fidei cessantis (affuit enim satis sufficiens ad officium suum peragendum) sed cessat præscriptio ex capite tituli deficientis. leg. qui hæredi plures. ff. de cond. instit. nam & similiter licet titulus esset legitimus, & bona fides indubitata, tamẽ tamen si possessio foret interrupta, cessaret pręscriptio præscriptio . l. cœptam, cum ibi notatis. ff. de vsuc. leg. more. C. de rei vendi. quod alibi plenius diximus, & aliquid suprà c. 77. num. 9.
Infertur
9
* quòd si pater habebat vsumfructum in bonis maternis filij sui, quem habebat in potestate, eamq́ue rem vendidit mihi contra l. 1. C. de bonis maternis, eam præscribere potero annis triginta si ignarus eram illius legis prohibitionis, quia hæc bona fides orta ex hoc iuris errore sufficit, & titulus ille qui pro nullo est in præscriptione longissima non nocet. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de præscrip. triginta annorum, tenent in specie Cynus, Alberic. Paulus, & Pinellus, numero 12. in authen. nisi tricennale. C. de bon. matern.
Infertur etiam decisio illius articuli,
10
* an pręscriptio præscriptio tanti temporis, cuius initij memoria non existat, procedat cum mala fide? qua in re sunt qui teneant procedere etiam cum mala fide, ita tenet Decius, numero 12. in l. traditionib. C. de pact. qui refert idem tenuisse. Salic. in l. 2. ad finem. C. de serui. & aqua. Ioannes Zenobius de Vbaldis inter consilia Bald. consil. 370. verba rescripti. lib. 3. Boerius decisione 39. num. 7. Decius consi. 417. in causa domini operarij. num. 5. versic. similiter nec bona fides. Idem Decius consi. 638. communitas Spadiæ. num. 4.
Contrariam partem, vt in tali pręscriptione præscriptione bona fides exigatur, nec procedat cum mala fide, tenent Gloss. penultim. in cap. 1. de præ scription. in sexto. & ibi Francus colum. fin. sequitur decisio Neapolitan. 368. colu. 4. Angelus Aretinus in §. furtiuæ. colum. 1. Institut. de vsucapionibus. Abbas, Panormit. in cap. fi. not. 1. de præscri. Dominicus in cap. sacrosancta. 22. distinctione. Felinus in ca. cum nobis. colum. 1. de præscrip. Aymon Crauet. de antiq. tempo. part. 4. versiculo, materia ista. num. 19. Idem Crauet. consilio 146. Alexandrinus consilio 13. columna quarta, in fine. Bertachinus versicu. præscriptio quomodo causatur in suo repertorio. Orlandus de Curte inter consilia Calcanei consilio sexto, columna penul. Iaso. consi. 24. colum. penu. lib. 3. & hęc hæc opinio longè verior est, & receptior videtur, pro qua vrget generalitas capitu. possessor. de regu. iuris. in sexto. cap. vigilanti, & capit. fin. de præscriptio. præsertim cum, vt disseruimus, tanto perfidior mala fides quanto diutius, & durat & detinet animam possidentis in peccato, & periculo salutis æternæ, facit, quia legislatori curæ esse debet non solùm vt peccatum commissum puniatur, aut purgetur, sed etiam vt peccandi occasio remoueatur, capit. ne captandę captandæ , & capitu. detestanda. de concession. præbendæ. capitu. fin. eodem tit. lib. 6. l. de fideicommisso. C. de transa. l. 1. ibi. non iniquis rationibus. & l. fi. C. de pact. l. 2. in fin. ff. quibus vt indig. l. 1. §. interdum. ff. de vulgari. §. sin autem quis formidolosus. Insti. de pupilla. l. quidam in iure. §. fin. cum l. sequent. ff. de donatio. Sed si aliter diceremus, peccandi occasionem palam præstaremus, ergo, &c. & denique peccatum certum, & indubitatum admitteremus, ergo, &c. Quod procedit in mala fide certa, & indubitata, non sic in ea tantùm quæ coniecturis præsumeretur, puta ex ostensione tituli à lege improbati, vt suprà disseruimus, illa enim malæ fidei præsumptio vt tollitur, & euanescit per cursum temporis tricennalis, longè magis euanuisse videbitur per tempus centum annorum, aut eorum quorum memoria non existat, vt ex communi opinione suprà edocemur, quod & Aymon Crauet. palam admittit, vbi suprà, & hoc casu potest defendi opinio contraria, quòd plerunq; plerunque & regulariter vt procedat necesse est, quia non video vt mala fides certa & indubitata probari possit, nisi per ipsius confitentis confessionem, cùm regulariter indicijs tantùm & coniecturis probetur. l. penult. C. de euiction. quod intellige quando quis fatetur se ante præscriptionem immemorialem expletam fuisse in mala fide, nam si post eam impletam agnoscat se cœpisse habere notitiam rei olim alienæ, id noceret nihil, vt alibi tradidimus. Ex his ergo colligitur quid dicendum sit in illo articulo, quo quæri solet,
11
* an in quibus casibus sola ea præscriptio, cuius initij memoria non extat, locum habet, ea impediatur & veluti infecta reddatur per ostensionem tituli illegitimi, quale esset si in terminis capitu. primi. de præscrip. lib. 6. is qui se maioresq́ue suos contenderet tem| pore cuius initij, &c. possedisse & præscripsisse, ostenderet titulum illegitimum, qui ab aduersario diceretur eis dedisse causam vnicam possidendi, eosq́ue eam habuisse tantùm possidendi causam, & præterea nullam, & sunt qui putent hoc casu impediri temporis immemorialis præscriptionem. Ita tenent Ioann. And. in c. 1. ad fin. præsc. lib. 6. Couar. in c. possessor. par. 2. §. 3. nume. 7. de præscript. eod. libr. Aymon Crauet. de antiq. tempor. par. 4. versic. materia ista. num. 3. cum plu. seq. mouentur, quia posito titulo illegitimo sequitur præ sumptio malæ fidei, argu. cap. qui contra iura, de reg. iur. lib. 6. l. quemadmodum. C. de agri. & censi. libr. 10. sicq́; sicque iure canonico cessat præ scriptio etiam longissimi temporis, vt tenent Glo. in c. Apostolicæ, de donat. Paul. Castren. consilio 70. quia frustra. colum. fin. Idem consilio 429. in quadam informatione. lib. 1. Abb. consi. 34. colum. 1. lib. 1. Felin. in c. de quarta. num. 35. de præscrip. Abb. consil. 19. lib. 2. Alex. consil. 74. colum. fi. lib. 2. Idem Alexand. consilio 46. libr. 3. Sozin. consil. 29. colum. 7. in secundo dubio. libr. 1. est communis opinio secundum Felinum, vbi suprà, & secundum Aymonem de antiq. tempo. par. 4. versic. materia ista. num. 6. Cur. Iun. consi. fin. colum. 3.
Contrariam tamen partem vt posito titulo illegitimo non sequatur præsumptio malæ fidei, & consequenter vt etiam tunc de iure canonico procedat præscriptio longissimi temporis triginta, vel quadraginta annorum, tenent Paul. Castr. sibi contrarius, consilio 406. colum. 3. libr. 1. incipit satisfaciendo. Roman. consil. 123. circa primum dubium. colum. 3. sequitur, & dicit esse communem opinionem Alexandrinus consilio 75. colum. 2. ad finem. Idem Alexandrinus consi. 154. ad finem. Gui. Papæ q. 159. Fredericus consi. 247. Calder. consilio 2. tit. de constit. colum. 2. Cynus in l. venditioni. C. pro empt. Abb. consil. 37. libr. 1. & alij quàm plures relati per Aymonem, vbi suprà, numero 7. qui hanc etiam partem satis receptam putat. & ipse existimo receptiorem esse, quam & tenent Rip. in l. 1. nume. 9. ff. quorum bonorum. Bald. in l. nullo. C. de rei vend. Imola in l. nunquam. ff. de vsucapion. Sozin. consi. 33. colum. 3. lib. 4. sequitur, & dicit communem opinionem nullo ferè relato Couar. in c. possessor. par. 2. §. 5. num. 2. de reg. iur. libr. 6. Balb. de præscription. in secunda par. 3. part. quæst. 6. Idem Balb. ibid. quæstione secunda 4. partis.
Tenendo hanc partem quæ longè verior est per generalitatem l. sicut. & l. omnes, & l. cum notissimi. C. de præscripti. 30. annorum, ne iura illa temerè corrigantur, cōtra contra l. si quā do quando , in princip. C. de inofficioso testamento. & ex communi opinione suprà relata sufficit bona fides orta etiam ex stulta causa. Et quia licet posito titulo iniusto & illegitimo præsumatur mala fides, tamen illud est & procedit, quoad impediendam longi temporis præscriptionem, non etiam quoad impediendam præscriptionem longissimi temporis, vt ex cō muni communi opinione suprà resoluimus post Barth. in l. fina. in fine. C. vnde vi. sed cur diuersum, nam si simul ac habitus est titulus illegitimus, statim ex legis interpretatione & pręsumptione præsumptione oritur mala fides, eaq́ue semel orta videtur non posse mori, ergo quonammodo per adiectionem decem vel viginti annorum super longum tempus præcedens mori eam malam fidem aut aufugere interpretamur, respondeo, quia ex longiore domini patientia & tolerantia ea res quasi nobis concessa videtur, sicq́ue ea domini voluntas denuo nobis accedens fugat nostram malam fidem præsumptam, eamq́; eamque purgat, vt superius disseruimus, vt etiam retro ab initio semper bonæ fidei possessores fuisse videamur, simile in l. si tibi homo. §. cum seruus, cum ibi nota. & per Gloss. Alex. & alios. ff. de verbo. obliga. & quæ plenè diximus suprà isto libro, & suprà istomet cap. numero 2.
Cùm ergo qui mala fide possedisse annos viginti per tituli illegitimi interuentum præ sumitur, is per adiectionem aliorum decem annorum quasi bonæ fidei possessor incipiat videri, quanto magis bonæ fidei possessor videbitur per adiectionẽ adiectionem temporis immemorialis, præsertim cùm non sit bona consequentia, ostenditur vnus titulus illegitimus, ergo non potuit alius legitimus interuenire, quinimò potuit, quòd dixeris, titulus est facti, quod non præsumitur nisi probetur. l. in bello. §. factæ. ff. de captiuis. l. si emancipati. C. de colla. respondeam
12
* etiam ea quæ sunt facti præsumi ex antiquitate tẽporis temporis . l. si filius. C. de pet. hæred. l. qui in aliena, ad princip. ff. de acquir. hæred. cap. 1. de præscrip. in 6. plenè per Roma. Alexand. & Ias. in d. l. qui in aliena, & in l. sciendum. ff. de verborum obliga. vbi non solùm vnum factum, sed etiam plura ex tali antiquitate si opus est ad rei qua de agitur validitatẽ validitatem præsumuntur, plenè per Aymonem de antiquitate, in princip.
13
* Denique in præscriptione immemoriali non exigitur tituli allegatio. nec etiam probatio vt est vera & communis opinio, quam tenent Dominicus Francus & alij communiter in cap. 1. de præscri. in 6. Glo. & Doct. in cap. super quibusdam. §. præterea, de verborum significatio. Iason in l. si certis annis. colum. fin. C. de pact. Frederi. de Senis consilio 237. Aymon de antiq. 4. part. versic. absolutis. numero 49. sequitur, & dicit esse communem opinionem Couarru. d. c. possessor. par. 2. §. 3. numero 7. & in lib. 1. resol. capitu. 17. num. 5. Balbus de præscrip. part. 5. quæstio. 7. Ripa in c. 2. colum. fina. de iudi. Iacobi. de sancto Georgio de feudis in verb. mero & mixto imperio. Ratio ea est, quia dominij acquisitio contingit nobis aliquando ex domini concessione, vt in l. nunquàm nuda. ff. de acquirend. | rerum dom. l. id quod nostrum. ff. de regu. iur. Aliquando ex concessione & dispositione legis inscio aut inuito domino, vt per totum. C. de seruis qui pro præmio liber. accip. l. Item si verberatum. §. 1. ff. de rei vendicat. & per omnes titulos præscriptionum & vsucapionum tradit Deci. in d. l. id quod nostrum. vnde quo temporis momento præscriptio completur (siue illa longi temporis sit, siue longissimi, siue etiam temporis immemorialis) illico lex dominium seu ius, quo de agitur, vero domino ademisse videtur, inq́ue præscribentem transtulisse illud. Quid igitur opus esset tituli interuentu, cùm in transferendis dominijs ex legis dispositione is minimè sit necessarius, sed tantùm quando ex concessione domini transferuntur pro nobis, quia quod operatur in reliquis iuribus seu dominijs transferendis ipsiusmet veri domini concessio, idem operatur tempus immemoriale in hac concessione legali. l. 1. §. fin. l. 2. in principi. ff. de aqua pluu. arcend. l. 1. §. ductus aquæ. ff. de aqua quoti. & æstiu. ergo vt in dominio per domini concessionem quæsito non noceret alius titulus à non domino habitus, vel etiam ab ipso domino habitus, sed minus ritè, ita etiam hoc casu cùm per tempus immemoriale nobis à lege concedaturius seu dominium, obesse non debet alius titulus illegittimus, vel non ritè profectus, pro nobis, quia cuius rei solennitas non desideratur, eius inutilis interuentus non nocet, in principio. C. de rei vx. act. leg. testamen. C. de testamen. Nec ad rem pertinuit quod quidem falsò opinantur hac in re titulum à lege præsumi tantùm, non etiam induci, vnde, inquiunt, si constet de illo titulo illegitimo, cessat præsumptio legis, manetq́ue ille possessor titulo destitutus, sicq́ue præscribere non potest, nam id falsum est, quia hac in re titulus nec pręsumitur præsumitur , nec fingitur, sed ius & dominium possidenti à lege conceditur citra interuentum alicuius tituli veri aut ficti aut præsumpti, sed solùm occasione illius possessionis immemorialis, quemadmodum & in terminis totius tituli. C. de seruis qui pro præ mio libert. accep. extra ordinem ius nostrum nobis adimitur inq́ue alienum transfertur, nam egregium ac meritorum facinus, quod seruus ibi fecit, non solet connumerari inter modos & titulos transferendi aut amittendi ius & dominium, de quibus per text. & Glos. in leg. ex hoc iure. ff. de iust. & iure, & in titulis ff. & C. pro empto. pro donato, pro hærede, pro legato, pro dote, pro suo, &c. & similia. Sic & aliàs iure regio per filijfamiliàs monachismum, aut matrimonium pater perdit ius patriæ potestatis. leg. Tauri. 47. & etiam vsumfructum quem habebat in bonis filij aduentitijs, & filius liberatur patria potestate per interuentum dignitatis, vt in authen. constitu. quæ digni. Præterea quòd ex titulo illegitimo præsumatur mala fides, vt l. quem admodum. C. de agricol. & censibus, libro vndecimo. (cùm imperitia posset præsumi, argumento leg. si per errorem. ff. de iurisdictio. omnium iudicum. leg. Sticho. ff. de opti. leg.) hæc sanè præsumptio nimis rigida est, sicq́ue procedit quoad impediendam longi tantùm temporis præscriptionem, non etiam longissimi aut immemorialis, cùm tanto magis tuendus, ac fauendus esset quisquam, quanto diutius possedit, vt dict. capitulo primo. de præscription. libro sexto. per totum. C. de præ scription. 30. annorum, facit ratio leg. merito. ff. pro soc. sic & alibi ius & dominium ex legis dispositione ab vno abscedit citra factũ factum suũ suum , inq́ue alium migrat. l. fi. vbi multa per Doct. C. de lega. & ferè per totum. C. de donat. quæ sub modo. & in leg. si vnquam. C. de reuocan. donatio. vbi multa per Andr. Tiraquellum verb. reuertatur, & per Decium & Cagnolum in leg. id quod nostrum, de regul. iur. ff. ergo in præscriptione tanti temporis cuius initij, &c. non introducitur titulus à lege vllus verus, aut fictus, aut præsumptus, aut pictus, aut imaginarius, vt contrarium existimantes confabulari nobis videantur, & loqui sine vlla lege, quinimò contra plures leges suprà relatas, vel dicāt dicant ipsi nobis si interfuit tit. an sit nominatus, vel innominatus & qua voce, aut nomine nuncupatur, profecto necesse habebunt fabellis fabellas addere. nobiscum sentit Felinus post Antonium, quem ipse refert in capitulo, cum nobis. columna tertia. de præscription. Alexandrinus consilio decimotertio. columna tertia. dum aiunt esse præscriptionem iuris, & de iure pro præscribente tempore immemoriali, contra quam nulla admittitur probatio pręter præter confessionis. Gloss. approbata in leg. siue possidetis. C. de probation. pro nobis quod tradunt Gloss. in §. multis. Institutio. de libert. Baldus in leg. neque quicquam. §. vbi decretum. columna sexta. ff. de officio procon. Iason consilio 20. columna tertia. Decius consilio 163. columna sexta. & in capitulo, nouit. colum. 9. de iudic. dum tradunt quod
14
* eius rei interuentus siue legitimus sit, siue illegitimus, minimè nocet, quoties eius omnino defectus seu abscessus non posset nocere, quæ nota, quia habuimus de facto in causis quàm plurimis, & summorum virorum.
Infertur
15
* ex superioribus minimè admittendam esse opinionem Aymonis Crauet. de antiquita. tempor. par. quarta. versicul. absolutis. numero 60. & eiusdem ibidem. versicul. materia ista. numero tertio. cum pluribus sequen. dum contendit, quòd si titulus inutilis ostendatur ac illegitimus, inficit præscriptionem immemorialem, vel impedit eius consummationem, vel saltem effectum, allegat eiusdem sententiæ fautorem Alexandrinus consilio 113. columna prima. libro 1. qui loquitur in quasi possessione | tantùm longi temporis, aut longissimi, non autem in memoriali, quinimmò etiam in longissimo vix procederet eius opinio, vt patet ex supradictis, allegat Paulũ Paulum Castr. cōsil consil . 423. col. 2. in fi. nu. 2. lib. 2. qui potius in contrariũ contrarium inclinat,
16
* licet cùm constaret de iniusto, & illicito initio variet ibidem. Idem repetit ipse Aymon, vbi suprà, quanto autem distet titulus illegitimus, id est minus ritè habitus à causa nefaria, & turpi, vitioso, iniquo ac iniusto initio, nullus sanus non viderit, quinimmò etiam si ostenderetur ac probaretur aliquod initium turpe ac vitiosum, adhuc opinio nostra procederet, quia non sequitur quod præter illam causam iniquam & iniustam vel etiam turpem possidendi non quoque potuisse adesse & interuenire aliæ causæ possidendi iustæ, & honestæ vel indifferentes, & tempus cuius initij, &c.
17
* facit verum omne possibile, facitq́; facitque vt videantur interfuisse omnia quæ oporterent, quibusq́ue opus esset ad perficiendam talem præscriptionem, vel tale ius inducendum, vt d. c. 1. de præscrip. lib. 6. cum similibus suprà allega. & quæ traduntur in locis suprà allegatis, præsertim cum ex communi sententia dixerimus suprà post Barthol. in d. l. fin. C. vnde vi. quod etiam si constet ex legis præsumptione de vitioso ingressu possidendi, adhuc ex tempore longissimo vitium illud purgatur, quanto ergo magis per tempus cuius initij, &c. nam & si ad talem possessionem iustificandam Imperatoris vel Papæ concessio necessaria foret, ea interfuisse præsumeretur, vt ibi, vel tale tempus pro tali concessione haberi. d. l. 2. in princip. ff. de aqua pluui. & ibidem. l. 1. in fin. cum similibus suprà alleg. si ad talem effectum mille rerum aut qualitatum concursus ac interuentus forent, necessarij omnes interfuisse viderentur, si summorum principum dispensationes mille necessariæ dicerentur, omnes quoque interfuisse viderentur, vt dd. iuribus, quid ergo deesse poterit.
Ad leg. obligationum ferè. §. placet. ff. de actio. & oblig. dum ait, tempus non esse modum iuducendi obligationem, respondetur, procedere in obligatione personali, non sic in iure & dominio reali transferendo vel adimendo. Præterea ea lex non procedit in tanto tempore, &c. vt tradunt Doctores in leg. si certis annis. C. de pact. & in leg. fina. C. de lega. sicq́ue de vitioso initio apparere non potest, quia licet probetur, tamen lex præsumere potuit, & voluit interuentum & concursum necessariorum ad illud vitium supplendum, vel, vt rectius loquar, omnia necessaria lex ipsa adiecit, sicq́ue supplementum re vera induxit non per modum præsumptionis, sed realis dationis & inductionis, & concessionis, denique pro nobis stat regula, nec ista exceptio benè probatur, nec dubito quin regulam tenentes qui innumeri sunt interrogari de veritate huius exceptionis eam negarent.
Ex
18
* superioribus dum diximus, vitium malæ fidei præsumptum, quod oritur ex titulo minus solenni, purgari per lapsum temporis longissimi, ita vt possessor bonæ fidei semper fuisse retro intelligatur, infertur quòd si spurius errore iuris se legitimũ legitimum putabat, cùm legitimatio à se impetrata esset illegitima, & minus solennis, & sic patris hæreditatem annis triginta possedit, eam præscripsisse videbitur, quia, vt diximus suprà, sufficit bona fides etiam orta ex errore iuris, vel mala fides inde præsumpta, iuxta cap. qui contra, de regu. iur. in sexto, cum concor. suprà allega. purgetur per lapsum triginta annorum, & in præscriptione tricennali titulus nullus desideretur, & sic inutilis non noceat. l. sicut. l. omnes. C. de præscriptione triginta annorum, iuncta leg. vnica, in principio. de rei vxo. action. C. ita in specie tenent Baldus numero 3. in leg. nullo. C. de rei vendic. Rip. numero 9. in leg. prima. ff. quorum bonorum, qui hoc multum exaltat quasi vsitatissimum. Quid dicendum? & puto oppositum verius esse, vt cesset præscriptio etiam longissimi temporis
19
* per textum expressum, in l. nemo. ff. pro legato, vbi text. ait, eum qui incapax legati est, non posse vsucapere titulo pro legato, subdit rationem (& hoc est quod expendimꝰ expendimus ) quia ea, inquit, possessio ex iure testamenti proficiscitur. ergo ibi vsucapio non impeditur quasi in titulo esset vllum vitium aut in bona fide, sed solùm quasi in ipsamet possessione vitium esset, nam sine possessione præscriptio non procedit. cap. sine possessione, de regu. iur. in sexto. leg. sine possessione. ff. de vsucapio. possessionem autem ciuilem intellige, quia ex ea proficiscitur vsucapio, non ex possessione naturali tantùm. leg. prima. §. per seruum qui in fuga. ff. de acq. possess. nec dubium est quin incestuosus, qui est incapax bonorum paternorum, incapax intelligatur non solùm quò ad eorum proprietatem, sed etiam quò ad possessionem, lex enim id prospectum voluit, ne per patronum quicquàm ad tales filios perueniret, vt sic à talium turpium liberorum procreatione parentes abstinerent, quæ lex satis inconsulta esset, si quemadmodum tales liberos proprietatis bonorum pa. incapaces fecit, non quoq; quoque & possessionis incapaces faceret, cùm ex sola possessione plures vtilitates nascantur, puta fructuum acquisitio, vsucapiendi conditio, & similia. leg. bonæ fidei. ff. de acquir. rerum domin. §. si quis à non domino. Institutio. de rerum diuision. cum ibi nota. iuncto dicto §. per seruum. & ideo ipsamet possessio inficitur ac pro infecta & pro non habita habetur, in d. l. nemo. & hoc sanè est quod mihi visus est sensisse Iureconsultus ibi in verbis suprà expensis. cùm ergo illa possessio inspecta legis censura nulla sit, ergo non perdurauit per tricen| nium continuum, quinimmò neque per momentum temporis, sicq́ue is non modò præ scriptionem expressè habuisse non videtur, sed nec etiam eam inchoasse videtur, cùm nũ quam numquam possidere cœpisset. Ad idem l. fin. ff. pro hærede, & nobiscum videtur tenere Barthol. licet moueatur alia ratione parum tuta, in cō sil consil . 116. dominus Dominicus.
Vnde infertur
20
* longè facilius cessare longi tantùm temporis præscriptionem, vt rectè tenuerunt Bald. nume. 4. in l. nullo. C. de rei vendic. vbi Salic. & Bald. in l. id quod pauperibus. C. de episcop. & cleric. Salice. in l. 2. C. pro empt. Ripa numero 9. in d. l. 1. ff. quorum bon. post Gloss. in leg. nemo. ff. pro legato, & Ripa ait, vbi suprà, hanc esse communem opinionem. tenet Alex. consil. 74. circa primum. num. 7. versic. circa secundum. Cumanus in l. nemo. ff. pro legat. Bartho. consi. 119. dominus Dominicus. num. 4.
Contrarium tamen etiam in longi temporis præscriptione tenuerunt Iacob. de Rau. Raynerius de Forli. & Angel. in d. l. nemo, & Paul. Canstren Castren . consil. 228. quem non inuenio licet allegetur per Ripam, vbi suprà. Quid dicendum? & sanè Bald. & alij suprà relati, qui communem opinionem tuentur, mouentur eo quòd tempus in præscriptionibus supplet defectum titu. l. clauibus. ff. de contrah. emp. non autem addit capacitatem, sed etiam si huic incestuoso filio incapaci pater ipse traderet, eum dominum non faceret, ergo absurdũ absurdum est, quod tẽpus tempus plus operetur quàm vera traditio domini eiusq́ue concessio. Sed istorum ratio, vt nobis videtur, nulla est, nam in specie nostra adest & tempus & ipsius domini concessio, ponimus enim ipsum patrem bona sua huic filio dedisse vel expressim in testamento vel tacitè cum intestatus decederet. l. conficiuntur. ff. de iure codic. l. 1. §. fin. ff. de lega. 1. & contendimus, vt quòd ipsius patris concessio per se solam efficere non potuit, possit cum temporis adiectione, aliunde ergo quęrenda quærenda sunt fundamenta ad cōmunem communem opinionem tuendam, & sanè ex defectu tituli hæc præscriptio non impediretur (vt tenentes communem sententiam falsò opinabantur) sed magis ex defectu possessionis, vt suprà docuimus, id quod neutrius partis fautores percepisse videntur. Ad text. in leg. si vir. ff. pro don. l. si id quod. ff. pro derel. iuncta leg. prima. §. si vir. ff. de acquir. pos. tamen diuersum esse, quia non tam prohibita est dona. inter vir. & vxor. quàm inter patrem & filium spurium, sicq́ue illo casu sola dominij translatio prohibetur, quia non tam amare neque quasi vt inter infectos, &c. argumen. leg. si id quod. §. primo. ff. de dona. inter virum. hoc autem casu tam dominij quàm proprietatis acquisitio prohibetur.
Extat ergo ex superioribus in quæstione spurij seu incestuosi cessare præscriptionem non solùm longi temporis, quod à plerisque receptum est, sed etiā etiam longissimi temporis triginta vel quadraginta annorum, id quod nouè contra Ripam & Bald. aduertimus,
21
* sed an præscriptio illo casu eius temporis, cuius initij memoria non sit, locum habebit, mouet quæstionem quòd sine possessione præ scriptio etiam per annos plures quàm mille contingere nequit. d. l. sine possessione, cum similibus suprà allegatis. sed hic ex legis interpretatione possessio nulla erat, vt suprà diximus, ergo, &c. adhuc tamen magis esse videtur vt immemoriali præscriptioni locus sit, nam licet à sui primordio infecta videatur ea possessio, vt neque ille possedisse videatur ciuiliter, quò ad reliquas præscriptiones siue longi siue etiam longissimi temporis, tamen quò ad hanc acquisitionem, quæ per tempus immemoriale contingit (quæque non connumeratur inter species præscriptionis, sed naturalibus acquisitionibus proximior est) vel non videbitur infecta ciuilis possessio, vel sola naturalis sufficiet, quia iura de acquisitione hac loquentia ad solam possessionẽ possessionem naturalem respexisse videntur, eiq́ue illam vim & potestatem præbuisse, arg. l. 1. §. fin. & leg. 2. in princip. & in §. fin. ff. de aqua pluui. arcen. & l. 1. §. ductus aquæ. ff. de aquæ quoti. & æsti. ca. 1. de præscript. lib. 6. vt licet præscriptiones in ciuili possessione nitantur. leg. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acq. poss. tamen hæc acquisitio magis in possessione naturali niti videatur vel etiam in nuda detentatione, ergo multum refert vtrùm cessante mala fide præscriptio ex defectu tituli vel causæ iustè possidendi impediatur, an verò ex defectu ipsius possessionis. nam defectus possessionis ciuilis, & ẽt etiam naturalis, & ẽt etiam detentationis, non suppleretur ẽt etiam cursu mille annorũ annorum , at defectus possessionis naturali detentatione suppletur tempore immemoriali tantùm. at defectus iustæ causæ possidendi suppletur 30. vel 40. an. quasi maius impedimentum sit cessare etiam detentationem quàm cessare possessionem, maiusq́; maiusque cessare possessionem quàm cessare iustam causam possidendi.
Ex superioribus
22
* infertur nouus & elegans intellectus ad cap. ad decimas, de resti. spoliatorum, libro 6. nam ibi illi canonici inspecta legis censura non possidebant, quia cùm etiā etiam clerici videantur incapaces decimarum iure dominij habendarum quasi loco patrimonij, quia licet eas tanquam beneficiati & ecclesiæ nomine habere possint, tamen proprio nomine proprioq́ue iure, & quasi vt ꝓprium proprium patrimoniũ patrimonium habere non possunt, non magis quàm laici, vt resoluit Couar. sol. lib. 1. c. 17. numero 7. sequitur quòd ibi eas tanquam proprium patrimonium habere non poterant prout volebant, ideoq́ue dicit text. in d. capit. ad decimas, nisi earum possessionem legitimè assecuti fuerint, sicq́ue cùm earum posses| sionem legitimè assequuti non fuissent vti earum incapaces legitimè ab ipsis fuerunt spoliati. nam qui decimarum habendarum incapax à iure censetur, vel alterius rei, cuius q́ue incapax esse iubetur, is expers esse intelligitur non proprietatis tantũ tantum , sed possessionis quoque, vt proximè disseruimus, vnde remedio possessorio (quale est recuperandæ interdictum) vti non potest, nec ei à lege accommodatur, sicq́ue interdictum recuperandæ, quod illi canonici intendebant, meritò eis fuit denegatum, quod minimè denegaretur, si tales decimas ecclesiæ suæ deberi, & ei restitui postulassent, iuxta cap. ad Apostolicæ, de decimis, cùm Ecclesia in aliena diœcesi iure siue dominij siue possessionis decimas habere possit & capax sit, singularis autem persona, siue laicus sit, siue clericus, eas habere non possit, nec capax videatur.
Dicet quis, vnde nobis reuelatum aut notum quòd illi canonici non nomine Ecclesię Ecclesiæ , sed quasi proprium patrimonium decimas illas vendicarent, respon. vtrunque fateor incertum esse, sed cùm horum casuum neutrum ibi satis aperiatur, is potius intelligendus qui iuribus non aduersatur quàm alter qui omni iure repugnaret, pręsertim præsertim , quia cùm summus Pontifex ibi ad casus cōtingentis contingentis decisionem responsum dederit, constat ad vnum tantùm factum tunc contingens non ad plura respondisse, vnde ex responso & decisione ipsius Pontificis apparet seu saltem verosimilius credetur eos canonicos decimas illas magis quasi iure & nomine proprio quàm iure aut nomine Ecclesiæ suæ vsurpasse, ideoq́ue nihil boni pro se allegabant, præter illam possessionem quam illegitimam suspectam q́ue Pontifex summus iudicauit, & cùm ex responsione arguatur qualis fuerit interrogatio, argu. leg. Titia. §. idem respondit. ff. de verb. obliga. & §. præterea. Institutio. de inut. stip. sanè ex responsione summi Pontificis, speciem quæ ibi euenerat talem fuisse qualem nos posuimus verosimilius est quàm aliam, cùm sic omnia iura quiescant, & si aliter intelligeremus text. illum, vt immane saxum in imum flumen deturbatum, aquam perspicuam ac sedatam, turbidam obscœnamq́; obscœnamque redderet, sic ius nostrum turbidum ac nebulosum præberet quò ad omnem materiam interdictorum, iustificatur noster intellectus, quia in dubio tales clerici potius ad suam vtilitatem propriam quàm ad commodum ecclesiæ egisse præsumendi sunt, argu. leg. & magis. ff. de solutionibus. l. stipulatio ista. §. alteri. ff. de verb. oblig.
Postremò multa ad bonam vel malam fidem pertinentia disseruimus suprà in prima, secunda & tertia par. vnde quæ hic desunt petenda sunt.
Loading...