Sed quænam est ratio differentiæ inter titulum sententiæ incōtinenti monstratũ, qui opponi potest agenti interdicto recuperandæ vel retinendę, vel titulum alium etiam incontinenti ostensum, qui opponi non potest agenti retinendę, vel recuperandę remedio secundũ cōmunes opiniones, respondẽt Doct. cōmuniter, quòd si prius spoliauite, deinde tu vltrò iudicium ꝓprietatis mecũ aggressus es, perq́; sentẽtiam victus fuisti, si rursus agas recuperandæ, vel retinendæ remedio æquissimè obijciā dolo, turpiterq́; te agere, dum petis, ꝙ statim restituturus es. l. dolo. ff. de doli excep. cap. dolo, de reg. iur. in 6. non sic, si ego opponā de dominio incontinenti probando per aliũ modũ, quàm per sententiam inter te, & me latā, quia cũ tu possis probabiliter ignorare, an ego essem dominus nec ne, iustissimè peteres rem tuā tibi restitui, nec te rebus tuis nudatum spectare debere spaciosam dominij probationem, eādemq́; incertam, aut fortè falsam, & suspectam, est enim difficillima & spaciosa domini probatio, vt not. per gl. & Doct. in l. siue possidetis. C. de probatio. l. is, qui destinauit. ff. de rei vendicatio. l. 27. titu. 2. par. 3. Sed isthæc iniquitas cessat, cùm vis incontinenti ostendere sententiam latam inter te, & me, quam ignorare non posses. Pręterea illa violentiæ iniuria, quæ tibi intuli, dum te spoliaui, quasi purgari videtur per tuam remissionem, vel dissimulationem, argumen. §. fi. Institu. de iniur. l. filio, quem pater. ff. de liber. & posthum. cum ibi latè traditis per Aret. Alex. Ias. & alios l. non putauit. §. si quis emancipatum. ff. de contra tabulas, nec dubium est, quin quasi dissimulasse, ac missam fecisse videar illam iniuriam mihi illatam per iudicium de proprietate postea vltrò acceptũ etiam, quò ad hunc effectum, vt amplius nequeam redire ad iudiciũ possessorium, argumento cap. 1. & cap. 2. de restitu. spoliatorum, vt tradit plenè Ripa numero 72. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possession. & ibi Iason numero 46. in fin.