Capvt. lxxxvii.

Capvt. lxxxvii.

Svmmarivm.

HInc apparebit an vera sit illa communis opinio, quæ habet
1
* quod licet regulariter titulus requiratur in præscriptione longi temporis de iure ciuili, in pri. Institu. de vsucap. l. nullo. C. de rei vendicat. l. vnica. C. de vsucap. transf. l. Celsus. ff. de vsuca. qui eo iure in præscriptione triginta annorum necessarius non est. l. sicut l. omnes. l. cum notissimi. C. de præscriptio. 30. annorum, qui etiam exigitur de iure Canonico longi temporis præscriptione, non sic in præscriptione 30. vel 40. annorum. cap. de quarta, de præscri. nisi vbi contra præscribentem alter habebat fundatam intentionem de iure, vel contra eum erat iuris præsumptio. capit. 1. de præscrip. in 6. c. cum personæ. §. quod si tales, de priuileg. in sexto, tamẽ tamen hoc vltimum in quo tantùm quò ad tituli interuentum ius Canonicum differt à iure ciuili, non procedit, vbi ageretur de le ui læsione aut præiudicio, sed tantùm vbi de magno ageretur, vt sic vbi contra præscribentem vel est iuris præscriptio, vel alter habet fundatam intentionem de iure sine tituli intertuentu etiam 30. ann. præscriptio non procedat cum agitur de magno præiudicio, puta de amissione totius rei, qua de agitur, benè tamen procederet præscriptio cùm de leuiori damno ageretur, puta de deterioratione non etiam de omnimoda ipsius rei amissione, ista est communis opinio quam tenent Imola in cap. de quarta. colum. fin. Idem Imola in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & propriet. colum. fin. & ibi Ant. & sentit ibi Aegidius Bellamera. num. 24. oppositione 10. Imola in c. fin. nume. 10. de præscriptio. Anchara. in c. sine possessione. de regulis iuris in sexto. colum. 9. Imola in c. si diligenti. num. 15. de præ scriptio. vbi Felinus num. 7. Ripa in d. ca. cum ecclesia. col. penult. Romanus in l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucap. sequitur, & dicit communem opinionem Balbus de præscriptio. 2. par. 3. partis principalis. quæstio. 6. nume. 30. Dynus num. 31. in regula possessor, de regulis iuris. lib. 6. Bart. Paulus, & Florianus, num. 38. in l. seruitutes magis. ff. de seru. est communis secundum Couarru. resol. lib. 1. capi. 17. nume. 7. sentit Gloss. in d. c. cum ecclesia, verb. breuitatem.
Qui omnes, & iterum Balbus de præscript. in 1. par. 3. par. quæstio. 10. ita intelligunt tex. in l. si quis diuturno, in princi. ff. si serui. vendic. vbi palam dicitur citra tituli interuentum procedere præscriptionem seruitutis, & tamen cum agitur de præscribenda cuiusque rei proprietate seu dominio titulus exigitur, sed quia de leuiore læsione agitur illo casu quàm isto, id toleratur secundum communem sententiam suprà relatam, à qua nouissimè discedit Couarr. vbi suprà, motus quod vt sibi videtur, non leue damnum est si fundus liber seruus fiat. Sed defendendo communem, respondeo hanc solutionem communem non positiuè, sed comparatiuè sumendam esse, facta ad totius rei, qua de agitur, interitum vel amissionem comparatione, longè enim leuius est pati seruitutem realem quàm totam rem amittere, longeq́ue facilius admittitur cuiusque rei deterioratio quàm ipsius omnimoda amissio vel interitus, vt in l. cum quæstio, vbi notat Corneus, num. 6. C. de lega. & in c. cum ecclesia Sutrina, de causa posse. & proprieta. iuncto cap. 1. de præscrip. in sexto. quem text. similiter ita intelligunt omnes ferè Doctores suprà relati dicentes, quòd in d. capit. 1. ideo titulus exigebatur, quia agebatur de amittenda proprietate rei vel dominio. at in d. c. cum ecclesia, agebatur non de amittendo ex toto eligendi iure, sed de eodem cum alijs communicando, quod damnum longè leuius est, sicq́ue longè facilius admittitur aut toleratur, nam & similiter quamuis regulariter titulus non præsu| matur. l. nullo. C. de rei vendica. l. Celsus. ff. de vsucap. cap. 10. de præsc. in sexto. tamen quando agitur de leuiore præiudicio, bene præsumitur, & ideo ex longa possessione pro diuiso titulus diuisionis præsumitur, quia leuius damnum est in aliqua parte rei per modum diuisionis nos lædi quàm si in amissione totius rei læderemur, ita tenuit Glos. communiter ibi approbata in l. penult. C. communi. diui. quam præter Doctores ibi sequuntur Florianus colum. penult. ad fin. & Paulus col. fin. in l. seruitutes mag. ff. de seruitutibus. & est ex mente Barth. & aliorum ibi, eamq́ue sequuntur communiter Docto. in leg. si certis annis.
2
* C. de pact. præsertim Cyn. & Baldus & Ias. nu. 11. qui eam dicit communiter approbatam. Baldus in l. 1. colum. 3. C. de fideicommissis. Antonius in cap. peruenit, de censibus. Nicol. de Neap. in §. quædam. quæstione quarta, post Glo. Institu. de actio. Facit ff. de publ. in rem actio. l. si ego. §. 1. ibi, per traditionem, vel per patientiā patientiam . l. 1. §. fi. ff. de seruit. vrba. prędiorum prædiorum . l. 3. §. dare. ff. de vsufru. vbi in seruitutibus concedendis vel constituendis sola patientia loco traditionis & concessionis habetur, quasi concessio ex sola coniectura illius tolerantiæ & patientiæ colligatur & præsumatur, quia agitur de leuiore præiudicio, quæ tamen confessio ex sola illa tolerantia non præsumeretur, si ageretur de ipsius rei amissione, vt dict. l. Celsus, & dict. l. nullo, cum simili. suprà allegatis.
Alter sensus
3
* ad d. iura est, vt d. c. primum de præscriptio. lib. 6. procedat quando aderat vehemens iuris prohibitio, vt tunc citra tituli interuentum præscriptio non procedat, non sic quando non tam vehemens erat iuris prohibitio, vt tunc etiam absque titulo possit contingere, & ita procedat d. c. cum ecclesia Sutrina. d. l. si quis diuturno. Ita tenent Decius consil. 134. viso. colum. fin. disertissimus Couarru. variarum resolutionum lib. 1. c. 17. num. 7. Balbus de præscriptio. 2. par. 3. partis principalis.
4
* quæst. 6. ad fin. Innocentius in d. c. si diligenti. Corasius in dict. l. seruitutes. nume. 35. Abbas in d. c. si diligenti. nume. 34. quod & tenent alij quam plures, quos referunt Imola & Aegidius Bellamera, in d. cap. cum ecclesia. oppositione decima. num. 24. sed isthæc differentia nemini placere debet, cum quòd parum instruit tum quòd data paritate terminorũ terminorum vtrobique par prohibita est, vt enim episcopus iura episcopalia in aliena iurisdictione aut diœ cesi exercere vetitum est. d. cap. 1. ita quoque seruitutem super rebus alienis habere nulla extrinsecus accedente causa concessum est nemini, vt d. l. si quis diuturno, iuncta. l. altius. C. de seru. facit l. C. de rebus alien. non alienan. & vt iuris præsumptio in terminis d. ca. primi faciebat contra præscribentem, ita etiam faciebat in terminis dict. l. si quis diuturno, per d. l. altius. itaque nulla exrrinsecus extrinsecus ac cedente causa vtrobique par impedimentum erat, accedente verò voluntate & concessione expressa vel tacita seu præsumpta eius, de cuius præiudicio agebatur, cessabat vtrobique impedimentum, & ita potest intelligi d. capi. cum ecclesia, iuncto c. 2. de in integrum restit. secundum Aegidium, vbi suprà, opp. 11. c. ad fi. scilicet in d. c. cum ecclesia, de causa poss.
Tertius intellectus ad dict. iura fuit speciale esse in iuribus incorporalibus, ita tenent Gloss. in d. c. cum ecclesia, verb. breuitatem, & Paulus Castrensis in dic. l. seruitutes. columna penult. numero septimo. cum sequen. ratio, quia in his incorporalibus quasi possessio initium capit à tempore scientiæ, & patientiæ domini prædij seruientis. l. secunda. C. de seruitu. l. penulti. ff. eodem. & ille qui patitur & tolerat ex legis interpretatione, post longum tempus seruitutem cōcessisse concessisse videtur. l. si ego. §. primo. vbi per Gloss. & communiter Docto. ff. de public. in rem actio. l. prima. §. fin. ff. de seruit. rust. prædio. l. 3. §. dare. ff. de vsufruct. ratio rationis, quia talis concessio leuioris præ iudicij est, quàm totius rei amissio, vt ex superioribus edocemur, & ita potest intelligi dict. cap. cum ecclesia. & dict. l. si quis diuturno, in quibus & agebatur de iure incorporeo, & patientia pro concessione habetur, & de leuiore præiudicio agebatur, quia non agebatur de amissione totius rei vel iuris, sed tantùm de deterioratione, non sic si ageretur de amittenda tota re vel iure, vel quota parte rei, vel iuris, vt in d. c. 1. de resc. lib. 6.
Quartus intellectus, vt aliud sit de iure Canonico, aliud de iure ciuili, sed id licet ita sentiant Paulus, & Floria. in d. l. seruitutes, non est tenendum arg. l. si quando, in princi. C. de inoffi. testam.
Quintus intellectus quod quasi possessio, de qua in d. c. cum ecclesia, & in d. l. si quis diuturno, non tam erat contra ius quàm præter ius, at in dict. c. 1. erat contra ius, ita Bellamera nume. vigesimoquarto, in dict. capit. cum ecclesia, post Gl. ibi. verb. breuitatem, sed id parum instruit.
Sextus intellectus, quòd sit speciale in ecclesia, contra quam sine titulo non præscribitur, vt in dict. capitu. 1. aliud in reliquis causis, cum sumus in præscriptione longissimi temporis. l. sicut. l. omnes. l. cum notissimi. C. de præscriptio. triginta annorum, ita Paulus colum. penul. & Florian. eadem colum. in dict. l. seruitutes, sed casum dicere specialem est refugium miserorum, Glo. in l. filium quem. C. fam. ercis. sicq́ue hunc intellectum reprobat. Angel. in §. æquè. Inst. de actio. & alij communiter.
Septimus intellectus quod in d. c. cum ecclesia, & in d. l. si quis diuturno, titulus fuit allegatus, quem possessor probare nitebatur, & probauit per continuam longi temporis possessionem, ita Gloss. secundum vnum in| tellectum d. l. si quis diuturno. Ange. in dict. l. seruitutes. Balbus de præscription. par. prima, 3. par. princ. quæstio. 10. numero 7. Sed nihil est primum, quia diuinat, deinde quia tunc non longissimum tempus exigeretur, sed decennium sufficeret. l. cum de in rem verso, cum ibi notatis. ff. de vsuris. postremò, quia vt titulus allegatus per longi temporis præteritionem præsumatur, non sufficit sola patientia eius, contra quem agitur, quinimmò actus quàmplures ipsius positiuè desiderantur, vt tradunt Barthol. & communiter Doctor. in dicta l. seruitutes, & plerique scribentium in l. si certis annis. C. de pact. licet & intellectum hunc, quẽ quem impugnamus, tenuerit etiā etiam Floria. numero 30. in d. l. seruitutes. sed ab ipso discedit Paulus. ibi, num. 9. diximus suprà ca. incip. annuæ præstationes, cum duob. seq.
Octauus intellectus, quod dict. capitulo 1. de præscription. in sexto, procedat in iure quærendo per interuentum præscriptionis, quæ sine titulo contingere non potest, vt ibi, sed dict. capitu. cum ecclesia, procedat in iure quærendo, per vsum & consuetudinem, quæ titulum non desiderat, & ita etiam procedat d. l. si quis diuturno. ita tenent Archidiaco. & Dominicus in d. capi. 1. & Decius colum. pen. in consil. 134. viso, sed is intellectus parum instruit, deinde etiam videtur contra tex. in dic. cap. cum ecclesia Sutrina, ibi, nisi alibi secus obtineat de consuetudine speciali iunctis illis verbis vsq; vsque ad præscriptionem legitimam, vbi pro eodem sumitur consuetudo & præscriptio quò ad effectum quo de agimus.
Quid dicendum? & in primis videamus de intellectu d. l. si quis diuturno, & ibi sanè non
5
* tam præscriptione pœnæ dixerim contingere illius iuris acquisitionem quàm ipsius domini concessione, nam in illis seruitutibus, quia inspecta legis censura, vel interpretatione agi videtur de leuiore præiudicio, quàm si ageretur de amittenda re ipsa ex toto, vel ex parte quota, ideò qui patitur vicinum tali seruitute vti post longam vel longi temporis tolerantiam, ius seruitutis concessione tradidisse videtur. l. 2. C. de seruitu. l. si ego. §. 1. ff. de publici per traditionem constitutis, vel per patientiam
6
* fortè. l. prima. §. fina. de seruit. rustico. prædio. tradunt Floria. colum. penul. & Paul. Castrens. colum. penult. & alij communiter in dict. l. 2. licet si ageretur de præscribenda seu amittenda tota ipsa re vel quota eius parte per solam etiam longi temporis patientiam, non videremur rem nostram concesisse, quasi tunc inspecta legis censura, vel interpretatione agatur de grauiore amissione seu pręiudicio præiudicio , in quo quisq; quisque non tam facilis esse creditur ad concedendum. dict. l. Celsus. ff. de vsuca. d. l. nullo. C. de rei vendica.
Nam & similiter, quia cuiusque rei possessio non tanti fit quanti eius rei proprietas, per patientiam longi temporis & etiam breuioris eius amissio inducitur ex parte domini, & acquisitio contingit possessori citra vllius tituli interuentum, vt ex communi opinione resoluit Iason in leg. naturaliter. §. nihil commune. numero octuagesimoquarto. ff. de acquiren. possess. Idem in leg. 1. colum. fina. C. de serui. fugiti. post Gloss. ibi Glo. Paulus & Alexan. in l. si de eo. §. fin. ff. de acquiren. possess. neque cuiquam ipse possessor in mala fide videri debet constitutus, quia vt lex interpretatur dominum concessisse ex tam longa tolerantia ac patientia, ita quoque iustissimè interpretata est eundem possessorem fiduciam habuisse de concessione illius, sicq́; sicque bona fide destitutum minimè fuisse, huicq́ue legis interpretationi standum est, quia certitudo huius rei cùm pendeat ex animo possidentis ipsius, soli Deo nota & comperta esse potest. Nam & similiter licet furtum sit contrectatio rei alienæ inuito domino lucri faciendi causa, vt §. furtum. Institu. de obligatio. quæ ex male nasc. tamen licet rem tuam contrectem lucri faciendi causa, si te permissurum iustè putaui, furtum fieri minimè videtur, vt tradunt Gloss. secunda, in dicto §. furtum. & ibi communiter Doctor. ergo & in specie nostra in mala fide esse non videbitur, qui per longũ longum tempus iugiter fuit in quasi possessione seruitutis super fundo vicini sui ipso sciente & tolerante, sicq́ue cessante omnino mala fide seruitutis acquisitio contingit, idemq́ue erit in acquirenda per talem continuam aduersarij patientiam possessione. Diuersum est in vsucapione longi temporis quæ per tituli interuentum contingit, hæc enim domino etiam omnino ignorante, & sic nec verè, nec interpretatiuè concedente nobis contingit. l. fi. C. de longi temp. præsc. & ideo l. 3. ff. de vsucapion. ait hanc acquisitionem non quasi per domini concessionem, sed per solam possessionis continuationem nobis contingere, cùm superior seruitutis acquisitio magis veluti ex domini concessione nobis contigisse videatur, & ideo eius scientia desideretur. d. l. si ego. §. 1. ff. de public. in rem actio. iuncta l. 3. ff. de vsucapio.
Et cùm exuberantior bona fides iure Canonico in præscriptionibus admittendis exigatur, cap. possessor, de regu. iur. lib. 6. c. si diligenti. capit. fin. de præscrip. & mala fides cùm pendeat ex animo nostro probari non possit, nisi præsumptiuè,
7
* iustissimè præsumitur eo iure mala fides in eo qui possidet aliquid in quo alius fundat intentionem suam de iure, vel quando est præsumptio iuris contra talem possidentem, quia isthæc iurium præcepta omnibus nota aut sunt aut esse debent ac præ sumuntur. l. leges sacratissimæ. C. de legibus, vnde qui in tali possessione vel quasi fuerit, semper intelligetur esse in mala fide, id est, in scientia rei vel iuris alieni, vt in capitul. primo. de præscrip. in 6. qui ita est intelligendus, sicq́; sicque præscribere non poterit, vt ibi. Neque ad | rem pertinuit, quòd ibi dicatur esse posse in bona fide quem, quæ tamen sibi non proderit, donec titulũ titulum ostenderit, nam intelligẽdus intelligendus est ille tex. in eo qui habebat titulum putatiuum (puta quia ꝓcurator procurator sibi nunciauerat titulum sibi datum, vel aliter) tunc enim re vera habet bonam fidem, quæ tamen sibi ad præscribendum non sufficit, nisi titulum ostendat, quando est contra eum iuris præsumptio, vel fundamentum iuris, nam quemadmodũ quemadmodum de iure ciuili, vbi requiritur titulus ad præscribendum, id est, iusta causa possidendi, quæ causetur ex titulo præambulo, licet sufficiat titulus putatiuus, ortus ex iusto errore, lege non solùm. §. quòd vulgò. ff. quòd vulgò. ff. de vsucap. lege, quòd vulgò. ff. pro empto. tamen non sufficeret, si oriretur ex iniusto & fatuo errore, vt dd. ll. & leg. fina. ff. pro suo. l. pro legato, leg. fin. cum gloss. ff. pro legato. ita quoque de iure Canonico, quando desideratur iusta causa possidendi ad præscribendum, & sic titulus, quod accidit, quando contra possidentem est iuris præsumptio, vel fundamentum iuris, non sufficit sola bona fides, orta ex causa vel titulo fatuo & intolerabili, licet sufficeret si oriretur ex titulo putatiuo, non fatuo, vt dict. cap. 1. Itaque de iure canonico ad præscriptionem annorum 30. vel 40. (nam de ea loquitur dict. cap. 1.) regulariter non exigitur titulus verus, nec etiam putatiuus, vnde indubitanter sufficeret
8
* putatiuus ortus etiam ex errore fatuo, vt d. cap. 1. at speciale est in casibus, quibus contra possidentem erat ius commune, vel iuris præ sumptio, vt tunc titulus exigatur, sicq́ue sufficeret verus vel putatiuus ortus ex errore probabili, sed non sufficeret putatiuus ortus ex
9
* errore fatuo, vt diximus. Istud tamen speciale, de quo in dict. cap. 1. procedit, vbi ageretur de magno præiudicio, vt ibi, secus si ageretur de leuiore, vt in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possession. & proprieta. & in
10
* cap. cum personæ. §. quòd si tales, de priuile. in 6. quòd enim aliquis Clericus per priuilegium summi Pontificis sit exemptus à iurisdictione episcopi siue diœcesis, id respectu ipsius episcopi nullus negabit, quin leuioris sit præiudicij, vt d. §. quòd si tales. Item quòd cum Canonicis in electione episcopi alij clerici cō uicini conuicini concurrerent, similiter leuioris est præ iudicij, vt d. c. cum ecclesia, cum ibi traditis per Doct. præsertim per Aegidium Bellameram oppositio. 8. 9. 10. & 11. non sic in terminis d. cap. 1. de præscript. in 6. vbi quòd vnus episcopus episcopalia iura in diœcesi alterius episcopi exerceat, graue cuilibet homini modò sano videtur. Idemq́ue & fortius, si decimarum præstationes, vnde victus capitur, apprehenderet, vt ibi. Isq́ue intellectus non sanus modò verùm etiam necessarius videtur ad d. cap. cùm personæ. §. sin autem. & §. quòd si tales, nam in prin. illius c. loquitur, quando is, qui se exemptum dicebat, habebat, vel se habere dicebat, priuilegium per se solùm sufficiens.
11
* deinde in §. sin autem, quando nitebatur in sola præscriptione citra vllius tituli interuentum. tertiò in §. quòd si tales, quādo quando nitebatur in præscriptione procedente ex titulo insufficienti ad dominũ dominum , vel ius transferendum, sed erat sufficiens ad præbendam vsucapiendi vel præscribendi conditionem, ergò præscriptio ibi contingere potuit, vel citra vllius tituli interuentum, vt ibi §. sin autem, & §. fi. ibi, donec, &c. vel etiam cum tituli interuẽtu interuentu , vt ibi. §. quòd si tales, vt in eo tantùm differentia inter illos §§. sit, quòd quando titulus abest pendente pręscriptionis præscriptionis probatione non tuebitur in sua quasi possessione exemptionis, vt dict. versi. donec. at quando titulus aderat pendente præscriptionis probatione tuebitur in sua quasi possessione exceptionis, vt dict. §. quòd si tales. versi. præscriptionisq́ue probatione pendente, &c. ratio differentiæ. quid quando illa quasi possessio exemptionis erat, per illum titulum iustificata non est, cur in eo non tueatur, donec iudicium proprietatis finiretur, at quando carebat omni titulo, non videbitur iusta possessio, sed perfida, & clandestina, & contra cap. secundum de maiorita. & obedien. quæ seruanda non est, nec ei accommodamus eos ciuiles effectus, quos leges legittimæ possessioni solent accommodare, præsertim quia in his incorporalibus initium possidendi ipse præscribens à tempore scientiæ & tolerantiæ aduersarij vel superioris cœpisse videtur. leg. 2. C. de seruitu. l. pen. ff. eod.
12
* ergò qui dicit se exemptũ exemptum , etiā etiam si gesserit se pro libero, & exempto, adhuc tamen non probat se constitutum in quasi possessione exemptionis prætensæ, quamdiu non ostendit superiorem illum, in cuius præiudicium tendebat illa quasi possessio, id sciuisse, & tolerasse, sicq́; sicque initium possidendi tunc demum nasci videtur, cum superior scire, & pati cœpit, vel cùm ille titulum nactus fuit, quia isthæc paria sunt. l. si ego. §. 1. ff. de publi. ibi per patientiam fortè, vel per traditionem. l. 1. §. fin. ff. de serui. rusti. præd. notant gloss. & omnes in d. §. 1. Paulus col. pen. & Flo. col. pe. in d. leg. seruitutes. ff. de seruit. Quinimò vt iste constitueretur in tali exemptionis quasi possessione, sine titulo non sufficeret, quòd se semel, vel vnico fortè die pro exempto gessisset, etiam sciente superiore, sed præterea oporteret, quòd ille superior huic quasi possessioni consensum & patientiam accommodasset diu, vel saltem aliquandiu, & per plures actus vel vices, arg. c. cum ecclesia Sutrina, & quæ ibi latè habentur per Aegidium, perq́; perque Imolam, Abb. & alios. Aliter enim in manu cuiusque subditorum esset in quasi possessionem exemptionis prosilire, & dicere superiori, simul ac istud ad aures tuas peruenit, ego cœpi constitui in quasi possessione exemptionis, & in ea | sum tuendus, quod ridiculum foret. Quinimmò à sua possessione iurisdictionis, quam superior ille in illum qui se exemptum dicebat habebat non aliter cecidisse videbitur, quàm si diu, sed saltem aliquo tempore iudicis arbitrio æstimando pateretur ac toleraret illum gerere se pro exempto. argu. text. in l. 1. C. de pat. potest. l. circa eum. ff. de probat. &. quod in simili ex communi sententia resoluit Iaso. in l. naturaliter. §. nihil commune. num. 84. ff. de acquiren. poss. Ias. in l. 1. colum. fin. C. de serui. fugit. Gloss. Paul. & Alexand. in l. si de eo. §. 1. ff. de aquiren. possessione, & quod notat Glo. in l. 1. de patr. potesta. & plenè Barthol. in l. 1. c. hoc interdicto, & §. fin. ff. de itinere actuq́ue priua.
13
* Neque absimile est, quod etiam si princeps habeat fundatam intentionem de iure in re aut causa qua de agitur, & in qua aduersarius possessionem diutinam habebat, adhuc tamen non potest incipere à manus iniectione, nec potest etiam ex priuilegio fiscali illum à sua diutina possessione deturbare, vt ex communi opinione resoluunt Ias. in præ lu. feudorum nu. 50. Idem Iaso. in l. 2. nu. 176. C. de iure empt. Bartol. post Bartho. de Barulo, quem ipse allegat in l. 1. C. de conductoribus prædiorum fiscalium, libro 10. per tex. ibi, qui benè probat hanc partem Couarru. variarum resolut. lib. 1. c. 16. num. 9. Ioan. de Plat. in d. l. 2. ff. de iure emp. Host. in c. dilectus. de offi. ord. & ibi Ioan. And. & Ant. de Butrio. colum. 1. num. 3. 2. notab. per text. ibi qui ait & etiam Hostiensis id notandum esse contra principes qui contra l. legi. C. de petitio. hæredi. volunt vt sibi titulus ostendatur ab eo qui est in possessione eius rei, vel iuris quo de agitur, nam contra ius esse ipsi contendunt, nec in fisco quicquam esse speciale, idem tenet Francisc. Cardinal. ibidem notabi. 4. & alij plures quos refert Ioannes Lup. in capit. per vestras, de donatio. inter virum & vxorem. 2. notab. versicu. sed pulchra. num. 47. sequitur nouissimè Petrus Artius ab Otalora senator regius dignissimus ingenio felix ac eruditione nobilitatus in suo tracta. nobilitatis Hispanicæ pagina 227. num. 7. alleg. Glos. in res quæ. ff. de iure fisci, & in l. fina. C. eo. titu. & in l. in litibus, vbi etiam Barth. C. de agricol. & censi. lib. 11. Guido Papæ quæstio. 366. per tex. in c. 1. si de feud. inuestitu. inter dominum & vasallum lis oriatur, nam & fiscus ipse in re dubia vtitur iure communi
14
* nisi peculiare priuilegium in re vel iure quo de agitur reperiatur habere, secundum eundem Artium, & Couarru. vbi suprà Decius consilio quinto per totum. Idem Decius in l. ex testamento. C. vnde liberi. Alciatus lib. 4. paradoxorum c. 10. Andre. Tiraquel. de vtroque retract. Glo. 14. num. 93. Crotus in l. ne mo potest. ff. de leg. 1. num. 18. & ibi Ioannes Annibal. num. 369. Decius in l. hac consultissima, per text. ibi. C. qui testamen. facere possunt. Iaso. in leg. sicut. numero decimo. C. de testamen. mili. Fulgosius, & Paulus Castre. in d. l. hac consulrissima consultissima , Francis. Ripa. numero 52. in d. l. nemo potest, per textum in leg. 1. C. de petiti. hæredita. & in l. in fraudem. §. fin. ff. de mili. testamen. ibi, quia generalis erat illa determinatio, & licet Ioannes Lupi, vbi suprà, & nonnulli eorum quos suprà retulimus videantur hoc intelligere quando fiscus non habebat fundatam intentionem de iure in ea vel iure de quo agebatur, tamen ipsorum plerique hoc generaliter admittunt minimè distinguentes, quòd tamen intelligendum est, dum modo ille qui in sua sese possessione tuendum esse contendebat, & contra quem princeps habebat suam intentionem fundatam de iure, re vera esset in possessione vel quasi possessione illius rei, vel iuris de quo agebatur, id quod non per vnicum actum aut per temporis momentum contingit, sed quando fuit in illa quasi possessione per tantum tempus quod sufficeret ad inducendum consuetudinem, vt videtur voluisse Antonius Butrius in d. c. dilectus, de officio ordinarij. 2. notab. vel si diu stetit in illa quasi possessione, vt probat d. l. prima. C. de patria potestate, verb.
15
* diu, vbi per Gloss. & Doctores, quod verbum demum post semestre tempus verificatur secundum Abbatem, numero 49. in fin. in cap. cum ecclesia Sutrina, de causa possessio. & proprieta. per cap. 2. de concessione præben. denique huiusmodi temporis mensura seu diffinitio non tam lege præstituta est, quàm iudicis arbitrio relicta, vt per Glo. in l. 1. C. de seruis fugiti. vbi Iason columna fina. Idem numero octuagesimoquarto. in leg. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquire. possessione. Glos. Paulus Castren. Alex. & alij in leg. si de eo. §. primo. ff. eod. tit. per Aegidium Bellamer. Antoni. Butri. Imolam Panormit. & alios per text. in d. capit. cum Ecclesia Sutrina, de causa possessi. & proprieta. itaque hoc vnum certum, fixum ac nemini suspectũ suspectum esse debet, vt is qui est in possessione alicuius rei vel iuris, licet contra se sit fundata iuris intentio, sit in ea tuendus pendente super proprietate illius rei vel iuris licet mota licet per quanti temporis cursum vel per quod actus seu vices in tali quasi possessione constitutus videatur non satis certum sit, cùm vt iam edocti sumus non tam id lege certa definitum quàm iudicis arbitrio relictum sit, cui varijs ex causis variè arbitrari liberum erit, quibus vt magis munita sint, iungenda sunt, quæ diximus suprà in primo & secundo capitul. præceden.
16
*
Tenendo istam partem, tunc ad capit. ad decimas, de restitut. spolia. & ad cap. cum personæ, de priuileg. in sexto. versicul. quòd si tales quæ faciunt in contrarium. respo. erit non
17
* procedere in eo qui erat in possessione legitima vel quasi possessione illius rei vel iuris quo de agebatur, sed tantũ tantum quando in tali pos| sessione vel quàsi re vera non erat, licet se esse iactaret, vel si erat vitiosa, erat illa possessio vel quasi ac illegitima, vt vtrobique rectè intuenti satis probatur, præsertim in d. §. quod si tales, ibi, præscriptionisq́ue probatione pendente, &c. legitima aũt autem possessio vel quasi tunc demum videtur etiam si cōtra contra possidentem, vel quasi sit fundata intentio iuris, vel sit iuris prę sumptio præsumptio quando talis possessor, vel quasi habebat titul. vel quando citra titu. cessante tamen mala fide diu vel tempore idoneo iudicis arbitrio stimando, fuit in illa possessione vel quasi, primùm probatur in dict. capit. cum personæ. dict. versicul. præscriptionisq́ue, &c. alterũ alterum verò satis edocemur ex traditis superius, aliud est enim quærere, an quis sit in ea possessione vel quasi, aliud verò quærere per quantum tempus in ea constitutus videatur, vt si in ea legitimè constitutus sit procedat, quod diximus sin minus secus, in ea autem legitimè constitutus videtur, vel ex idoneo temporis cursu vel ex tituli interuentu. titulum autem accipere debemus non tantùm qui ab eo qui potestatem concedendi haberet datus esset, tunc enim cùm statim ius plenum quæsitum esset, res indubitata foret, sed etiam ille qui à non domino, vel ab eo qui potestatem concedendi non haberet, datus esset sine mala fide accipientis, & sine inculpato & supino iuris errore, quale esset cum procurator accipientis se ei titulum idoneum impetrasse mentitus fuit, vel etiam titulum ei tradidit falsum tamen, iuxta leg. non solùm. §. quod vulgo. ff. de vsucap. leg. quod vulgo. ff. pro empto. leg. pro legato. & leg. fina. cum Gloss. ff. pro legato. leg. fina. ff. pro suo. In his enim casibus ac speciebus, & similibus is qui talem titulum habebat, & eius causa seu occasione in tali possessione vel quasi constitui cæ pisset, vel ea re seu iure vti cæpisset, vel statim vel longè breuiore tempore in ea possessione vel quasi legitimè cōstitutus constitutus videretur, quàm si nullum titulum haberet idoneum ad præ scribendum, vt planè probatur in d. §. quod si tales, vt quantum ad hunc effectum, vt talis possessor, vel quasi tueatur in ea possessione, vel quasi talem titulum idoneum ad præ scribendum habere, vel non habere, ideo intersit, quia illum habens longè breuius & facilius in ea possessione, vel quasi constituitur & tuetur, quàm si titulo careret, ac eam non haberet, sed tantùm bonam fidem præsumptā præsumptam seu veram.
Ex superioribus
18
* infertur, an leges ac pragmaticæ huius regni quæ loquuntur in possessione, vel quasi possessione illius Hispanæ nobilitatis quæ vulgo hidalguia vocatur, ita accipiendæ sint, & ad hanc interpretationem accommodandæ, vt si is qui se nobilem (ac hidalgũ hidalgum ) dicit, sit in possessione, vel quasi huius nobilitatis constitutus, altero ex his duo bus modis proximè relatis, scilicet vel per titulum à non habente potestatem concedendi habitum cessante tamen mala fide, vel per legitimam quasi possessionẽ possessionem temporis idonei, si in quam is à populis vel fiscali sit captis pignoribus exactus seu collectatus ac matriculæ adscriptus (quod Hispanæ) ser emuadronado empadronado y prendado (dicitur) & super proprietate huius nobilitatis seu hidalguiæ lis agatur, an interea in sua quasi possessione nobilitatis tuendus sit, & vsibus forensibus per totam ferè Hispaniam obtinuit tuendum non esse, sed pendente lite collectandum esse, vt testantur Arcius ab Otalora, vbi suprà & Ioannes Lupi, vbi suprà & nos sæpissimè vidimus, & idem testatur episcopus Couarru. libro primo. variarum resol. capit. decimosexto. numero vndecimo.
19
* huiusque practicæ occasio profecta est à lege 6. titulo delos fidalgos. libro quarto. ordinamen. cuius verba ita habent, y mandamos que todos los otros pechen y paguen no enbargante que traigan pleitos pendientes ante los del nuestro, conseio o ante los oydores dela nuestra audiencia o ante otros quales quier iuezes no enbargante que digan questan en possession de hijosdalgo, ca nuestra merced es questos tales pechen, hasta que sean dados por hiiosdalgo por sententia en neustra nuestra core corte segun el tenor y forma dela dicha ley, pero si en la ciudad villa, o lugar donde aora mora este que se dice hijodalgo que aora nueuamente es demandado por el conceio que peche si su abuelo o su padre moraron en el lugar donde es aora la contienda o ay cerca en la comarca y nunca pecharon por dezir que eran hijosdalgo y tan poco a pecho este su hijo o nietò nuestra mercede es. que en tal caso este no peche. saluo si fama es que su padre o abuelo no eram eran hijosdalgo o no dyarō dieron de pagar por hijosdalgo, sino por ser accostados de algũ algun cauallero o de escudero o de algũ algun monasterio iglesia o por otra razon alguna no pecha seam sean mas no por ser hijosdalgo, &
20
* cum eadem lege concordat formaliter pragmat. regis Henrici 3. quæ Tauri condita fuit octauo die Augusti anno 1488. & eadem postea confirmata fuit in oppido quod Tordesillas nuncupatur 15. die Aprilis anno 1403. itaque postquam dictæ leges definierunt illam nobilitatem seu immunitatem seruandam esse illis qui per sententiam fuerunt nobiles seu hidalgui declarati. & illis qui tali immunitate tanquam notoriè nobiles gaudebant, quod eædem leges intellexerunt non solùm in proprietate, sed etiam in possessione, vt etiam tales nobiles his duobus casibus in sua quasi possessione immunitatis tuendi essent, vt patet ex illis verbis earum legum: E si despues de la tal sententia stubieron supieron restan restar en possession de fidalgos, que astos a estos tales sea guardada su franquaqua franqueça e libertad, postquam inquam | dictis legibus hoc sic desinierunt, excipiunt vt reliqui vectigalium præstationi sint obnoxij, sicq́; sicque ea immunitate desinant gaudere, etiam si dicant seq́ue nobiles seu hidalgos iactent, & hucvsq; hucvsque bene probatur dicta practica non q́ue iniuria deduceretur ab illis legibus, nisi in ijsdem statim subsequerentur illa verba (pero si en la ciudad, &c.) quorum verborum sensus est, quod licet omnes illi qui non sunt per declarationem sentẽtiæ sententiæ , vel notorietatem indubitāter indubitanter nobiles teneantur (etiam si se nobiles esse dicant, & hac de re lis pendeat) subire onera vectigalia tamen si ipsi qui se nobiles dicunt esse & ipsorum patres & aui in eodem oppido, vbi quæstio vertitur, vel etiam in alio conuicino, vel non multum distante fuerunt quasi titulo, & causa nobilitatis in quasi possessione exemptionis, sicq́ue talia onera non subibant tuendi sunt quasi possessione, non secus, quàm illi qui per sententiæ declarationem, vel etiam notorietatem nobiles erant & reputabantur, ita expressum est in dictis legibus, & hi omnes tres casus vt verificentur necesse est, vt probatio in continenti si offeratur, & detur ab eo qui se exemptum dicit admittatur, & interea contra suam quasi possessionem munera, vectigalia, seu ęraria æraria subire non cogatur. Aliter enim itum apertè esset contra mentem, & verba dictarum legum, nam & is qui est in tali possessione etiam aduersum eum qui fundatam habebat intentionem de iure est in ea tuendus prætextu notorietatis vel sententiæ, vt docet eleganter Ioa. Faber in §. retinendæ. Institu. de interd. columna penult. & fin. cum quo diximus suprà esse communem opinionem.
Vnde cum in dictis legibus sint isti tres casus æquiparati, quòd pro eo sit sententia, vel quòd sit notorietas, vel quòd ipse, & pater & auus essent in eodem loco vbi quæstio erat, vel alio non multùm distanti in tali quasi possessione exemptionis. sequitur quod vt sententia vel notorietas, ita quoque illa quasi possessio efficiet, vt ingressus collectādi collectandi , & munera, vectigalia & ęraria æraria subeundus cesset, & impediat, si hac de re probatio huius rei offeratur.
21
* Idemq́ue erit iure nouo, etiam si ea quasi possessio per solos annos 20. probetur, vt in pragma. regis. Ioannis secundi, data in Legionensi ciuitate in volumine pragm. fol. 172. cum qua conc. pragma. regis Ferdinandi catholici cognomine data Cordube, quæ collocata est eodem volumi. fol. 176. quæ quidem leges arbitratæ sunt per 20. annos diu in tali quasi possessione stetisse videri, idq́ue ad tuitionem qua de agimus sufficere alludentes ad dict. l. 1. C. de pat. pote. cum supradictis, & quod dictis legibus aiunt id procedere quando is in sua exemptionis nobilitate turbabatur in eodem oppido vbi ea potiebatur, vel in alio non multùm distanti, nulla alia ratione dici potuit, nisi quod longè æquius est talem quasi possessio nis probationem ibi admitti, quàm in oppidis remotioribus, quia ibi & breuius ea probatio in continenti haberi poterit, & certior sanè erit
22
* quia ex longinquis regionibus fides incertior plerunque est, argu. l. peregrè, & quæ ibi traduntur. ff. de acquir. poss. sic accidit illi qui asserit in alia prouincia accepisse libertatem, & dato sibi termino ad hoc probandũ probandum , nullo modo probat. §. si vero in alia prouincia. in authen. de testibus. colum. 7. & ex longè latè q́ue diffuso tractatu terrarum commeantium nunciorum impeditur celeritas, & sæpe in relatione gestorum oritur varietas. capit. cum longè. 61. dist. & rei veritas non nunquam mutatione prouinciæ obscuratur. §. 1. 93. dist. & aliqui inuadunt res ecclesiæ dicentes sibi à principe remote concessum, & cum de hoc quæritur, apparet veritas in contrarium. ca. de rebus, duodecima quæst. 2. & multoties dicũt dicunt litigantes se habere testes extra prouinciam, causa differendi, cùm non habeant. cap. statutum, & ibi Glos. in §. penult. de resc. lib. 6. hinc non creditur transmarinis asserentibus se esse clericos nisi probent se legitimè ordinatos. ca. 1. de clem. pereg. nec illi creditur asserenti cum mandatis principis venire. l. 8. de mand. prin. & ex longinquo venientes turpi colludio nũ ciant nunciant false lęticiam læticiam dicentes quod bella deserunt, & victoriæ oriuntur vt quærant ex miseris precia gaudij. C. de publi. læt. nuncia. libr. 12. l. vnica. Idem & dicetur in illis qui cum ad hostes transfugerunt reuersi dicunt quod cognoscunt multos latrones, & quod monstrabũt monstrabunt multos transfugas, quia non creditur eis. l. non omnes. §. fin. ff. de rei mili. & illi qui ad mortem damnatus causa differendi supplicium petit se ad regem mitti dicendo se habere quòd principi consulat salutis ipsius causa. l. si quis fortè. ff. de pœn.
Item vxori cuius maritus est in longinquo, nam non debet credere statim eius mortem. capit. in præsentia, de probat. in authen. vt lic. mat. & auiæ. §. quod autem. colla. 8. l. vxor. C. de repud. & in authen. hodie, eodem titulo. cap. 1. 24. quæstione 2. l. nec non. C. de capi. sic q́ue dictæ pragmaticæ ideò se restringunt ad eundem populum vel contiguum seu parum distantem, quod ea res plerunque populis longè distantibus nota esse non solet.
Denique
23
* cùm nulla alia ratio, quàm superior reddi hac in re probabiliter ac verosimiliter possit, vti pro expressa ac nominata haberi debeat, certum est. Glo. communiter approbata in leg. quamuis. C. de fidei. vbi per Iason. post alios, & per eundem in authe. quas actiones. C. de sacrosan. eccle. per Andr. Tiraquell. de reuo. dona. verbo, libertis. num. 64. per eundem, de retract. §. 9. Vnde cùm certioris, & breuioris probationis habendæ causa statutum per illas leges intelligatur, vt ea probatio quasi possessionis in eodem tantùm oppido vbi lis agebatur, vel in alio non multùm remoto | admittatur, non sic in alijs longè remotioribus superest, vt si ex alio oppido etiam remotiori æquè certa aut fortè certior, & ęquè æquè breuis aut etiam breuior ac certior probatio haberetur admittenda esset, cum leges, quæ aliquam rem aut qualitatem probationis ac certitudinis causa tantùm desiderant, nunquam aut raro intelligantur formaliter, arg. l. primę primæ
[23]
* §. fina. ff. de dote prælegat. leg. 1. vbi optimus text. & ibi Iason & Alexand. columna secunda, post alios. ff. de liberis, & posthumis. leg. certum. ff. si certum peta. licet in contrarium faciat, quia quando lex est generalis, tunc etiam si eius ratio cesset in indiuiduo, vel in particulari, adhuc tamen lex non intelligitur cessare. l. 1. §. causa. ff. de ædil. edic. leg. 1. ad fin. ff. de minorib. l. prospexit. ff. qui & à quibus. tradunt Andr. Tiraque. de causa cessante part. 2. limitatio. 32. Aret. in l. 2. col. 5. Et ff. de vulgar. cogita tamen circa hoc vltimum, quia non firmo.
Sed dum Ioann. Lupi, & Couarr. vbi suprà sentiunt dict. tres leges regni iuri communi vel consonare vel proximè accedere, quod & firmat dict. Ioannes Artius, vbi suprà, id nobis quoque placet. dum autem per eas perq́ue ius commune ipsi intelligunt, vt is qui in ea nobilitatis exemptionisq́ue quasi possessione diu & absq; absque vitio erat, si ei super eadem nobilitate à fisco vel populo vbi degebat lis moueretur, non esset tuendus lite pendente, sed quòd posset turbari in sua quasi possessione vel etiam omnino deijci id (& si agnoscamus vsibus forensibus receptum esse) tamen longè alienũ alienum à mente & sensu tam iuris cōmunis communis quā quam regij nobis videtur, & satis pernitiosum ac calamitosum, nam & si maximè quis per sententiam esset hidalgus, aut exemptus declaratus, rursus ac rursus posset à populis turbari à suo iure nobilitatis per pignorum captionem, & per matriculæ inscriptionem, perq́ue munerum, vectigalium ac ærariorum exactionem, & cùm se nobilem allegaret per sententiam, ostenderetq́ue sententiam (quam executoriam nuncupamus,) eam falsam, aut minus authenticam seu publicam, & fide dignam posset populus causari, interimq́ue ille pateretur molestiam, & postquàm lis hac de re finita esset, rursus ac rursus hidalgus seu nobilis ille in eādem eamdem litem & veluti laqueum recideret, quoties populus eandem molestiam ei vellet inferre, quod quàm longè à nostri regij, & etiam iuris communis sententia declinet euidentius est, quàm longa contentione egeat, probatq́ue pragm. regis Ioannis 2. 189. in ordine fol. 172. condita ciuitate Legionensi ibi e agora sabed. &c. dum ait, sibi studio esse huiusmodi nobilitatem fauore prosequi, augereq́ue, &c. quid enim si nobilis notoriè, vel per sententiam eam in archa non habebat, sed remotiore in loco, quid si custodiæ causa apud fidum amicum qui longè aberat, certè in his speciebus, & similibus interea molestiam secundum suprà dictos pateretur longè præter mentem iuris communis & regij.
Denique cum populus ipse prouocat ad litem eum nobilem, qui ibidem degebat atque erat iam diu in quasi possessione exmptionis & in ipso litis ingressu, vel etiam ante eum, vel à sua possessione deiecit, vel turbauit captis pignoribus, eumq́; eumque in matricula plebeiorum inscribendo, non dubium est, quin vim fecisse, atque iniuriam intulisse videatur, iuxta l. vim facit. ff. quod met. caus. nam & si populus ille vel fiscus fundatam habeant intentionem de iure contra illum nobilem, tamen cum ille sciente & patiente populo diu fore in ea quasi possessione exemptionis, licet contra se haberet præsumptionem & fundamentum iuris, ab ipsomet populo minimè potuit turbari, quia licet regulariter (vt quidam putant) talis quasi possessio eo ipso quod est contra præsumptionem & fundamentum iuris vitiosa præsumatur, tamen id vitium purgatur per ipsius populi scientiam, patientiam, & tolerantiam longam, quæ facit vt iam illius quasi possessio iuxta, legitima, & omnis vitij expers intelligatur, & ita limitatur dict. capitul. ad decimas. restitu. spol. libro sexto. & dict. cap. cum personæ, de priuileg. eodem libro, vt suprà capit. incip. annuæ, docemur ex communi resolutione quod no. quia id nostri maiores non satis percepisse videntur. Ideoq́ue vsibus forensibus non raro obtinuit contrarium, vt & sentit, vbi suprà, dict. Ioannes Artius, sed nostra sententia & iure communi indubitanter verior est, & à iure regio non destituta, quinimmò eam probat dict. l. sexto. titulo delos fidalgos, libro quarto ordinamen. & dict. pragm. data, en leon y la dada en tordesillas, dum volunt quod ea quasi possessio per annos 20. continuata seruetur & tueatur in oppido illo vbi nobilis ille degebat, quasi populus ille per tam longam patientiam sibi præiudicasset & quasi possessionem illius iustificasset.
Neque ad rem pertinuit textus in leg. vnica. iuncta Gloss. C. de reis postulatis, libro decimo. qui in contrariam nostræ sententiam adducitur per Ioannem Lupi in rep. capitul. per vestras, secundo not. versicul. sed pulchra, numero 46. de dona. inter virum & vxorem. & per Ioannem Artium in suo tracta. Hispa. nobili. pag. 228. & per Couarru. vbi suprà, quia text. ille cum sua Gloss. sufficienter probat nostram sententiam, tantùm abest, vt contrariam tueatur, ait enim, reum postulatum seu accusatum ad nouam dignitatem promouendum non esse, pristina tamen dignitate negat enudandum esse aut priuandum. sic ergo & in specie nostra cum noster nobilis de sua quasi possessione nobilitatis tuenda & conseruanda, non etiam | de noua dignitate assequenda egerit, audiendus est, inq́ue eo statu tuendus.
Vnde quæri solet
24
* si ei qui in ea exemptionis ac nobilitatis quasi possessione erat, lis mota fuerit super nobilitatis proprietate, & nec etiam in possessorio vlla sententia lata fuerit, an interea is possit obtinere eos honores ac munera quæ ex lege vel consuetudine ad nobiles tantùm, non etiam ad plebeios pertinebant, (idq́ue retenta opinione eorum qui contendunt lite penden. eum ab illa quasi possessione nobilitatis enudandum) & hac in re Couarru. d. l. lib. 1. resol. c. 16. nume. 11. tenent lite tali pendente admittendum non esse ad tales honores, licet fateatur non quoque esse priuandum ea dignitate & honore, quem iam obtinebat tempore litis motæ, mouetur, quia accusatus de crimine iure tam Canonico quā quam Ciuili ad nouos honores ac dignitates promoueri non debet. l. reus delatus. ff. de muneribus & honoribus. l. si vt proponis. C. quando prouocare non est necesse. ca. omnipotens, de accus. l. qui status. ff. de re mili. l. qui de libertate. ff. de liber. cau.
25
* quia accusatione ineunte onerata est opinio accusati, sicq́ue affecta infamia facti. Glos. & Doctores in dict. cap. omnipotens. Gloss. in cap. fin. de testibus. Gloss. & communiter Doctores in l. quia à latronibus. §. 1. ff. de testamen. vbi Aretinus, Paulus & alij post Bartholum, & alios leg. 2. vbi Ioannes de Platea. C. de digni. libro 10. l. 1. vbi per Gloss. & Doct. C. de reis post. eodem lib.
26
* & tamen talis reus postulatus ineunte accusatione non enudatur ea dignitate ac honore quem obtinebat tempore institutæ accusationis, vt tenẽt tenent Gloss. & communiter Doctores in dict. l. vnic. C. de reis postu. libr. 10. per l. libertus. §. in quæ stionibus. ff. ad municip. & tradunt Doctores in locis suprà citatis. Sic ergo & in specie nostra per interuentum inquit huius litis de proprietate nobilitatis, licet honores tunc obtenti non euanescant, tamen denuo in nouis honoribus, ac dignitatibus inuestiendus ac decorandus non est.
Quid dicendum? & quidem cum (vt ex superioribus docemur) is qui in nobilitatis quasi possessione longæua est, absque vitio in ea tuendus sit quamdiu lis durat, non video cur nouorum honorum expers censeatur prę sertim præsertim cum ex integro eum habendum esse pro nobili, d. l. 6. titu. delos fidalgos. lib. quarto. ordinamen. interea voluerit, & etiam dict. l. regis Henrici. aliter enim liberum esset cuique talem litem mouendo huic nobilitatis possessioni damnum grande inferre, quod inciuile esset, diuersum est in accusato de crimine, cuius nomen inter reos receptũ receptum est ob infamiam facti, vt de se patet, pro nobis text. in capit. primo. vt lite pendente, & alia iura quæ aiunt non solùm lite tantùm mota, sed etiam sententia condemnatoria per interuentum appellationis suspensa reum postulatum su um statum illæsum seruare. dict. l. qui à latronibus. l. eius. §. fina. ff. de testamen. Iason in l. 1. colum. 3. ff. de re iudi. Abb. num. 14. in c. sæpe, de appell.
Denique si
27
* existenti in longa quasi possessione nobilitatis sciente, & patiente populo, populus ipse inferat litem super proprietate nobilitatis, eumq́ue nobilem turbet ac spoliet, puta captis pignoribus atque distractis ad munera plebeiorum subeunda, & post litem contestatam nobilis ille velit possessorium mouere, & petitorium suspendere, dicens sese in sua quasi possessione turbatum aut spoliatum, an audiendus sit, mouet quæ stionem, quòd sibi imputare ille debet, quòd cùm initio possessorium posset suscipere, petitorium admisit. cap. 1. de restitu. spolia. præ sertim cùm talis exceptio spolij videatur dilatoria, quæ ante litem contestatam non etiam post proponi deberet. leg. ita demum. C. de procurato. l. fina. C. de exceptio. cap. inter monasterium, de re iudica. & quòd hoc casu petitorium possessorio sic intentio non possit suspendi, tenuerunt Barthol. in l. naturaliter. §. nihil commune, in quarta combinatione numero 23. ff. de acquiren. possessio. cuius opinionem sequitur, & dicit esse communem Ripa ibi numero 161. sequitur, & dicit communem opinionem Corasius ibi numero trigesimotertio. Specul. titul. de possess. & peti. §. sciendum. versicul. sed pone. Antonius in ca. cum dilectus. columna decima. suprà allegat. Cardinal. & Imolen. in clementi. vnic. de cau. possession. & proprieta. Rota eo. titulo, decisione 4. Aul. consi. 277. quia per primum. lib. primo. Innocen. & Abb. in capitul. ex consuetudine de restitut. spol. Alexand. Sozin. & Ias. numero 137. in d. §. nihil commune. vbi Aret. num. 16. & Claudius nu. 55. licet Iaso. vbi suprà qui hanc dicit communem opinionem in contrariam inclinet.
Contrariam partem, vt hoc casu possit per interuentum possessorij suspendi petitorium tenent Paulus Castren. & Ias. num. 138. & Cumanus & Sozin. colum. fin. in d. §. nihil commune, & in hanc partem magis inclinat decisio Rotæ, vbi suprà, & Pau. de Eleazar. & Io. de Lani. Innocentius & Panormita. vbi suprà in hanc quoque partem quodammodo declinare videntur, & Vincentius de Hercula, nu. 108. in d. §. nihil commune, & hanc firmat esse magis communem opinionem Canonistarum Ripa, vbi suprà, vbi etiam Corasius num. 33. Idem sentit sub quadam tamen distinctione Abb. in c. pastoralis. nu. 34. de caus. possessio. quod & sentit Pau. in d. consi. 277. mouentur hanc partem tenentes per Clement. vnic. de caus. possessio. in §. fi. quę quæ nominatim hanc probat sententiam, sed tenentes contrariam respondẽt respondent illud esse speciale in causis tantùm beneficialibus, regulariter cōtra contra iure tam Canonico, quàm ciuili.
Quid dicendum? & quidem ibi est tex. minimè subterfugiendus, præsertim cùm ibi sit illa ratio expressa, & in spoliantis odiũ odium suspendere petitorium, quæ quidem ratio ibi expressa generalis est in omni spolio, sicq́ue vtroque iure procedere debet, & in omni spoliatione, quia quando ratio est expressa in lege, habetur pro ipsamet lege, adeò vt legis decisio loco exempli habeatur, sicq́ue non arctet regulam, id est, illam rationem generalem, quæ pro regula habenda est, vt est vera & communis opinio, quam tenent Glo. in Clemen. 1. de electio. verb. eligatur. glo. in auth. de hære. & Falcid. quam dicit singularem. Bald. in l. fina. ff. de hæredibus instit. Idem Baldus in l. fina. C. de liberis præter. Ias. in l. de quibus. ff. de legibus. num. 14. Ias. in l. fin. C. de pact. num. 12. Idem Iaso. per tex. ibi in l. humanitatis. nu. 7. Idem Ias. post Paulum Castr. in l. quamuis. C. de fideicomm. Idem Ias. nu. 12. in l. stipulatio hoc modo concepta. ff. de verbor. oblig. Idem Iaso. in auth. quas actiones. numero 22. C. de sacrosanct. eccle. Natan. num. 32. in cap. quamuis pactum, de pactis. lib. 6. Purpuratus nu. 23. Curt. Iun. nu. 9. Dec. nu. 15. in l. fin. C. de pact. Alex. nu. 5. Corn. n. 15. in d. l. humanitatis. Ias. in l. transigere. nu. 15. C. de transact. Rip. n. 50. & Annibal. num. 349. in l. nemo potest. ff. de leg. 1. Crotus in leg. si constante. in 7. quæstio. Bar. lectu. 2. ff. sol. matri. Cuma. in l. cum mulier. §. 1. ff. sol. mat.
Præterea
28
* ius canonicum & ciuile in vnam veluti societatem & consonantiam coierunt regulariter, vt quod in alterutro horum iuriũ iurium expressim decisum sit, in altero quoque & decisum esse intelligatur, & seruandum sit. cap. 1. & 2. cum vtrobique notatis per gloss. & docto. de noui ope. nuncia. vnde cùm id iure canonico nominatim decisum sit, nec iure ciuili contrarium decisum expressim reperiatur, vtroque iure id decisum & seruandum videbitur. Quòd si dixeris, quæ nam vtilitas erit per interuentum huius possessorij lite iam cō testata contestata super petitorio emersi petitorium supersedere, cùm possit vtrunque pariter ac simul agitari, respōdeam respondeam , quia, vt Horatius ait, Qui binos lepores vna sectatur in hora, Altero quandoque, quandoque carebit vtroque, Et pluribus intentus minor est ad singula sensus. sicq́ue longè vtilius ac commodius possessorium per se, quàm simul cum petitorio ille prosequetur, & dum dicitur hanc exceptionẽ exceptionem videri dilatoriam negatur, vel si agnoscatur, dicemus hoc in casu degenerare, proponi q́ue posse in odium spoliantis, etiam post litẽ litem contestatam, præsertim cùm videatur habere causam successiuam, quo casu potest etiam post conclusionem in causa proponi, secundum Bal. Ang. Alex. & alios in l. 1. per tex. ibi. ff. de fer.
Loading...