* Nam vbi est eadem ratio, ibi est idem
ius, vt in leg. illud. ff. ad leg. Aquil. quasi
ratio sit diuersorum casuum coniunctio, qui
tendunt ad eundem finem, Baldus in leg.
omnes populi. ff. de iustitia & iure. columna septima. versicul. tertiò quæro. & columna fina. versicul. secundo not. vbi ait, quòd
vbi est eadem ratio, non intelligitur fieri
extensio, quia inest tacitè. Gloss. in capitul.
sæpe, in verbo, Italiæ, de tempor. ordinan.
in sexto. leg. non possunt. leg. nam vt ait.
leg. ideo quia. ff. de legibus. Quinimmò
quando plura habent eandem rationem, licet de vno tantùm fiat mentio, videtur id
fieri exemplariter, non restrictiuè, vt sic si ratio sit expressa in lege ea, quæ sit generalis, licet decisio sit particularis, tamen ratio ipsa pro lege habetur, decisio autem pro
exemplo ipsius legis, vt sic lex ipsa generalis videatur, quatenus ratio sese porrigebat, non quidem per modum aut vim extensiuam, sed ex vi comprehensiua, quasi
vt genus ex vi etiam comprehensiua comprehendit sub se plures species, ita quoque
ea ratio generalis ex vi comprehensiua plures casus complectatur. Ita Baldus in leg. de
quibus. columna duodecima. ff. de legibus.
Alexand. consilio septuagesimoquinto, videtur in præsenti. columna prima, libro quinto. Iason in leg. à Titio, in principio. columna fina. ff. de verbo. obligat. Idem Iason consilio sexagesimotertio, per reformationem. columna quarta. Tiraquellus de
causa cessante. par. prima. numero 152. & in
leg. si vnquam, in verbo, libertis. numero
quadragesimoquinto. C. de reuocand. donatio. Quod adeo verum est, vt etiam in
correctorijs, vbi est ratio expressa in lege,
fiat extensio. Gloss. singul. in clemen. prima.
in verbo, colligatur, de electione, vbi Paulus de Eleaz. & Cardinal. Floren. in quæstio.
22. & Imola columna sexta. Baldus, Paulus, & Iason numero decimonono. cum sequentibus, in authen. quas actiones. C. de
sacrosanctis ecclesi. Baldus in leg. fina. C. de
liberis præteritis. Imola, Cumanus, Paulus,
& alij in leg. si verò. §. de viro. ff. soluto matrimonio. Iason, Decius, Curtius iunior, &
alij, in leg. humanitatis, per textum ibi. C.
de impub. Imolen. in leg. finali. columna
tertia. ff. de hæred. institue. & consilio 123. in
causa quæ vertitur. columna secunda. Fulgosi. consilio 104. Titius condidit. columna
secunda. Cumanus, & Alexand. notab. quinto. ff. soluto matrimonio. leg. cum mulier.
per illum textum Paulus, Alexander & Iason in leg. quamuis. C. de fideicommiss.
Abbas in capitulo fina. columna tertia, de rescription. & in capitul. nihil. columna quinta, de electione. Iason in leg. de quibus. numero decimo quarto. ff. de legibus. Idem Iason in leg. stipulatio hoc modo. ff. de verborum obligat. numero duodecimo. Tiraquellus de causa cessante. parte prima. numero 153. Alexander in leg. quarta. §. Cato. columna sexta. ff. de verbo. obligation.
Idem
AelxanderAlexander consilio quinquagesimo, visis actis. columna tertia. libro secundo, &
consilio decimoseptimo, ponderatis. columna penult. libro tertio. Curtius Senior consilio octuagesimoprimo. columna secunda.
Quod & in pœnalibus procedit secundum
Tiraquellum, vbi suprà, numero 155. qui allegat Baldum in leg. data opera. C. de accusa. per leg. his solis, ibi satis tacitè cautum putamus. C. de reuocand. donat. leg.
fina. C. de indicta viduit. Baldus in capitulo primo. §. porro. columna secunda, per illum textum quem dicit meliorem de iure.
titulo, quæ fuit prima causa beneficij amitten. nam ratio extendit verba legis. leg. nominis & rei. §. verbum. ff. de verborum significa. capitul. si postquam, de electione,
libro sexto. leg. secunda. §. quid si curatores,
& §. quid si decesserint. ff. ad Tertullia. leg.
liberum. §. senatus. ff. de ritu nup. Panormita. in capitulo fina. columna secunda, de
rescripti. qui ait, id non esse interpretationem extensiuam, sed intensiuam & intellectiuam. Decius in leg. non videtur. columna fina. ff. de regulis iuris. Abbas in capitulo primo. columna prima, de iuramento calumniæ. ergo cum vbi est ratio generalis expressa in lege, tunc licet decisio sit particularis, adhuc lex ipsa generalis esse intelligatur, quia ipsa ratio generalis habetur pro lege, & decisio particularis pro exemplo, quod
non arctat legem aut regulam generalem,
cumq́ue in dict. leg. 8. expressa fuerit illa
ratio generalis, quòd si rex fundat suam intentionem de iure, possessor & reus si non
docuerit de titulo legitimo succumbet, sequitur quòd non solùm in peculiari illo casu, in quo dict. l. 8. loquebatur, sed & gene|
raliter in omni omnino re, in qua de iure
suam fundat intentionem, rex obtinebit,
cum agit, nisi reus, idemq́ue possessor de legitimo titulo docuerit, facit capitul. primum, de præscription. in sexto, & capitul.
ad decimas, de restitu. spoliato. Idq́ue in
specie tenuit Lupus de Pal. Ruu. in repet. capituli per vestras, de donatio. inter virum &
vxorem. 2. no. versic. sed est pulchra dubitatio. num. 47.