Capvt lxxxviii.

Capvt lxxxviii.

SVperioribvs sequens quæ stio proxima est
1
* agenti remedio possessorio an obijci possit exceptio de dominio in continenti probando, dubium est, mouet quæstionem, quòd aliud est proprietas, aliud est possessio, quinimò nihil commune habent. l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acqui. poss. l. si quis vi. §. differentia. eo. tit. adhuc tamen obtinuit talem exceptionẽ exceptionem posse opponi. Ita tenent glo. in l. ille à quo. §. si de testamento. in verbo, verba. ad l. fi. ff. ad Trebell. glo. Bald. Paulus, & alij communiter in l. secunda. C. de edict. diui Adria. toll. glo. in l. 1. in glo. 2. C. de ordi. iudi. vbi per Docto. glo. & communiter Doctores in l. si quis conductionis. C. locati. glo. in l. in condemnatione. §. fi. ff. de regu. iur. glo. in l. dolo. ff. de doli exceptio. gl. & communiter Doctores in cap. dolo, de regu. iur. in sexto.
2
* Quod procedit in interdicto, & remedio adipiscendæ possessionis, non sic in interdicto recuperandæ, vt tradunt communiter Doctores in l. si de vi. ff. de iud. præsertim Iacobinus num. 7. & rursus num. 11. Raynerius & Bartolus col. 2. in d. §. nihil commune. Ioannes de Imola in cap. 1. col. fin. de restitutio. spoliato. Hostiensis & Ioannes Andr. in cap. pastoralis, & in cap. cùm dilectus, de causa possessio. & propr. Angelus, Imola, Paulus Castren. Cumanus in d. §. nihil commune. & est communis opinio secundum Iacobinum, vbi suprà, num. 10. contra glo. ibi. & ibi etiam Paulus, Franciscus de Ripa, in d. §. nihil commune. num. 52. Felynus qui plures allegat in cap. fina. de lib. oblati. Ias. in d. §. nihil commune. num. 43. cum plur. pręc præc . & seq. qui hanc dicit communem opinionem. Imo. & Alex. num. 16. & num. 12. ibidem, qui hanc firmat cōmunem communem opinionem. Imo. in l. si de eo. §. fi. ff. de acquir. poss. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. parte 3.
Non
3
* quoque procedit in interdicto retinendę retinendæ possessionis, nam & in eodem non ad| mittitur exceptio dominio incontinenti probando, hæc est cōmunis communis opinio, quam tenent glo. in l. si de eo. §. fin. ff. de acquir. poss. quam sequitur ibi Imola post Bart. & ait alibi non esse, sequitur, & dicit esse cōmunem communem opinionem. Rip. in d. §. nihil cōmune commune . nu. 98. & Ias. num. 43. & Alexan. num. 12. & num. 16. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. part. 3. verb. que le entregasse, & hanc firmant esse communem opinionem. Rip. Iason, vbi suprà, quam sequitur, & communem appellat Iacobinus de sancto Georgio, in d. l. si de vi. num. 10. & nu. 7. quam etiam sequitur Pau. ibi, & Abbas Panormitanus in c. in literis, de rest. spoliato. Baldus in l. incerti. col. 7. C. de interdictis. idem Baldus in leg. post sententiam. C. de senten. col. 2. Sozin. in d. §. nihil commune. col. 4. Ange. in §. quadrupli. Instit. de actio. Bart. in d. l. si de eo. Idem in d. l. si de vi, sequitur, & dicit esse communem opinionem Aretin. in d. l. si de eo. §. fi. qui omnes hoc tenent pro indubitato, quā quam do probatio dominij non esset oblata in continenti, quod & firmat Alexan. cons. 45. ad fi. lib. 3. visa facti narratione. Idem Alexan. consi. 87. quoniam omne datũ datum . col. 3. lib. 5. Comeus cons. 227. viso. lib. 3. Et licet ista sit receptior opinio, tamen quando in continenti offertur probatio dominij, contrarium tenent glo. in d. l. si de vi, quam sequi vidẽtur videntur Cynus & Bald. in d. l. incerti. Cynus in dict. l. 2. C. de edict. diui Adria. Ange. in l. dolo. ff. de doli except. Bartol. sibi contrarius in l. si coloni. C. de agricolis & censib. lib. 11. Dynus in c. qui ad agendum, de reg. iuris, lib. 6. Antonius in d. cap. in literis, & alij plures, quos refert Ripa vbi suprà. num. 98. exceptio tamen de dominio probato in continenti per sententiam latam inter easdem partes benè admittitur etiam contra agentem interdicto recuperandæ, secundum communem opinionem, de qua per Ripam in d. num. 98. & per Iason. in dict. §. nihil commune. num. 43. & per Alexan. ibi nume. 12. qui hanc firmat cōmunem communem opinionem, quod & firmant Ripa & Iason ibid. & alij plures, quos suprà retulimus.
Sicq́ue sunt quatuor cōmunes communes conclusiones, Prima, quod agẽti agenti remedio adipiscendæ obstet exceptio de dominio incontinenti probando. Secunda quòd non obstet agẽti agenti remedio recuperandę recuperandæ . Tertia, quòd non obsit etiam agenti remedio retinendæ. Quarta, quòd
4
* agenti remedio recuperandæ obsit talis exceptio in continenti probanda per sententiam latam inter easdem partes super eadem re.
Sed quænam est ratio differentiæ inter titulum sententiæ incōtinenti incontinenti monstratũ monstratum , qui opponi potest agenti interdicto recuperandæ vel retinendę retinendæ , vel titulum alium etiam incontinenti ostensum, qui opponi non potest agenti retinendę retinendæ , vel recuperandę recuperandæ remedio secundũ secundum cōmunes communes opiniones, respondẽt respondent Doct. cōmuniter communiter , quòd si prius spoliauite, deinde tu vltrò iudicium ꝓprietatis proprietatis mecũ mecum aggressus es, perq́; perque sentẽtiam sententiam victus fuisti, si rursus agas recuperandæ, vel retinendæ remedio æquissimè obijciā obijciam dolo, turpiterq́; turpiterque te agere, dum petis, quod statim restituturus es. l. dolo. ff. de doli excep. cap. dolo, de reg. iur. in 6. non sic, si ego opponā opponam de dominio incontinenti probando per aliũ alium modũ modum , quàm per sententiam inter te, & me latā latam , quia cum tu possis probabiliter ignorare, an ego essem dominus nec ne, iustissimè peteres rem tuā tuam tibi restitui, nec te rebus tuis nudatum spectare debere spaciosam dominij probationem, eādemq́; eamdemque incertam, aut fortè falsam, & suspectam, est enim difficillima & spaciosa domini probatio, vt not. per gl. & Doct. in l. siue possidetis. C. de probatio. l. is, qui destinauit. ff. de rei vendicatio. l. 27. titu. 2. par. 3. Sed isthæc iniquitas cessat, cùm vis incontinenti ostendere sententiam latam inter te, & me, quam ignorare non posses. Pręterea Præterea illa violentiæ iniuria, quæ tibi intuli, dum te spoliaui, quasi purgari videtur per tuam remissionem, vel dissimulationem, argumen. §. fi. Institu. de iniur. l. filio, quem pater. ff. de liber. & posthum. cum ibi latè traditis per Aret. Alex. Ias. & alios l. non putauit. §. si quis emancipatum. ff. de contra tabulas, nec dubium est, quin quasi dissimulasse, ac missam fecisse videar illam iniuriam mihi illatam per iudicium de proprietate postea vltrò acceptũ acceptum etiam, quò ad hunc effectum, vt amplius nequeam redire ad iudiciũ iudicium possessorium, argumento cap. 1. & cap. 2. de restitu. spoliatorum, vt tradit plenè Ripa numero 72. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possession. & ibi Iason numero 46. in fin.
Quid dicendum? & mihi quidẽ quidem isthæc differentia quam faciunt Doct. communiter in locis suprà citatis inter titulum sententiæ incontinenti ostensum, & alios titulos incontinenti ostensos semper suspecta visa est, nam reuera data paritate terminorum vtrobique eadem ratio est
5
* nam si prius te spoliaui deinde abs te emi, vel donationis, aut dotis nomine eandem rem accepi, si postea tanquam spoliatus eandem rem à me repetete velis æ quissimè obijciam dominij exceptionem incontinenti probandam per titulum habitum abstemet etiam post spoliũ spolium commissum, per cuius tituli interuentum vitium spolij præcedens fuit purgatum, argumento d. §. fin. Inst. de iniuri. iuncto d. c. 1. de resti. spoliato. & in cap. accepta. de resti. spolia. nisi vis saltem causatiua argueretur, argumento c. 2. de restitutio. spolia. itaque cum spoliato præcessit, & postea acceptum & finitum est iudiciũ iudicium de proprietate, vel alius titulus ab ipsomet spoliato datus fuit spoliatori, æquissimè cessabit restitutio vtrobique, & sic nulla hoc casu est differentia data paritate terminorum inter titulum sententiæ & alium titul. ab ipso spoliatori concessum, verũ verum ex contrario si in | iudicio proprietatis te superaui, & cùm postea possideres, te spoliaui vel turbaui, iuxta l. vim facit. ff. de vi & vi arma. & tibi petenti restitutionem obijciā obijciam de dominio incontinẽti incontinenti probando per sententiam etiam inter te et me latam, non sum audiendus, nec restitutio tardanda est, quia possibile fuit quod postquam te superaui in iudicio de proprietate, rursus tibimet eandem rem concessissem, vel alio legitimo modo ad te iure dominij remigrasset, vt in specie tenent Franciscus de Ripa in d. §. nihil commune. num. 44. post Alex. nume. 12. cum seq. & ait ibi Ripa ita tenere modernos, & ita fuisse de mente Glo. ibi, & expressim tenet Glos. in d. ca. accepta. verbo, quia non est verisimile, in fi. Id quod similiter contingeret si ageretur de dominio incotinenti incontinenti probando per alium modũ modum quàm per sententiam, ergo longè magis placere debet opini. Raynerij & Bartho. in dic. §. nihil commune. col. 2. ad fi. & Iacob. de S. Georgio in d. l. si de vi. num. 7. cum seq. & aliorũ aliorum quos suprà retulimus & rectè non distinguentium inter titulum sententiæ & alios titulos quàm op. communis suprà relata quæ nullo iusto colore eam differentiam facit, cùm in eo tantũ tantum vim facere deberet, vtrũ vtrum tit. siue sententiæ siue alius post spoliũ spolium spoliatori ab ipsomet spoliato datus fuisset aut accessisset, an verò ante spolium, vt si ante spolium non retardetur restitutio siue titulus sit sententiæ siue alius, sin autem post spolium tunc restitutio cesset siue titul. sententiæ accessent siue alius, vt d. c. 2. & 3. de resti. spolia.
Loading...