Capvt lxxxv.

Capvt lxxxv.

Svmmarivm.

ALiqvis
1
* fundatam habebat suam intentionem de iure, in re, vel iure quod ab alio possidebatur, vtrũ vtrum possessoris, an verò petitoris vicem obtineat, quæ ritur primò, an obtinebit etiam si nihil probauerit, mouet quæstionem quòd actore non probante regulariter reus obtinebit. l. 1. & 2. & lege, actor quod asseuerat. leg. fin. C. de probati. leg. qui accusare. C. de edendo. §. commodum. Instituti. de interdict. nam & si reus nullam iustam causam haberet possidendi, adhuc tamen si ea res, qua de agitur, ad actorem re vera non pertinet, æquum est, vt permaneat apud reum eundemq́ue possessorem ex regula quæ habet eum, cuius non interest, non admitti ad agendum. l. 1. C. sine censu vel reliq. l. ex conuentione. C. de pact. §. alteri. Institu. de inutil. stip. l. stipula. ista. §. alteri, ibi, inuentæ enim, &c. ff. de verborum obligat. Idem q́ue erit etiam si ad actorem ius illius rei re vera pertineret, si tamen de eo non apparet, quia non apparentia & non existentia quoad iudicium vsumq́ue forensem paria sunt. leg. duo sunt Titij. ff. de testa. tutel. ergo si agis contra me qui possidebam æquum est me tueri, iuxta dict. §. commodum, si non probas, quia & si ingenuè & palam agnoscerem rem illam ad me non pertinere, adhuc tamen tua non interest, vel non apparet interesse, quandiu ex parte tua probatio non adest, verùm hæc regularia sunt, & procedũt procedunt in agris, domibus, & in similibus, in quibus non magis vnus quàm al ter habet suam intentionem fundatam, secundum communem & veram sententiam relatam per Ioan. Lup. Pal. Ru. in cap. per vestras, de donatione inter virum. 2. no. versicu. sed est pulchra dubitatio. numero quadragesimoseptimo. non sic in rebus vel iuribus, in quibus aliquis (puta princeps, ecclesia, aut Respublica) fundatam habet suam intentionem de iure, tunc enim æquius est, vt is victor existat, licet & actor sit & probauerit nihil, vt enim regulariter si cùm possideres & à me conuentus esses, me non probante obtinebis, tum ne iniuria possedisse videreris, contra l. merito. ff. pro socio. tum etiam quia quandiu non probo, tandiu mea non interesse videtur, vt diximus, & tamen me probante condemnaberis, & restituere compellendus eris, quia ab illa iuris præsumptione, quæ te tuebatur, per interuentum probationis meæ receditur, ita etiam vtcunque pro te possidente sit iuris præ sumptio, tamen si conuentus fueris ab eo qui de iure suam intentionem fundatam probatamq́ue habebat, recedimus ab illa iuris præ sumptione, quæ te fouebat, ac tuebatur, & stamus iuris probationi, quæ facit pro actore, quæ q́ue inter ea est certissima probatio, vincit superatq́ue omne aliud genus probationis, nam testes qui pro actore rem vendicante deponunt, possent falsum dicere, probatio autem iuris, quæ est pro eo quin de iure fundatam habet suam intentionem, non potest non esse vera, falsitas enim & deceptio, quæ in probatione facti adesse potest, in probatione iuris adesse non potest, ergo si possessorem vincit actor ille, qui legitimè probauit per testes vel instrumenta, multò magis vincere debet qui probauit per ipsam iuris dispositionem, quia in illa probatione falsitas esse potest, in ista verò non potest. Cùm igitur is actor, qui de iure suam intentionem fundatam habebat contra reum non quicquam probantem, meritò obtinere debeat, in eo tantùm quæstio erit, an id procedat in iudicio tantùm petitorio, an etiam in possessorio, & quid in iudicio illo summario, quod agitur in re notoria, & quod in petitorio obtinere debeat satis probatum est, etiam in terminis iuris communis. Neque ad rem pertinet text. in leg. cogi. C. de peti. hære. capit. vn. vt ecclesi. benefi. quia procedunt regulariter, nos loquimur, quando actor habebat fundatam intentionem suam de iure. dict. leg. cogi, quando fundatam non habebat.
2
* Quid autem iure regio, & eo iure hæc res expeditior est, per text. in leg. 8. titu. de la restitu. delos despolados despojados . libro tertio. ordinamen. cuius verba ita habent, el rey funda su intencion de derecho comun à cerca acerca de la iurisdicion ciuil ye y criminal en todas las ciudades villas y lugares de sus reynos y sennorios. E præsto para esto antiguamente ordenarò ordenaron los reyes nostros nuestros progenitores è nos ordenamos contra | qualquiera parladoo prelado , onbre poderoso contra que tiene entrada y occupado occupada la iurisdicion de qualquiera delas dias dichas ciudades villas e lugares es tenido de monstrat mostrar è muestre ante nos titulo è priuilegio por donde la tal iurisdicion le pertenezca en cotra otra manera no sea consentido vsar della, quorum verborum sensus est, quòd iure regio in omni populo Rex Hispanus habet quò ad iurisdictionem fundatam suam intentionem, & ideò si alius reperiatur in possessione iurisdictionis alicuius populi Hispaniæ, si non ostenderit titulum legitimum possidendi, priuabitur illa possessione, & licet lex illa nominatim loquatur in iurisdictione, tamen idem est in omni alia re vel iure, in quo actoris intentio esset fundata de iure.
3
* Nam vbi est eadem ratio, ibi est idem ius, vt in leg. illud. ff. ad leg. Aquil. quasi ratio sit diuersorum casuum coniunctio, qui tendunt ad eundem finem, Baldus in leg. omnes populi. ff. de iustitia & iure. columna septima. versicul. tertiò quæro. & columna fina. versicul. secundo not. vbi ait, quòd vbi est eadem ratio, non intelligitur fieri extensio, quia inest tacitè. Gloss. in capitul. sæpe, in verbo, Italiæ, de tempor. ordinan. in sexto. leg. non possunt. leg. nam vt ait. leg. ideo quia. ff. de legibus. Quinimmò quando plura habent eandem rationem, licet de vno tantùm fiat mentio, videtur id fieri exemplariter, non restrictiuè, vt sic si ratio sit expressa in lege ea, quæ sit generalis, licet decisio sit particularis, tamen ratio ipsa pro lege habetur, decisio autem pro exemplo ipsius legis, vt sic lex ipsa generalis videatur, quatenus ratio sese porrigebat, non quidem per modum aut vim extensiuam, sed ex vi comprehensiua, quasi vt genus ex vi etiam comprehensiua comprehendit sub se plures species, ita quoque ea ratio generalis ex vi comprehensiua plures casus complectatur. Ita Baldus in leg. de quibus. columna duodecima. ff. de legibus. Alexand. consilio septuagesimoquinto, videtur in præsenti. columna prima, libro quinto. Iason in leg. à Titio, in principio. columna fina. ff. de verbo. obligat. Idem Iason consilio sexagesimotertio, per reformationem. columna quarta. Tiraquellus de causa cessante. par. prima. numero 152. & in leg. si vnquam, in verbo, libertis. numero quadragesimoquinto. C. de reuocand. donatio. Quod adeo verum est, vt etiam in correctorijs, vbi est ratio expressa in lege, fiat extensio. Gloss. singul. in clemen. prima. in verbo, colligatur, de electione, vbi Paulus de Eleaz. & Cardinal. Floren. in quæstio. 22. & Imola columna sexta. Baldus, Paulus, & Iason numero decimonono. cum se quentibus, in authen. quas actiones. C. de sacrosanctis ecclesi. Baldus in leg. fina. C. de liberis præteritis. Imola, Cumanus, Paulus, & alij in leg. si verò. §. de viro. ff. soluto matrimonio. Iason, Decius, Curtius iunior, & alij, in leg. humanitatis, per textum ibi. C. de impub. Imolen. in leg. finali. columna tertia. ff. de hæred. institue. & consilio 123. in causa quæ vertitur. columna secunda. Fulgosi. consilio 104. Titius condidit. columna secunda. Cumanus, & Alexand. notab. quinto. ff. soluto matrimonio. leg. cum mulier. per illum textum Paulus, Alexander & Iason in leg. quamuis. C. de fideicommiss. Abbas in capitulo fina. columna tertia, de rescription. & in capitul. nihil. columna quinta, de electione. Iason in leg. de quibus. numero decimo quarto. ff. de legibus. Idem Iason in leg. stipulatio hoc modo. ff. de verborum obligat. numero duodecimo. Tiraquellus de causa cessante. parte prima. numero 153. Alexander in leg. quarta. §. Cato. columna sexta. ff. de verbo. obligation. Idem Aelxander Alexander consilio quinquagesimo, visis actis. columna tertia. libro secundo, & consilio decimoseptimo, ponderatis. columna penult. libro tertio. Curtius Senior consilio octuagesimoprimo. columna secunda. Quod & in pœnalibus procedit secundum Tiraquellum, vbi suprà, numero 155. qui allegat Baldum in leg. data opera. C. de accusa. per leg. his solis, ibi satis tacitè cautum putamus. C. de reuocand. donat. leg. fina. C. de indicta viduit. Baldus in capitulo primo. §. porro. columna secunda, per illum textum quem dicit meliorem de iure. titulo, quæ fuit prima causa beneficij amitten. nam ratio extendit verba legis. leg. nominis & rei. §. verbum. ff. de verborum significa. capitul. si postquam, de electione, libro sexto. leg. secunda. §. quid si curatores, & §. quid si decesserint. ff. ad Tertullia. leg. liberum. §. senatus. ff. de ritu nup. Panormita. in capitulo fina. columna secunda, de rescripti. qui ait, id non esse interpretationem extensiuam, sed intensiuam & intellectiuam. Decius in leg. non videtur. columna fina. ff. de regulis iuris. Abbas in capitulo primo. columna prima, de iuramento calumniæ. ergo cum vbi est ratio generalis expressa in lege, tunc licet decisio sit particularis, adhuc lex ipsa generalis esse intelligatur, quia ipsa ratio generalis habetur pro lege, & decisio particularis pro exemplo, quod non arctat legem aut regulam generalem, cumq́ue in dict. leg. 8. expressa fuerit illa ratio generalis, quòd si rex fundat suam intentionem de iure, possessor & reus si non docuerit de titulo legitimo succumbet, sequitur quòd non solùm in peculiari illo casu, in quo dict. l. 8. loquebatur, sed & gene| raliter in omni omnino re, in qua de iure suam fundat intentionem, rex obtinebit, cum agit, nisi reus, idemq́ue possessor de legitimo titulo docuerit, facit capitul. primum, de præscription. in sexto, & capitul. ad decimas, de restitu. spoliato. Idq́ue in specie tenuit Lupus de Pal. Ruu. in repet. capituli per vestras, de donatio. inter virum & vxorem. 2. no. versic. sed est pulchra dubitatio. num. 47.
Et videbimus quid in petitorio, de quo iam egimus, deinde quid in possessorio, tertiò quid in spolio, sed principalem quæstionem de petitorio limita primò
4
* nisi per tempus cuius initij non esset memoria, possedisset reus, vt dict. capitulo primo. id enim tempus habet vim tituli. leg. hoc iure. §. ductus aquæ. ff. de aqua quotidia. & æstiua. leg. prima. §. fina. ff. de aqua pluuia arcen. quo casu etiam titulum allegare necesse non est, sed sufficit tempus ipsum cuius initij memoria non sit, allegare, ista est communis opinio, quam tenent Cynus quæstion. penultima. Angelus, Paulus & Iason in decima limitation. columna fina. in lege, si certis annis. C. de pactis. Barthol. in leg. cum de in rem verso. ff. de vsufru. & sentiunt Gloss. & Paulus in leg. seruitutes magna. ff. de seruitutibus. Baldus in leg. secunda. C. de fideicommis. Ioannes Andreas in capitul. peruenit, de censibus. Riminaldus in dict. l. si certis. columna antepen. Balbus de præscriptio. par. tertia. quæsti. 10. num. 9. qui ita limitant. l. creditor. C. de vsur. & l. obligationum ferè. §. placet. ff. de actio. & obligatio.
Secundò limita etiam si non tempus, cuius initij memoria non esset, sed tantùm 40. anni præterijssent. leg. fina. de fund. patrimon. libro vndecimo. facit lex, sicut, & lex omnes. C. de præscriptione triginta annorum.
Tertiò limita etiam si longum tantùm tempus decem vel viginti annorum præteriisset, si modò is qui de iure fundatam suam intentionem habebat, quicquam annuatim quasi dominus directus recepisset ab ipso possessore, qui tanquam emphyteuta soluisset, vt ex communi opinione resoluunt Iason in dict. leg. si certis annis. columna penultim. C. de pact. Gloss. mag. in leg. secunda. C. de iure emphyteu. per Iaso. ibi numero 176. cum pluribus præcedentibus & sequentibus. Barthol. in leg. tertia. §. ex contrario. ff. de acquiren. possessio. Idem Barthol. in leg. litibus. C. de agricol. & censibus, libro vndecimo. Baldus in dict. leg. si certis. Idem in capitulo, cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & propr. columna fina. Sali. in dict. l. cum de in rem verso. quæstione 7. Angelus & iuniores in leg. prætor, in princip. ff. de edendo. facit capi tul. primum qualiter olim feudum poterat aliena.
Quò
5
* ad secundum casum, scilicet cum agitur de possessione, & sic in possessorio, cùm is qui de iure habet fundatam intentionem, necesse sit, vt per prius fuerit in possessione illius iuris, quàm is qui modò possidet,
6
* possessio istius modò possidentis quæ iunior est clandestina præsumitur, nisi in litis de possessione motæ, progressu. de legitima causa & titulo possidendi docuerit, & quòd isthæc iunior possessio clandestina præsumatur, tenent Soz. in leg. rem quæ nobis, in principio. quæ stio. quarta. ff. de acquiren. possessio. Alexander consilio quinquagesimoprimo, libro primo. & consilio 117. eodem libro. & consilio sexto, libro tertio. quod ipsi intelligunt & rectè, quamdiu titulus non ostenditur. Innocentius & alij in capitulo, cum ad sedem, de restitu. spol. per capitul. licet causam, de probatio. quod de iure regio expeditior est, per dict. leg. 8. titulo de la restitu. delos despolados despojados . libro tertio. ordinam. Limita nisi iunior illa possessio esset diutina, nam tunc clandestina non videretur, argumen. leg. qui in aliena. §. sed & si non adierit. ff. de acquirenda hæredit. leg. si filiusfamiliàs. C. de peti. hęredit hæredit . leg. primæ. C. de patri. potest. faciunt multa quæ cumulat Iason columna penul. in leg. si certis. C. de pactis, & Gloss. communiter approbata. C. communi. diu. leg. penult. vt per Iason. vbi suprà, numero vndecimo. & quæ tradunt Alexander, Iason, & alij in leg. sciendum. ff. de verborum obligatio. dum loquuntur de diuturnitate temporis, facit l. cum de in rem verso, ibi longo tempore. ff. de vsuris, & l. si quis diuturno. ff. de serui. vendic. quod & nos alibi plenius disseruimus,
7
* facit quod licet ad obtinendum in petitorio ex diuturna annua præstatione, non aliter titulus allegatus præsumatur quàm si decies geminata fuerit illa annua præstatio, tamen aliud est quò adobtinendum in possessorio, nam quò ad hoc sufficit vnica præstatio, ita notanter tradit Albericus in dict. l. si certis annis. nu. 6. plenius per Iacob. ibidem. columna fina. sed hac de re latiùs infrà dicam post seque. articulum.
Quò
8
* ad tertium, an is qui de iure habebat fundatam suam intentionem, possit petere vti iunior possessor ostendat legitimum titulum & causam suæ possessionis, & minari, quòd si illico vel infra terminum à se dictum vel arbitrio iudicis definitum illud non ostenderit, sibii possessio statim auferretur, & receptior opinio esse videtur, vt non possit de iure communi, id quod, vt nobis videtur, præsensit Iason in leg. secunda. C. de iure emph. numero 176. Idem Iason numero 50. in prælud. feudorum. Bartholus in leg. prima. C. de conduc. & procur. prædi. fis. libro vndeci| mo. vbi Platea post Andr. de Barulo. & licet Ioan. Lupus in loco infrà allegando dicat eos loqui, quando actor non habebat fundatam intentionem, de iure tamen nobis videtur hoc casu loquutos fuisse, quia iungunt hanc quæstionem cum illa, an dominus directus possit petere ab emphyteuta sub eadem comminatione, vt sibi ostendat instrumentum emphyteusis, quo casu ipse emphyteuta fatetur, rem, qua de agitur, per prius pertinuisse ad dominum qui modò agit, seq́ue ab eo causam habuisse non abnegat, sicq́ue illum fundatam suam intentionem habuisse contra istum reum.
Denique hoc etiam tenuerunt Hostiensis in capitulo dilectus, de offi. ordina. vbi Anto. ille columna prima. iste numero tertio. vbi etiam Ioannes Andr. & Franciscus Cardinal. per text. ibi. verbo, ab antiquo, vbi admittitur libellus dicentis se ius eligendi habere ab antiquo, sicq́ue ex solo tempore fundabat sese. Ad idem capitul. Abbate. de verborum sign. verb. secundum consuetudinem. & Hostien. Anto. Ioannes And. & alij suprà relati illa iura expendunt contra reges, & principes qui in materia iurisdictionis eo prætextu veterem possessionem, & præscriptionem eorum qui talem iurisdictionem possident, vel quasi interuertere contendunt, & vsurpare quòd in ea per prius suam de iure haberent fundatam intentionem, aliter enim nisi suam de iure fundatam intentionem haberent, frustra possessores inquietarent, cùm eorum regum nihil interesset, faciunt tradita per Alexand. in leg. si sic. numero decimooctauo. ff. de legat. primo.
Contrarium tamen nominatim tenet Ioannes Lupus in dict. capitul. per vestras, secundo notab. versicul. est tamen pulchra dubitatio. numero quadragesimoseptimo, cuius opinio in terminis iuris communis suspecta est, iure tamen regio satis defendi potest, per text. in dict. l. 8. titul. de la restitution delos despoiados libro tertio. ordinamen. quæ tam loqui videtur in iudicio possessorio, quàm in petitorio, quinimò longè magis aptari videntur eius verba ad possessorium quàm ad petitorium, præsertim cùm collocata sit in titulo de restitutione spoliatorum, vbi de possessione potissimùm agitur, facit l. fina. titul. decimotertio. libro quinto ordinamen. ibi, faciendo les llomata iuicio sobrello y con conoci mist. conocimiento de derecho, quorum verborum sensus est, quòd etiam in iurisdictione in qua rex Castellæ fundatam habet suam iurisdictionem de iure possessor non est eijciendus de sua possessione, nisi iudiciorum ordine obseruato, & cum causæ cognitione, & cum dict. l. 8. conclu. 4. titul. primo. libro secundo ordinamen. & in quibus casibus rex Castellæ fundat suam intentionem de iure (quale est in iurisdictione, & etiam dominio vrbium & artium & omnium populorum, iuxta leg. prim. titul. decimooctauo. par. secunda. vbi Greg. Lupus per Glo. de derecho) in ijsdem casibus illud ius amittere potest tempore cuius initij memoria non sit, secundum eundem Gregorium Lupum, vbi suprà.
Denique
9
* possessio aut quasi possessio alicuius rei vel iuris quæ aduersatur & contradicit origini, & statur illius rei vel iuris cuius de possessione aut quasi possessione agitur, an possidentem tueatur contra eum qui prius habebat de iure fundatam suam intentionem vt is possessor vel quasi possessor reus & possessor videatur, aduersarius verò qui prius de iure intentionem suam fundatam habebat, actoris & pertitoris vicem sustineat vehementer, & controuersum est, & in iudicijs tam frequenter agitatum, vt raræ sint lites, in quibus is articulus non occurrat, nam reus plerunque est in possessione, vel quasi non vitiosa illius rei qua de agitur, seq́ue possessoris iure tuetur, actor verò negat eum tuendum esse præ textu possessionis, quæ primæuo rei statui aduersatur, qua in re Gloss. in leg. Titia. ff. soluto matrimonio. tenet talem possessorem tuendum esse, sequitur Alexand. in leg. si emancipati. secundo notabili. C. de collatio. & ibi Decius columna secunda & tertia. Barthol. in leg. is potest. columna quinta. ff. de acqui. hæred.
Contrariam partem vt talis possessio regulariter non tueatur possidentem, tenent Alexand. in dict. l. Titia, & Iason in dict. l. emancipati, in secundo nota. & Alciatus de præsumpti. regula secunda. præsumptione 2. in princip. nisi per decennium esset in illa quasi possessione. Andreas Tiraquel. de primoge. quæ stio. 17. opinione 11. ad finem, sequutus Baldum in leg. Titia, suprà allega. quem melius cæteris loquutum firmat, pro quorum opinione facit quòd posterior possessio præsumitur clandestina, secundum Sozin. in leg. rem quæ nobis, in princip. ff. de acquiren. possess. & ibidem quæstio. 4. Alexand. consilio quinquagesimoprimo. libro primo. Idem Alexander consilio 117. eod. lib. Idem Alexand. consilio sexto libro tertio. per Innocentium in capitu. cum ad sedem, de restitu. spoliato. ergo si præ sumitur clandestina, non est cur possessor in ea tueatur, contra eum qui fundatam habet intentionem de iure, vt suprà dicebamus.
Quid dicendum; & sanè pro priore opinione, quæ habet talem possessorem tuendum esse, quamuis eius possessio aduersetur primę uo primæuo rei statui & origini seu creationi, facit l. circa. ff. de probatio. vbi si quis sit in quasi possessione libertinitatis, & se ingenuum dicat, id probare debet, licet libertinitas aduersetur | primæuo statui. l. manumissiones. ff. de iusti. & iure. Deinde idẽ idem probat d. l. Titia. dum ait, eum qui erat in quasi possessione seruitutis. si se liberum dicat, id probare debere, licet illa quasi possessio similiter naturæ statui primæ uo aduersetur. d. l. manumissiones, per totum Institu. de iure personarum.
Tertiò probatur in d. l. Titia. ff. sol. matr. iuncta sua Glo. vbi filia se matremfamilias dicebat, vt soluto matrimonio sibi suam dotem haberet, pater autem eius in sua potestate esse contendebat, & patri, ait lex, incumbit onus probādi probandi , & licet illa filia cum nasceretur, in potestate patris esset, tamen Gloss. ait, quòd si filia erat in quasi possessione existentię existentiæ sui iuris, tuebitur in illa quasi possessione, & si aduersetur natiuitati ipsius filiæ, sed sanè aduersatur, quia ex filiatione non arguitur necessariò ad patriam potestatem, cùm non sufficiat genitum esse, nisi præterea ex legitimo matrimonio genitus fuerit, quod matrimonium cùm facti sit non præsumitur nisi probetur, leg. in bello. §. factæ. ff. de capt. tenent Corneus columna secunda, & Decius columna secunda. in dict. l. si emancipati. Alciatus de præsumptio. regul. secunda. præsumptione secunda. numero quinto. Barthol. consilio quadragesimosecundo. visa inquisitione. Corneus consilio septuagesimooctauo. placet mihi. columna penult. libro primo. Iason in leg. post dotem. columna prima. ff. soluto matrimo. & est communis opinio. Vnde licet testes dicant aliquem meum fuisse filium, non probant esse in potestate, nec ex legitimo matrimonio natum, secundum Alciatum, vbi suprà, numero septimo. contra Decium consilio 54. in causa domini.
Quartò probatur in l. sicuti. §. Item si quæ ratur. ff. si serui. vendi. vbi quamuis quæque res & domus libera præsumatur ab omni seruitute. leg. altius. C. de seruitu. tam qui habebat tignum immissum in domum alienam. in ea quasi possessione seruitutis tuetur, & aduersarius sustinet vicem actoris, & probare debet libertatem.
Quintò facit capit. ad decimas, de restitut. spoliatorum. vbi ecclesia, quæ quò ad decimas fundabat suam intentionem de iure communi reperitur priuata sua possessione nec eam posset recuperare propria authoritate, nisi aduersarij possessio esset vitiosa, prout erat ibi, sicq́ue ille textus facit per locum ab speciali, licet & pro contraria quoque parte soleat allegari.
Sextò facit l. si emancipati. C. de collatio. ibi, teq́ue emancipatum probatum fuerit, vbi filius præsumitur esse in potestate patris, & in ea quasi possessione tuendus est, licet ipsa aduersetur primæuo statui rei, nam omnes filij videtur vt præsumantur spurij, argum. text. in authen. quibus modis natur. effician. sui. §. natura. & quia matrimonium est quid facti, facta autem non præsumuntur nisi probentur. leg. in bello. §. factæ. ff. de capti.
10
* & tamen communis opinio est filium præsumi in potestate, secundum Curtium Iuniorem numero decimo. in dict. l. si emancipati, quod & tenent ibi Alexand. Corne. Iaso. & Decius omnes circa ptincipiũ principium . & qui erat in ea quasi possessione, vt tanquam filiusfamilias haberetur, in ea tuendus est donec probetur contrarium, licet id aduersetur, &c. vt dict. §. natura.
Facit & septimò, quia
11
* & in quibus casibus princeps habet fundatam intentionem suam de iure, non potest dicere Baroni, quòd ostendat titulũ titulum suæ possessionis, aliter quòd eum expellet à possessione illius rei, qua de agitur, vt tenent Bartholus, & Ioannes de Platea post Andr. de Barulo, quem ipsi referunt in leg. prima. per text. ibi. C. de conducto prædio fiscalium, libro vndecimo. sequitur Iason in leg. 2. C. de iure emphy. numero 176. Idem Iason in prælud. feud. num. 50. facit tex. in c. dilectus, & ibi Hostiensis & Ioannes And. de offi. ordina.
Octauò facit l. si quis diuturno. ff. si serui. vendic. & leg. secunda. C. de seruit. & aqua. vbi qui est in quasi possessione seruitutis, licet ea origini & creationi illius rei aduersetur, est tamen in ea tuendus, & facit generalitas text. in §. commodum. Instit. de interdict. l. actor, & l. fin. C. de probationib.
Pro
12
* contraria tamen parte facit dict. cap. ad decimas, in sensu directo, & facit cap. cum personæ. §. quòd si tales, de priuileg. libro sexto. vbi subditus qui erat in quasi possessione exemptionis, non tuetur in ea quasi possessione, sed respon. quòd ibi minimè ille erat in quasi possessione exmptionis, licet se pro exempto gereret, tunc enim in quasi possessione exemptionis esse videretur, cùm superiore sciente, & patiente diu sic perseuerasset, argu. leg. si ego. §. primo. ff. de public. in rem actio. ibi, per traditionem aut per patientiam fortè. Sed in dict. §. quod si tales, superior non patiebatur, quinimò simul ac intellexit eum se pro libero gerere, illico ei obuiam fecit & contradixit, ergo, &c.
Ad d. cap. ad decimas, dic quòd patitur tam varios intellectus, vt in eo neque at fieri sufficiens fundam. iuxta Doctrinam Barthol. in l. non solùm. §. liberationis verba. ff. de liber. lega. dic ergo, quòd si per tempus longum, vel longissimum vel etiam immemoriale stetit in ea possessione, omnes ferè conueniunt, vt in ea tuendus sit. quòd si breuiore tempore magis dubium, sed adhuc idem si sciente, & patiente eo qui fundabat de iure non solùm iste possidebat, sed etiam ille possidere desiderat, quatenus iste possidere cœpit.
Superioribus proxima est illa quæstio, scilicet filius
13
* an in patris potestate in re dubia præsumatur, dubiumq́ue id est, sed communis sententia est in potestate præsumi, quia emancipatio est quid facti, facta autem non præsumuntur nisi probentur. leg. in bello. §. factæ. ff. de captiuis. & ita videtur probare tex. in d. l. si emancipati ibi, teq́ue emancipatum probatum fuerit, vbi ita notant communiter Doctores, præsertim Alexan. Corneus, Iason, Decius & Curtius Iunior in notabilibus, & Curtius nume. decimo firmat hanc esse communem opinionem.
Verùm contra hanc communem sententiam multi insurgunt, præsertim Corneus & Decius ibi, sic arguentes, matrimonium est quid facti, facta autem non præsumuntur nisi probentur. d. §. factæ. ergo, inquiunt, non sufficit probare filium esse, nisi probetur præ terea quòd natus fuerit ex legitimo matrimonio, quandoquidem, vt in potestate sit oportet eum natum fuisse ex legitimis nuptijs. Institutio. de patria pote. in princi. & leg. item in potestate. ff. qui sunt sui vel alie. iur. ergo probata filiatione non necessariò sequitur, aut infertur patria potestas nisi præter filiationem probetur etiam legitimitas, quæ descendit ex legitimo matrimonio.
Neque ad rem pertinet quòd, vt Corneus in dict. l. si emancipati. columna secunda, ait, plerique hominum legitimi nascantur, vt docet experientia rerum magistra,
14
* & probationes sufficiat secundum eum concludere à communiter accidentibus, vt notatur in l. neque natales. C. de probationibus. nam illud præterea quod suspectum est, posset admitti, quando lex induceret suam præsumptionem pro illis communiter accidentibus, non sic quando non inducit, & longè minus quando inducit contrarium, quod accidit in specie nostra, in qua lex, vt filiũ filium in re dubia legitimum præsumat, tam longè abest, quòd potius eum præsumit spurium,
15
* vt per Alciatum de præsumptionibus, regula secunda, præsumptione 5. numero septimo. per Oldrad. consilio 196. factum tale est. Aretinus consilio 48. in primo dubio. Baptista de sancto Seuerino in l. si qua illustris. C. ad Orfici. colum. 2.
16
* nam ex cohabitatione viri, & mulieris non præ sumitur matrimonium de iure canonico. 30. quæstion. quinta. capit. aliter. Gloss. in leg. concubinatu. ff. de concubinis. docet Alciatus de præsumptionibus, regula secunda, præsumptione quinta, in princ. licet de iure ciuili benè præsumeret. leg. in liberæ. ff. de ritu nup. l. in concubinatu. ff. de concubi. Quinimò non solùm quò ad substantiam matrimonij, sed etiam quò ad alia, quæ inde sequuntur, stamus iuri canonico, vt sic tales filij tanquam non legitimi parentibus succedere nequeant tanquam legitimi, ita tenet Panormita. in ca. lator. qui filij sint legitimi,
17
* motus, quia cum in hac materia stemus iuri canonico quò ad principale, scilicet quò ad substantiam, & validitatem matrimonij, eidem stabimus & quò ad ea quæ inde sequuntur, scilicet quò ad legitimitatem, & successionem liberorum, arg. d. c. lator. c. tuam, de ordi. cog. c. accessorium, de reg. iur. in 6.
Contrarium tamen tenet Bal. in c. ex transmissa, de restitut. spoliato. & in l. & si contra. C. de nuptijs, vbi vult quòd in terminis d. l. in liberæ. licet matrimonium non valeat de iure canonico, valere tamen non desinit de iure ciuili, & consequenter erit vtile quò ad illos effectus quos lex ciuilis tali matrimonio accō modauit accommodauit , quale est, vt liberi videantur de iure ciuili legitimi, & per hoc parentibus quasi legitimi succedant, non secus quàm si etiam de iure canonico tale matrimonium firmum esset, & hanc Bald. opinionem nouissimè defendit Alciatus, vbi suprà, motus, quia ratio, propter quam tale matrimonium improbatur, de iure canonico est, quia in re dubia, vbi vertitur animæ periculum, tutiorem partem eligere debemus, vt expressit Gloss. in dict. capit. aliter, & quò ad animam tutius est talia matrimonia sic occulta non admitti, quia ab stupris, & contubernijs non longè absunt, quæ ratio, secundum Alcia. non militat quò ad liberorum susceptionem, quod omnino nego, quinimmò militat, nam cùm parentes exoptent substantiam suam ad liberos suos iure successionis deuenire. leg. scripto. ff. vnde liberi. l. nam & si parentibus. ff. de inoffic. testam. curabunt vt matrimonia ritè & iuxta formam iuris canonici fiant, quæ longè absint ab stupris, non curaturi si hæreditates suas ad tales filios peruenturas intelligerent, etiam si nati forent ex matrimonio illo quò ad animam suspecto, quod leges ciuiles probabant, sicq́ue ratio prohibitionis canonicæ non cessat quò ad successionem liberorum, non magis quàm quò ad substantiam ipsius matrimonij, & ita obseruari quotidiè videmus. Præterea communis opinio est, vt firmat Alciatus, vbi suprà, post Abbatem & alios in capit. ecclesia sanctæ Mariæ, de consti.
18
* non posset lex ciuilis inducere præsumptionem in materia spirituali, facit Gloss. communiter recep. in §. prima. Institu. de verb. obligatio. ergo licet in terminis d. l. in liberæ, lex ciuilis inducat præsumptionem matrimonij, tamen ea præsumptio nullius momenti est, cùm matrimonij materia spiritualis esse intelligatur. cùm ergo ex cohabitatione viri & mulieris non præsumatur matrimonium de iure canonico, cui in hac materia standum est, superest vt liberi ex tali consuetudine suscepti legitimi non sint regulariter, consequenter non sint in potestate nostra, vt dict. §. primo. Institutio. de patria potesta. dict. l. item in potestate. | nam & omnes liberi, olim naturales iure naturæ & gentium intelligebantur, donec leges Romanorum aut aliæ positiuè matrimonia introduxerunt, authen. quibus modis natural. effic. sui. §. natura. si quidem ab initio, ergo omnes liberi ex consuetudine viri & mulieris nati, vel spurij, vel naturales non etiam legitimi videri debent, & consequenter extra nostram potestatem, vt sic non sit verum dicere, est filius, ergo in potestate patris, licet bene sequatur, est filius legitimus, ergo in patris potestate, & ita in specie firmat Alciatus de præsumptio. regula secunda, præsumptione secunda, numero quinto. qui ita intelligit leg. si vxor. verbo, monstretur. C. de condi. insert. Gloss. in leg. pactum quod dotali. C. de pactis. & ita etiam intelligitur dict. l. Titia, & sic contra superiorem communem sententiam
19
* quòd regulariter filius non præsumatur in patris potestate, tenent Corneus, Decius, Iason & Curtius iunior in dict. l. si emancipati, in secundo, & tertio notabili, & Alciatus in dict. secunda regula. præsumptione 2. numero quinto. Iason in l. post dotem. columna secunda. ff. soluto matrimonio. Corneus, consilio sexagesimooctauo, placet. libro primo. columna penult. Barthol. consili. quadragesimosecundo, visa inquisitione. Fallit quando constabat, talem filium fuisse natum ex legitimo matrimonio, tunc enim benè præsumitur in potestate, nisi probetur emancipatus, & hoc casu saluari potest dicta communis opinio.
Stat ergo ex superioribus, filium natum ex legitimo matrimonio præsumi esse in patris potestate, iuxta textum in principio Institutio. de patri. potestate, & in principio Institutio. de nupti. & ita intelligendam esse legem emancipati. C. de collat. verbo. teq́ue emancipatum probatum fuerit. Cæterùm si non probetur quem esse natum ex legitimo matrimonio, licet probatum fuerit eum esse filium alicuius per alium modum probationis, id non sufficit, vt propterea in patris sui potestate esse intelligatur, & cùm probationes debeant concludere necessariò, leg. non hoc. C. vnde legiti. capitul. in præsentia, de proba. certè licet testes dicerent, quem esse filium Titij, non propterea viderentur dixisse, quòd est in Titij potestate. Sed ad huius rei cognitionem videndum est, vt probetur filiatio, & quidem
20
* possessio vel quasi possessio filiationis probatur ex eo, quòd quis tractabatur & alebatur vt filius, ista est communis opinio, quam tenent Gloss. & Barthol. in leg. prima. C. quorum bonorum. Gloss. & Barthol. & alij in leg. non nudis. C. de probationibus. Barthol. in leg. senatus. §. idem per contrarium. ff. de libe. agnoscen. Idem Bar thol. in leg. prima. §. ad quæstionem. ff. de quæstionibus. Alexand. consiiio consilio quinquagesimoprimo, viso & discusso processu. libro 1. columna prima & secunda. Decius consilio quinquagesimoquarto. in causa domini Antonij. columna prima & secunda. numero tertio, vbi firmat hanc esse communem opinionem. Quod procedit etiam quò ad effectum succedendi, vt tenet Antonius in capi. transmiss. columna tertia, qui filij sint legitimi. sequitur Decius, vbi suprà, numero tertio. vbi firmat hanc esse communem opinionem, vt procedat etiam quò ad effectum succedendi, quod & vult Bartho. in plerisque locorum suprà allegatorum, in quibus de successione agebatur.
Contrarium tenent nouissimè Alciatus de præsumptio. regula 2. præsumptio. 2. numero 7. nam cum filius aliter & tanquam filius tractatur, cùm isthæc cadant in filio naturali tantùm vel etiam spurio aut fortè incestuoso, per capit. cùm haberet, cum ibi plenè not. per Abba. & alios de eo qui duxit in matrimonium quam voluit, hiq́ue non succedant, non videtur sufficienter probari, vt per hoc is legitimus filius videatur præsertim ad effectum succedendi, sed pro communi videtur text. in l. filium eum definimus, & in l. item in potestate. ff. qui sunt sui, & in l. Lucius. ff. de probat. vbi appellatione filij similiter prolati intelligitur de legitimo & naturali, facit l. re coniuncti. versic. præfertur. ff. de lega. 3. §. quoties. Institu. de iure natur. vbi verba in dubio capiuntur in pleniore significatu, facit l. cum delanionis delationis . §. asinam. ff. de fundo instru. facit quia sola nominatio ponit quem in quasi possessione filiationis legitimæ. l. non nudis. l. non epistolis. & vtrobique per Gloss. & Doctores. C. de proba. ergo multo magis huiusmodi tractatus vel consuetudo, nam ex factis maior præsumptio capitur, argumento l. quidam cum filium. & quæ ibi traduntur per Bartholum, & alios. ff. de verborum obligationibus.
Denique ipsa experientia rerum magistra docemur, filiationem plerunque non aliter probari solere quàm per communem vicinorum & coniunctorum reputationem, quid enim si de filatione controuersia sit post viginti, triginta aut plures fortè annos (prout non rarò accidit) quàm natus fuit ille, cuius de filiatione agitur, quisnam puerum infantémve tunc natum certò firmare possit, hunc robustum virum modò factum esse, certè nullus aut vix vllus præter suam matrem aut nutricem. ergo cùm ipso tempore cursu nati infantes crescant, adolescant & quasi mutentur & transformentur, ita vt vix dignosci possit, an is vir robustus & procer modò factus sit, idem qui ab hinc annos multos erat infans anniculus aut breuioris ætatis, | necesse est leuiores probationes coniecturales & non etiam necessariò concludentes hac in re admittendas esse, sufficereq́ue si à communiter accidentibus concludant, vt tradunt Gloss. & communiter Doctores in dict. l. non nudis. Gloss. & communiter Doctores in dict. l. non Epistolis. C. de probati. clarior Gloss. in leg. neque natales, vbi per Doctores eodem titulo. Corneus in l. si emancipati. columna secunda, de probatio. inde dixit l. Lucius. ff. de conditio. & demonstratio. difficilem esse probationem filiationis, ergo si testes dicebāt dicebant , aliquem esse filium Titij, si quidem ex parte aduersa probetur, illum Titium nunquam duxisse vxorem, intelligemus illum esse naturalem non legitimum, idem si probetur, ex ætate illius qui filius dicebatur, longè ante matrimonium à Titio contractum natum fuisse, veluti si vir iam barbatus dicatur esse filius Titij, qui abhinc ann. 10. duntaxat duxit vxorem. Idem per contrarium, si anniculus puer dicatur esse filius Titij, cuius vxor abhinc annos duos, vel tres, vel plures fortè decessit, & sic de similibus. & longè idem facilius, si is Titius nunquam duxit vxorem, sed si quando hæc omnia cessauerint, quia & Titius vxorem duxit, & is qui filius dicebatur huius, cui sit vt durante illo matrimonio nasci potuerit magis esse videtur, vt sufficiat dictum testium hac de re loquentium concludere verosimiliter, vt dictum est, quo casu testes dicentes illum fuisse & esse filium Titij interpretabimur intellexisse quòd erat filius legitimus, quia ita fit à communiter accidentibus.
21
* Nam & alibi dictum testis quod non satis certum est, interpretamur secundum communem vsum loquendi. Gloss. communiter ibi approbata in leg. stipulatio ista. §. hi qui. ff. de verborum obligation. quòd si testes dixerint, filium esse ac de legitimo matrimonio natum, res erit expeditior, ergo si testes dicunt talem esse filium Titij, sit regula, vt non intelligatur legitimus & naturalis, sed tantùm spurius, argumento authen. quibus modis natural. efficium. sui. §. natura, & quia matrimonium est quid facti, ergo, &c.
Fallit primò quando aliter constabat de matrimonio, & ætas illius qui filius dicebatur non repugnabat, nam tunc licet potuerit nasci ex alia muliere quàm ex vxore illius Titij, tamen interpretabimur testes intellexisse de filio nato ex vxore, non ex alia, &c.
Secundum quæ etiam interpretabimur, eum esse in potestate patris, si non probetur emancipatus, cùm emancipatio sit quid facti, ergo cum quæritur, an filius præsumatur esse in potestate patris, respondeam hanc quæstionem non cadere nisi in filio legitimo, legitimum autem præsumi in patris potestate.
Loading...