Qvinta Pars Qvae Res il las intuetur, quæ præscribi possunt vel non possunt.

SVprema iurisdictio an præ scribi possit, vetus controuersia est, & quia is modus loquendi malè aptus videtur, ideò in eo quæstionem esse aduertimus,
1
* an qui olim subditi erant, possint tempore, cuius initij memoria non sit, acquirere libertatem alienæ q́ue ditionis laxitatem, ac per contrarium qui liberi erant, eo tempore cuius initij, &c. possint sub aliena ditione ac imperio redigi? cuius rei vera cognitio à principijs iuris naturæ ac gentium petenda est. iure enim naturæ omnes homines liberi nascebantur, neque vllius ditioni, aut imperio subijciebantur. leg. manumissiones. ff. de iustit. & iur. §. ius autem gentium. Instit. de iure natu. Vnde Virgilius sic ait:
Ante Iouem nulli subijciebant arua coloni,
Nec signare quidem aut partiri limite campum
Fas erat.
Et Horatius Satyra 2. lib. 2.
Nam propriæ telluris herum natura, ne neque illum
Nec me, nec quenquam statuit. nos expullit ille,
Illum aut nequities. aut vafri inscitia iuris.
Vt enim leo leoni, aper apro, bos boui, vrsus vrso, vulpes vulpi non imperat, ita quoq; quoque homo homini vt imperaret non tam à iure naturæ effluxisse, quàm à iure gentium descendisse intelligendum est, leg. prima. §. fina. ff. de iusti. & iure. l. veluti eodem, ibi, velut erga Deum religio vt patriæ, & parentibus pareamus. à iure enim naturæ id tātùm tantùm profectum fuisse intelligendum est, cuius notitiam ac peritiam certam ac indubitatam habemus, vt d. l. prima. §. fina. cum l. seq. §. singulorum. Instit. de rerum diuisio. parentes autem nostros non certò, & indubitanter nouimus, sed audiuimus ac credimus, argumen. l. filium eum diffiniuimus. ff. qui sunt sui vel alieni iuris. l. Lucius. ff. de cōditio conditio . & demonstrat. ergo quòd eis parere debeamus piam fidem accommodantes non tam à principijs iuris naturæ certis ac indubitatis, quàm à iurisgentium præ ceptis efluxisse intelligendum est.
2
* Verùm licet initiò hominum nulli nascerentur serui aut alienæ potestati, ditioni, imperio, iurisdictioni subditi ac obnoxij, tamen plerisq; plerisque hominum qui legibus, aut moribus reguntur, cœperunt principibus magistratibusq́; magistratibusque se sua q́ue committere. leg. secunda, in princip. ff. de origi. iur. & d. l. 2. §. deinde quia difficile, & §. nouissimè, idq́ue non tam ipsorum principum gratia, quàm ob propriam ipsorum subditorum vtilitatem factum intelligendum est, arg. d. §. nouissima, & d. l. deinde, quia difficile dixi controu. illustrium c. 1. sed & alij subditi esse cœperunt vi & bello, argumen. dict. l. manumissiones, & l. hoc iure. ff. de iure. & §. ius aũt autem gentium. §. bella. Inst. de iure natur.
3
* Sed siue vi siue sponte sua subditi esse cæpissent, non dubium est quin possent in suam laxitatem sese recipere ac vindicare, argumen. l. secundæ. §. exactis deinde regibus. ff. de origine iuris. §. item ea quæ ab hostibus. Institut. de rerum diuisione, lege nihil, in principio. ff. de captiuis, & postlim. l. tertia, & l. naturalem, in princip. ff. de acquiren. rerum dominio. siue enim vi subacti sunt, vi quoque aut clam, aut alio quouis modo, vt sese in suam laxitatem recipere possint par est, dicto §. Item ea. dicta l. tertia, d. l. naturalem, dicta l. nihil. siue etiam sponte sua se subiecerint alienæ ditioni ac potestati, cùm id ob ipsorum subditorum vtilitatem initio factum fuerit, ei renunciare atque ab ea recedere eis liberum esse par est, sic q́ue ab ea subiectione poterunt se in suam laxitatem recipere, ac eripere, vel palā palam , vel clam, vel dolo, vel vi, aut armis, argumen. dic. §. exactis deinde regibus. d. §. deinde cùm esset, eadem l. secunda. ff. de origi. iuris. dic. §. item ea. d. l. tertia. dict. l. naturalem. nihil
4
* enim tam naturale est, quàm vnumquodq́ue eo mo do dissolui quo colligatum fuit. leg. nihil. ff. de regulis iuris. omnisq́ue res per quascunque causas nascitur, per easdem dissoluitur. c. omnis res, de regu. iur. & quæque res de facili reuertitur ad suam naturam seu originem. l. si vnus. §. pactus ne peteret. ff. de pact. Vnde Boetius sic cecinit:
Repetunt proprios quæ  quæque recursus,
Reditu́ Redituque suo singula gaudent:
Nec manet nulli traditus ordo,
Nisi si fini iungeris ortum,
Stabilem́. Stabilemque sui fecerit orbem.
Sicq́ue vt iure ciuili inspecto matrimonium in sui tam productione, quàm resolutione liberum erat. l. neque ab initio. C. de nupt. ita & regnum sponte concessum tandiu permaneat quādiu quamdiu subditi quoque in eadem voluntate permanserint non vltra, ergo siue vi aut dolo fuerint subacti, vi similiter aut dolo siue sponte ac palam, sponte quoque ac palam potuerunt ad suam laxitatem reuerti, vt dictis legibus, & facilius cum sponte sua se subiecerant ad suam vtilitatem, suiq́ue commodam gubernationem, nam tunc propriæ vtilitati renunciare, & ab ea recedere liberrimum esse debet. leg. penulti. C. de pact. leg. si quis in conscribendo. C. de episco. & clericis. leg. quoties ab omnibus. C. de fidei. leg. cum pater. §. mando. ff. de leg. secundo. leg. filiusfamilias. §. diu. ff. de leg. primo. l. Titio centum, in princip. ff. de conditio. & demonstrat. leg. in re mandata. C. manda. etiam abutendo iure, & rebus suis. leg. sed & si lege. §. consuluit. ff. de petit. hæred. leg. prima. §. & magis, verb. prodegerit. ff. si quid in fraudem patr. neque enim quisquam voluntati & arbitrio suo eam legem imponere potest, à qua sibi recedere non liceat. leg. si quis in principio testamenti. ff. de leg. 3. l. si mihi & tibi. §. in legatis, vbi multa per nouissi. ff. de leg. 1.
Neque ad rem pertinet quòd iure gentium regna, & imperia esse videantur, nam respo.
5
* id non satis certum esse, sed & si esset, nihil obesset, nam non solùm iuri gentium, sed etiam naturali, & diuino possumus in parte derogare, licet non in totum, vt nota. per Gloss. ibi, & vbique communiter approbatur in leg. ius ciuile. ff. de iustitia & iure. non quoque quemquam mouere debet illud: Per me reges regnant, & conditores legum iusta decernunt. nam respondeam, quòd & per eundem Deũ Deum optimum maximum eiusq́ue permissu regnare desinet quoad eos viros vel populos ille princeps, à cuius datione & imperio illi sese subduxerint, nec est cur magis nutu Dei subiectionem contigisse dicamus, quàm subiectionis laxitatem reuersam fuisse, cum liberationes quàm subiectiones longè sint fauorabiliores: argumen. leg. Arrianus. ff. de actio. & oblig.
6
* secundum quæ videbatur dicendum etiam citra vllius temporis interuallum, posse | se quemque virorum, hominum, populorum à principis sui ditione ac imperio subducere, sed non est ita, nam in regnis seu principatibus, qui iam diu fortè ab hinc annos mille, vel etiam plures successione non electione deferuntur, neque apparet quo iure primum sub tali ditione ac imperio regio illa homines vel populi fuissent subacti, non est cur non credamus optimè iure subactos subditosq́ue fuisse, argumento l. primę primæ . §. ductus aquæ. ff. de aqua quoti. & æsti. l. prima. §. fina. ff. de aqua pluui. arcenda. vnde non videtur ab eo imperio se subtrahere liberũ liberum aut fas esse, ne cōtra contra illud ius iam veluti tempore stabilitum fiat, vnde similiter si tẽpore tempore quoq; quoque cuius initij memoria non sit certi siue homines siue magnates, siue populi à tali ditione, vel imperio sese subtraxerint, inq́ue libertatis seu laxitatis possessione fuerint, eam laxitatem iure assequuti videbuntur, inq́ue posterum iam suæ ditionis suiq́ue imperij ac suæ laxitatis & veluti sui iuris esse videbuntur, nam si solo tempore iustificabatur subiectio, ergo solo etiam tempore, & longè facilius iustificabitur liberatio, argumen. dicta l. Arrianus. nam princeps ille suum imperium ac ditionem iustificabat, aut vi, aut consensu, aut tempore, vi quasi à maioribus huius principis gens illa subacta fuisset, consensu quasi sponte sua gens illa maioribus illius principis sese subdidisset, tempore quasi tanto tempore cuius initij memoria hominum non esset, gens illa sub tali ditione ac imperio fuisset, at si vi fuerũt fuerunt subacti, vi quoque sese poterunt in suam laxitatem recipere, dict. l. tertia. dict. l. naturalem. dict. §. item ea. & quia omnis res per quascunque causas nascitur, &c. vt dict. capit. omnis, & quia res de facili reuertitur ad suam originẽ originem , d. §. pactus ne peteret, & tunc nullo temporis auxilio egerent, vt dd. ll. quòd si consensu fuerunt facti obnoxij, & subditi, is consensus sui natura reuocabilis est, quasi ad suam non ad sui principis vtilitatem se subdidisse videantur. vnde voluntatem mutare liberum esse debet, argum. dict. l. secunda. §. exactis, & §. deinde cùm esset, & §. nouissimè. ff. de origine iuris. l. fina. C. de pact. dict. l. si quis, in principio testamenti, dict. l. si mihi, & tibi. §. fina. d. §. si diui. dict. l. Titio centum, in principio. d. §. mando. dict. l. quoties ab omnibus, cum similibus suprà alleg. nam & quæ cōsensu consensu fiunt, etiam inter viuos contraria voluntate dissoluuntur. leg. fina. ff. de acceptil. & dict. §. pactus ne peteret. & §. fina. Institutio. quibus modis recontrahitur obligatio. nam & si quæ duorum consensu fiunt regulariter, alterius tantùm consensu dissolui nequeant, sed demum contraria vtriusque voluntate, vt dict. ll. & leg. sicut ab initio, de action. & obligatio. C. fallit tamen quando is actus respiciebat principaliter alterius tantùm vtilitatem, non etiam vtriusque, tunc enim illius tantùm contraria voluntas sufficit vt actus ille dissoluatur ac infectus reddatur. leg. stipulatio ista. §. inter certam, vbi plenè per Doctores. ff. de verbo. obligatio. leg. penu. C. de pact. cum similibus suprà allegatis. sed qui alienæ ditioni ac imperio sese gratis non pretio subdiderunt, id non tam ob vtilitatem domini quàm ob suam vtilitatem fecisse videntur, vt & patet ad sensum, & suprà ostendimos ostendimus ,
7
* ergo pœnitere voluntatemq́ue mutare liberum eis erit, licet contrarium esset si pretio id fecissent, vt in principio. & §. fina. Instituti. de iure personarum. pro nobis optimus text. in dict. l. fina. C. de pact. & leg. 17. & leg. 44. in Taurinis decisionibus. quæ leges loquuntur in actibus inter viuos duorum cō sensu consensu factis ob vtilitatem potissimùm alterius. & aiunt illius contrariam voluntatem sufficere, vt res infecta reddatur. itaque principi possem dicere, si vi me subiecisti ac subegisti, æquum est, vt liberes me, quòd si nolueris, cùm primùm vi, aut clam poterim me in laxitatem meam recipere, iure fecisse videbor, idem si dolo, aut alia quauis ratione id fecerim, vt dict. l. vt vim. ff. de iustiti. & iure, & suprà plenius ostendimus. sin autem consensu meo subdidi me tibi, iam me pœnitet, & hac in re pœnitere mutareq́ue voluntatem liberum esse debet, si tempore immemoriali ius quæsisti, ego similiter, & longè facilius tempore immemoriali laxitatem liberta temq́ue contra te potui acquirere, quæ nota, quia nullus vnquam in cuius scripta inciderim sic declarauit, licet in specie quòd talis libertas tempore cuius initij memoria non sit acquiri possit. teneant etiam contra supremam principis potestatem ac iurisdictionem communiter Doctores, vt infrà dicam. Quinnimò postquàm princeps passus est tandiu homines quosdam, aut populos vti iure suo, & veluti pro liberis suæ q́ue ditionis se gerere satis huic rei voluntatem suam accommodasse videtur, vt iam vtriusque partis voluntate eos populos, aut homines à talis principis ditione ac imperio liberatos fuisse verius sit, argumentis eorum, quæ diximus capitulo præcenden. dum malam fidem ab initio possessionem præsumptam per lapsum triginta annorum purgari ostendimus, & ita vt aduersus supremam potestatem principis temporalis possit præscribi, vel vt aptius loquar, vt tempore immemoriali possit homo aut populus se à suprema potestate, ditione ac imperio liberare sui principis, tenent Barthol. in leg. infamem. ff. de public. iudic. Idem Barth. in leg. hostes. ff. de capti. Idem in leg. prima. ff. de aqua plu. arcen. Purpuratus in leg. imperium. numero 174. ff. de iurisdictione omnium iudicum. Gloss. pragm. in proœmio. in verbo, Dei. Curtius iunior de feudis, parte secunda. quo modo feudum in esse deducatur. in secunda quæst. | princip. Ias. consilio 70. columna 1. libro 3. Felin. in cap. cùm non liceat, de præscrip. colum. 4. Idem Felinus in capit. cum nobis. columna 2. eod. tit. Abbas in cap. si primo notab. de constit. Abbas in capit. quò ad translationem. columna prima. de offic. lega. Idem Abbas consilio 82. libro primo. Alexand. consilio 15. columna secunda. libro quinto. Idem Alexand. consilio 11. columna tertia. libro septimo. sequitur, & ait esse communem opinionem Aymon de antiquitate, par. 4. versicul. materia ista. numero 62. & est communis opinio secundum Couar. in capi. possessor, de regu. iur. libro sexto. part. 2. §. 2. numero 7. quam etiam dicit communem in capitu. peccatum, de regul. iur. libro 6. par. 2. §. 9. in fin. sequitur & ait esse communem opinionem Antonius Corsetus de excellen. regis, quæstione 104. Balb. de præscr. 2. part. 5. princ. q. 2. Castaldus de Impera. quæst. 53.
Contrariam tamen partem, vt eius temporis immemorialis præteritio non sufficiat ad liberandum, quem à suprema potestate principis secularis, vel vt ius acquirat contra talem supremam potestatem, tenuerunt Abb. in capitu. per venerabilem. columna fina. qui filij sint legitimi. Idem Abbas in d. capitulo, cùm non liceat. Romanus consilio 371. columna fi. Alexand. in l. more. columna penul. ff. de acquirend. hæredit. Decius consilio 307. columna 3. Sozinus consilio 275. columna 3. libro secundo. vbi hanc firmat esse communem sententiam. Purpuratus in d. l. imperium. numero 169. Idem Purpura. in l. 1. numero 40. ff. de officio eius cui mandata est iurisdictio. Iason consilio 208. libro secundo. columna tertia. Angelus in l. hæc autem, in fin. de seruitu. vrbanorum prædiorum. Hostien. Ioan. And. & Anton. in dict. capitulo, per venerabilem. Alberi. in d. l. imperium.
Tenendo partem affirmatiuam, quam ausim verissimam dicere, vt procedat talis acquisitio ad dict. c. cùm non liceat, respon. primùm quòd quatenus ibi negatur procedere pręscriptionem præscriptionem , non comprehendit acquisitionem, quæ tempore cuius initij memoria non est, contingit vt ex communi & vera opinione alibi disseruimus dicentes, præscriptione vetita nunquam videri eam vetitam quæ procederet ex tempore immemoriali.
Secundo respon. quòd ibi loquitur in spiritualibus non in terrenis, secundũ secundum Aymonẽ Aymonem vbi suprà, tertiam & quartam solutionem accommodat Aymon ibid. sed duæ priores sunt veræ.
Ex
8
* nostra & communi opinione affirmatiua infertur suspectum esse quod Couarru. vir disertissimus in d. §. 2. numero 7. scriptum reliquit, dum negat tempore etiam immemoriali posse præscribi à ducibus, comitibus, & marchionibus, & similibus, ne ab ipsis ad re gem possit appellari, nam huiusmodi præscriptiones longè facilius contingunt translatiuè, quàm extinctiuè, vt declarat Geminianus in capitulo, cum personæ. §. quòd si tales, ad finem, de priuileg. libro sexto. vnde cùm isto casu suprema illa iurisdictio non præ scribatur extinctiuè, sed tantùm translatiuè, quia abhinc in posterum non ad principem, sed ad talem ducem, comitem, aut marchionem appellabitur, superest, vt tale ius per tempus immemoriale abscedere possit à rege, & in talem ducem transuolare, vt suprà ostendimus.
Nec me mouet quòd talis dux non ex toto sese pro libero gerat, sed subditum regis se esse fateatur, nam in causis suis subditus erit regi, in causis autem vasallorum suorum ipse supremam habebit iurisdictionem, & ita est etiam hodie (vt audio) in regnis Aragoniæ, & Cathalumniæ, quorum dominorum iura hoc modo vtiliter tuebuntur, & si rectè inspexeris nulla hic est repugnantia cum principijs iuris naturæ, aut gentium, aut etiam positiui, & id procedit per argumen. de toto ad partem, quod firmum est. leg. quæ de tota. ff. de rei vendicatio. quinimò facilius est, quòd partem acquirat, quàm vt acquirat totum, argumen. leg. cum quæstio. C. de lega. & quæ ibi per Corneum traduntur, dum ostendit diminutionem, quàm interitum cuiusque rei vel iuris facilius admitti.
Infertur etiam
9
* verum non esse quod Decius & Angel. vbi suprà, contendunt negantes de facto posse se subducere à suprema potestate Imperatoris aliquas Italiæ vel alterius regionis ciuitates, licet non abnegent quin de iure per præscriptionis interuentum possent, sed sanè verius est posse etiam de facto (si de facto quoque fuerunt subactæ) se subducere ac vi & armis, vel alio etiam modo, cùm, vt suprà ostendimus, vim vi repellere liceat. leg. vt vim. cum mille simi. suprà allegatis. ff. de iustitia & iure. vnde si vi fuerunt subactæ, vi quoque poterunt se liberare: sin autem consensu se subdiderunt, ad suam tantùm non etiam ad domini vtilitatem id fecisse visæ sunt, sicq́ue ab ea voluntate recedere liberum erit, & consensus maiorum non nocet ciuibus postea natis qui non consenserunt, pet totum. C. res inter alios, & per totum, ne vxor pro marito, & per totum, ne filius pro patre. leg. si quis in suo. §. legis. C. de inofficioso testamento. Nec longinquitas temporis nocet nondum natis, per q́ue hoc legitimè impeditis, argument. l. pri. ad finem. C. de annali exception. leg. contra maiores. C. de inoffi. testamen. Neque ad rem pertinet quòd non licet à capite membra recedere, dict. c. cum non liceat, de præscri. nam respo. secundum Aymo. vbi suprà, quod tunc talis ciuitas erit caput de per se. nam vt in | grege pecorum, & in armentis boum, equorum, & similium, quodlibet pecus aut bestia seu animal suum caput de per se æquè principali ac alia facit, ita & inter homines & ciuitates quilibet aut quælibet posset suum caput per se æquè principale facere, nisi aut vi iniqua aut sponte sua aliud accideret, vt contrarium existimantes fabulari aut ineptire nobis videantur, aut tyrannorum esse adulatores, quod intellige nisi per tempus immemoriale sub tali ditione, & imperio fuerant, secũdum secundum quod suprà declaraui.
Infertur euidentius
10
* errasse Romanum in l. more. ff. de acquir. hæred. dum vult quod ciuitas etiam quæ non recognoscit superiorem, non poterit concedere veniam ætatis neque hoc præscribere, nos autem tenemus, hoc ius posse tempore immemoriali præscribi etiam ab ea quæ superiorem recognosceret, vt rectè Romanum reprehendens aduertit Alexander in d. l. more. num. 12.
Infertur ex superioribus
11
* quòd licet seruus fugitiuus sui furtum facere dicatur, vt in leg. 1. C. de seruis fugitiuis, tamen illud procedit quò ad hoc duntaxat vt tempore ordinario præscribi non possit, vt ibi exprimitur quasi res vitio affecta, iuxta §. furtiuæ. Iustitutio Institutio . de vsucapion. non autem quò ad hoc vt inspectis principijs iuris naturæ rem vetitam fecisse videatur, serui enim aut nascuntur aut fiunt, nascuntur cùm ex ancillis nostris domi editi fuerunt, fiunt cùm per iustam captiuitatẽ captiuitatem iustumq́ue bellum capti sunt, vt Institution. de iure person. §. penulti. nec dubium est quin quemadmodum serui per captiuitatem facti simul ac ad suos se receperint sui iuris fiunt, dominiumq́ue nostrum eludunt, hoc est, dominium quod in eis habebamus. dict. §. item ea. Inst. de rerum diui. l. nihil. ff. de capti. l. 3. l. naturalem, in principi. ff. de acq. rerum dom. ita quoque & illi qui serui nati sunt, quia editi ex ancillis nostris cum primùm potestatem nostram euaserint, ita vt penè impossibilis sit eorum recuperatio, sui iuris esse incipient, argu. dictorum iurium, iuncto §. seruitus, & §. penult. Institutio. de iure person. nec me mouet quòd id quod nostrum est sine facto nostro à nobis euelli non posset. leg. id quod nostrum. ff. de reg. iur. nam illud regulare est, fallit quando dominium est reuocabile, vt per totum. ff. de in diem addict. & ferè per totum. ff. de lege comm.
12
* nam in terminis illorum titulorum dominium quod erat meum, simul re alius meliorem conditionem attulerit, & simul ac pretium die pacta solutum non fuerit, desinit esse meum, & similiter in terminis l. fi. §. sin autem sub conditione. C. commu. de leg. l. seruo legato, in princip. ff. de leg. 1. dominium rei meæ sine facto meo potest desinere esse meũ meum . Idem in terminis l. in bello. §. factæ. ff. de capti. Idem in terminis l. item si verberatum. §. 1. ff. de rei vend. Idem in termi nis leg. prim. & per totum. C. in quibus cau. serui pro præmio liber. acci. & alibi sæpe. sic ergo & in specie nostra, qui serui dominium habet, scire debet dominium reuocabile se in eo non etiam irreuocabile habere, ideoq́; ideoque cum serui Hispani in Galliam sese recipiunt, continuò liberi fiunt, vt nobis relatum est, pro hoc quia homo non in hoc natus fuit vt homini subesset, iuxta illud: Omnia subiecisti sub pedibus eius, oues, & boues, &c.
13
* & seruitus contra naturam est. l. manumissiones. ff. de iust. & iure. §. seruitus. Instit. de iure præ scrip. §. ius autem gentium. Institutio. de iure natur. sed quia capti bello trucidari solebant, ideo ob vitandum facinus cædis tristissimum seruitus captiuorum iuregentium permissa fuit, grande quidem malum ob grandius tamen malum vitandum toleratum est. §. serui. 1. Inst. de iure person. quamuis aliter homo extra commercium esse videri deberet, non secus quàm res sacra aut religiosa, vt §. 1. Instituti. de inut. stipul. l. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbo. obliga. sed quòd homo aut populus alteri subsit ratione ditionis, imperij, aut iurisdictionis speciem imaginemq́ue quandam seruitutis (argumento l. si quis sit fugitiuus. ff. de ædil. edic. in §. penu. vel fin.) præ se fert, arg. leg. in suis. ff. de libe. & posthum.
14
* sicq́ue quotidiè videmus vt hanc iurisdictionem (reseruata etiam suprema iurisdictione ac excepta) Hispaniarum populi non pauci pretio ingenti redimant à potentissimis Principibus nostris,
15
* & in l. 4. titul. 24. par. 4. dicitur, vt pro principe suo quisque teneatur mortem si opus fuerit, oppetere, ergo huiusmodi res non longè abest à seruitute, & ibi not. per Grego. Lupum, & per eund. ead. part. tit. 21. in l. 5. facit per totum. ff. ad Syllani. & leg. penulti. C. quibus vt indigni. Ergo populi, aut ciues, seu homines, qui se subducere voluerunt id iure fecisse videbuntur, quandiu non vi ad imperium retrahuntur aut sub imperio rediguntur, id quod agnosco non temerè admittendum in hominibus singularibus, ac priuatis, sed tantùm in populis. nam si populus vi subactus fuerit, vi quoque se eripere poterit, si concessione spontanea se subegit, gratis tamen contraria quoque destinatione se subducere poterit, vt suprà. At si tempore immemoriali sub tali imperio permansit, nec apparet de initio, cum post tale tempus fingatur interfuisse causarum omnium ac titulorum is eaûe quæ omnium iustissima sit ac firmissima. leg. prima. §. aquæ ductus. ff. de aqua quoti. & æstiu. & diximus alibi, certè tale imperium concessione, eaq́ue non gratuita sed onerosa quæsitum fuisse intelligemus, sicq́ue minimè licebit pedẽ pedem referre subiectionemq́; subiectionemque recusare, aut ius principis iniuria lædere, contra. l. iustitia. ff. de iust. & iur. §. iuris præcepta. Inst. eo. nam
16
* & homo liber qui se vẽdiderit vendiderit non poterit vnꝗ̈ vnquam inuito dño domino se à seruitute eripere, | nec si ad hostes transfugerit sui iuris iure factus videbitur, sicq́ue in tali sermone habebit locum d. §. item ea. Insti. de rer. diui. itaque licet non abnegemus, quin fera, quæ serua erat (siue captiuitate, quia eam cæpimus, siue natiuitate, quia ex alia fera capta domi enixa, & similiter capta & custodita fuit) cum primũ primum à nobis euaserit, sui iuris aut laxitatis fiat. l. 3. l. naturalẽ naturalem , in pri. ff. de acq. rerũ rerum domin. Idemq́; Idemque & in seruis, siue captiuitate serui fiant, vt d. §. item ea, siue etiam serui nascantur, vt ibi. & d. l. 3. & dict. l. naturalem. arguendo de seruitute ferarum ad seruitutem seruorum, tamen si serui facti fuerint non captiuitate, non quoque natiuitate, & sic pręter præter voluntatem aut factũ factum suum serui sint facti, & sponte sua, & non gratis, sed pretio cessat ratio illorum iurium, & succedit regula. d. §. iuris præcepta, & d. l. iustitia. & quia quæ ab initio sunt voluntatis, ex post facto sunt necessitatis. l. sicut ab initio. ff. de act. & obl. l. sicut maior. C. de rep. hæred. & quia quæ ab initio fiunt spontanea voluntate non tam auxilio digna sunt, quàm reliqua, arg. l. si filius qui patri. vt nota. per Sozin. ff. de vul. & argu. l. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui satis d. cog. vbi multa per Ias. & præsertim cum pretio, non gratis fiunt, arg. l. 1. in §. 1. ff. si à parente quis fuerit manumi. de quo tex. alibi diximus. Deniq; Denique
17
* licet si populus fuit sub principe per tempus immemoriale, fingatur ex iustissima, & plenissima causa, & titulo id contigisse, sicq́ue pedem referre liberum non sit, tamen si rursus idem populus per tempus immemoriale contrario iure vsus fuerit, ex iustissima quoq; quoque causa id contigisse intelligemus, vt sic iam sui iuris suæ q́ue laxitatis esse intelligatur, nec amplius sub pristino imperio subij ci, aut redigi possit. d. §. ductus aquę acquæ , cum sim. Idq́ue etiam quo ad supremam iurisdictionẽ iurisdictionem , licet iure regio contrarium fortè obtineret, arg. l. fin. tit. de las præscrip. lib. 3. ord. Sed & si tempore
18
* immemoriali populus sub principe & eius maioribus fuerit, constet tamen initio vi & armis vel etiam spontanea voluntate, sed gratis non pretio id imperium quæsitum fuisse magis esse videtur, magisq́ue esset vt ei populo liberum sit à tali imperio recedere. arg. l. malè agitur. C. de præscrip. 30. anno. l. aquam. ff. quem. ser. ami. l. fin. C. de acq. pos. quasi ea concessio sit ad libitum reuocabilis, vtpotè facta ob vtilitatem ipsius populi, arg. d. l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verbo. oblig. Sicq́ue intelligo quod ciuitates Italiæ quæ non sunt sub imperio, siquidem ab hinc annos tot vt eorum initij memoria non sit, ita fuerunt indubitanter sui iuris proprijq́ue dominij ac ditionis manebunt, vt nequeant sub imperio Romano redigi, quid si nondum prę terijt præterijt tempus immemoriale magis dubium, sed adhuc quandiu de facto se tueri ac defendere potuerint, non iniuria mihi fecisse videbuntur, si quidem constet & ab initio vi sub actas fuisse, & quasi vi subactas sub imperio Roman. æuum transegisse, nam tunc tempore immemoriali vel non quæritur ius, vel si quæratur, erit tamen sui natura reuocabile, vt quàm primum populus ille subactus & veluti seruus potestatem domini euadere potuerit, suamq́ue laxitatem recuperare, id iure fecisse videatur, argu. d. §. item ea. d. l. 3. d. l. 3. d. l. naturalem. ff. de acq. re. do. l. nihil. ff. de capti. d. l. malè agitur, cum sim. Nam
19
* & populi Christianorum à Mauris in Hispania subacti, & post annos septingentos ab eis recuperati, ac vi erepti, nullus negabit quin iure recepti videantur, quamuis tempore immemoriali ab eis fuissent possessi, non secus quàm si breui tempore ab eis possessi fuissent, arg. l. ex hoc iure, vbi per omnes. ff. de iust. & iur. §. bella. Inst. de iu. nat. §. item ea. Inst. de rer. di.
20
* Ergo cùm ciuitas Lucensium in Italia pro libera se gerat, sed sponte sua & veluti hospitio quodam iure Romanorum non secus quàm nos Hispani vtatur, si quis proditionem contra talem ciuitatem machinatus fuerit, non dubium est quin reus sit læsæ maiestatis in primo capite, de quo in l. quisquis. C. ad l. Iul. maiest. nam si illud primum illius legis caput locum habet etiam contra quid perpetrantes in eos qui sunt ad latus principis, quanto magis locum habebit contra perpetrantes in ipsum principem vel rempublicam, præsertim cum de iure gentium nulli vnquam tam obediri ac venerari religiosissimè teneamur præter Deum quàm reipublicæ, ac deinde parentibus. l. veluti. ff. de iust. & iure. quod intelligo non solùm si iure, sed etiam si de facto ea ciuitas à Romanorum imperio subducta esset, per rationes suprà allegatas, & ita videntur tenere Salicetus id d. l. quisquis, & Aug. in tract. malefi. verb. (che hai tradito la tua patria) licet cō trarium contrarium & malè teneant Cyn. & Angel. in d. l. quisquis, quos refert, & sequitur Sozin. consi. 275. columna secunda. libro 2. pro nobis quod ait Horatius: Pulchrum est & decorum pro patria mori.
Ergo cum nostri potentissimi Hispaniarum reges Hispaniarum regiones, homines, populos à Maurorum Sarracenorumq́ue imperio & ditione proprio suorumq́ue ciuium sanguine effuso virtute bellica liberauerint, & per tempus cuius initij memoria non est, supremæ ditionis ac imperij ius reddiderint Romano posthabito imperio, non dubium est quin id iure fecisse intelligantur, prout notatur in capit. Adrianus. 63. distin. text. Gloss. & alij in cap. & necesse, de don. inter vir. & vxor. Lupus, numero 18. in rubr. de don. inter vir. & vxorem, in præfa. Couarru. in cap. peccatum, par. secunda. §. 9. ad fin. de regu. iur. libro 6. Gregorius Lupus in leg. 18. titul. 5. par. prima. per textũ textum ibi, & tẽpore tempore cuius initij, &c. hanc supremā supremam potestatem Hispaniarum reges quæ sierunt, vt ex communi opinione resoluunt | Balbus de præscript. 2. par. 5. part. princ. q. 2. Corsetus de excel. regis. q. 104. Felin. in cap. cùm non liceat, de præsc. Coua. vbi suprà, Castald. de Imperatore. q. 53. sed nos aduertimus quod ẽt etiam si tempus immemoriale non præterijsset & etiā etiam si ea iusta causa quòd à Mauris virtute bellica hanc regionem reges nostri liberassent, cessasset adhuc de facto, licuit se à Romano imperio subducere, cùm cōstet constet Romanũ Romanum imperium orbem vi & armis subiugasse ac subegisse, non autem concessione onerosa tale imperiũ imperium quæsisse, vt patet ex superioribus, vide controuersiarum illustrium. lib. 1. c. 1. &c. 20. 21. 22.
Loading...