Sed quaenam est ratio differentiae inter titulum sententiae incontinenti monstratum, qui opponi potest agenti interdicto recuperandae vel retinendae, vel titulum alium etiam incontinenti ostensum, qui opponi non potest agenti retinendae, vel recuperandae remedio secundum communes opiniones, respondent Doct. communiter, quod si prius spoliauite, deinde tu vltro iudicium proprietatis mecum aggressus es, perque sententiam victus fuisti, si rursus agas recuperandae, vel retinendae remedio aequissime obijciam dolo, turpiterque te agere, dum petis, quod statim restituturus es. l. dolo. ff. de doli excep. cap. dolo, de reg. iur. in 6. non sic, si ego opponam de dominio incontinenti probando per alium modum, quam per sententiam inter te, & me latam, quia cum tu possis probabiliter ignorare, an ego essem dominus nec ne, iustissime peteres rem tuam tibi restitui, nec te rebus tuis nudatum spectare debere spaciosam dominij probationem, eamdemque incertam, aut forte falsam, & suspectam, est enim difficillima & spaciosa domini probatio, vt not. per gl. & Doct. in l. siue possidetis. C. de probatio. l. is, qui destinauit. ff. de rei vendicatio. l. 27. titu. 2. par. 3. Sed isthaec iniquitas cessat, cum vis incontinenti ostendere sententiam latam inter te, & me, quam ignorare non posses. Praeterea illa violentiae iniuria, quae tibi intuli, dum te spoliaui, quasi purgari videtur per tuam remissionem, vel dissimulationem, argumen. §. fi. Institu. de iniur. l. filio, quem pater. ff. de liber. & posthum. cum ibi late traditis per Aret. Alex. Ias. & alios l. non putauit. §. si quis emancipatum. ff. de contra tabulas, nec dubium est, quin quasi dissimulasse, ac missam fecisse videar illam iniuriam mihi illatam per iudicium de proprietate postea vltro acceptum etiam, quo ad hunc effectum, vt amplius nequeam redire ad iudicium possessorium, argumento cap. 1. & cap. 2. de restitu. spoliatorum, vt tradit plene Ripa numero 72. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possession. & ibi Iason numero 46. in fin.