Non [sect. 3] quoque procedit in interdicto retinendae possessionis, nam & in eodem non admittitur exceptio dominio incontinenti probando, haec est communis opinio, quam tenent glo. in l. si de eo. §. fin. ff. de acquir. poss. quam sequitur ibi Imola post Bart. & ait alibi non esse, sequitur, & dicit esse communem opinionem. Rip. in d. §. nihil commune. nu. 98. & Ias. num. 43. & Alexan. num. 12. & num. 16. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. part. 3. verb. que le entregasse, & hanc firmant esse communem opinionem. Rip. Iason, vbi supra, quam sequitur, & communem appellat Iacobinus de sancto Georgio, in d. l. si de vi. num. 10. & nu. 7. quam etiam sequitur Pau. ibi, & Abbas Panormitanus in c. in literis, de rest. spoliato. Baldus in l. incerti. col. 7. C. de interdictis. idem Baldus in leg. post sententiam. C. de senten. col. 2. Sozin. in d. §. nihil commune. col. 4. Ange. in §. quadrupli. Instit. de actio. Bart. in d. l. si de eo. Idem in d. l. si de vi, sequitur, & dicit esse communem opinionem Aretin. in d. l. si de eo. §. fi. qui omnes hoc tenent pro indubitato, quam do probatio dominij non esset oblata in continenti, quod & firmat Alexan. cons. 45. ad fi. lib. 3. visa facti narratione. Idem Alexan. consi. 87. quoniam omne datum. col. 3. lib. 5. Comeus cons. 227. viso. lib. 3. Et licet ista sit receptior opinio, tamen quando in continenti offertur probatio dominij, contrarium tenent glo. in d. l. si de vi, quam sequi videntur Cynus & Bald. in d. l. incerti. Cynus in dict. l. 2. C. de edict. diui Adria. Ange. in l. dolo. ff. de doli except. Bartol. sibi contrarius in l. si coloni. C. de agricolis & censib. lib. 11. Dynus in c. qui ad agendum, de reg. iuris, lib. 6. Antonius in d. cap. in literis, & alij plures, quos refert Ripa vbi supra. num. 98. exceptio tamen de dominio probato in continenti per sententiam latam inter easdem partes bene admittitur etiam contra agentem interdicto recuperandae, secundum communem opinionem, de qua per Ripam in d. num. 98. & per Iason. in dict. §. nihil commune. num. 43. & per Alexan. ibi nume. 12. qui hanc firmat communem opinionem, quod & firmant Ripa & Iason ibid. & alij plures, quos supra retulimus.