SVperioribvs sequens quaestio proxima est [sect. 1] agenti remedio possessorio an obijci possit exceptio de dominio in continenti probando, dubium est, mouet quaestionem, quod aliud est proprietas, aliud est possessio, quinimo nihil commune habent. l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acqui. poss. l. si quis vi. §. differentia. eo. tit. adhuc tamen obtinuit talem exceptionem posse opponi. Ita tenent glo. in l. ille a quo. §. si de testamento. in verbo, verba. ad l. fi. ff. ad Trebell. glo. Bald. Paulus, & alij communiter in l. secunda. C. de edict. diui Adria. toll. glo. in l. 1. in glo. 2. C. de ordi. iudi. vbi per Docto. glo. & communiter Doctores in l. si quis conductionis. C. locati. glo. in l. in condemnatione. §. fi. ff. de regu. iur. glo. in l. dolo. ff. de doli exceptio. gl. & communiter Doctores in cap. dolo, de regu. iur. in sexto. [sect. 2] Quod procedit in interdicto, & remedio adipiscendae possessionis, non sic in interdicto recuperandae, vt tradunt communiter Doctores in l. si de vi. ff. de iud. praesertim Iacobinus num. 7. & rursus num. 11. Raynerius & Bartolus col. 2. in d. §. nihil commune. Ioannes de Imola in cap. 1. col. fin. de restitutio. spoliato. Hostiensis & Ioannes Andr. in cap. pastoralis, & in cap. cum dilectus, de causa possessio. & propr. Angelus, Imola, Paulus Castren. Cumanus in d. §. nihil commune. & est communis opinio secundum Iacobinum, vbi supra, num. 10. contra glo. ibi. & ibi etiam Paulus, Franciscus de Ripa, in d. §. nihil commune. num. 52. Felynus qui plures allegat in cap. fina. de lib. oblati. Ias. in d. §. nihil commune. num. 43. cum plur. praec. & seq. qui hanc dicit communem opinionem. Imo. & Alex. num. 16. & num. 12. ibidem, qui hanc firmat communem opinionem. Imo. in l. si de eo. §. fi. ff. de acquir. poss. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. parte 3.