Capvt lxxxviii.

Capvt lxxxviii.

SVperioribvs sequens quæstio proxima est
1
* agenti remedio possessorio an obijci possit exceptio de dominio in continenti probando, dubium est, mouet quæstionem, quòd aliud est proprietas, aliud est possessio, quinimò nihil commune habent. l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acqui. poss. l. si quis vi. §. differentia. eo. tit. adhuc tamen obtinuit talem exceptionẽexceptionem posse opponi. Ita tenent glo. in l. ille à quo. §. si de testamento. in verbo, verba. ad l. fi. ff. ad Trebell. glo. Bald. Paulus, & alij communiter in l. secunda. C. de edict. diui Adria. toll. glo. in l. 1. in glo. 2. C. de ordi. iudi. vbi per Docto. glo. & communiter Doctores in l. si quis conductionis. C. locati. glo. in l. in condemnatione. §. fi. ff. de regu. iur. glo. in l. dolo. ff. de doli exceptio. gl. & communiter Doctores in cap. dolo, de regu. iur. in sexto.
2
* Quod procedit in interdicto, & remedio adipiscendæ possessionis, non sic in interdicto recuperandæ, vt tradunt communiter Doctores in l. si de vi. ff. de iud. præsertim Iacobinus num. 7. & rursus num. 11. Raynerius & Bartolus col. 2. in d. §. nihil commune. Ioannes de Imola in cap. 1. col. fin. de restitutio. spoliato. Hostiensis & Ioannes Andr. in cap. pastoralis, & in cap. cùm dilectus, de causa possessio. & propr. Angelus, Imola, Paulus Castren. Cumanus in d. §. nihil commune. & est communis opinio secundum Iacobinum, vbi suprà, num. 10. contra glo. ibi. & ibi etiam Paulus, Franciscus de Ripa, in d. §. nihil commune. num. 52. Felynus qui plures allegat in cap. fina. de lib. oblati. Ias. in d. §. nihil commune. num. 43. cum plur. pręcpræc. & seq. qui hanc dicit communem opinionem. Imo. & Alex. num. 16. & num. 12. ibidem, qui hanc firmat cōmunemcommunem opinionem. Imo. in l. si de eo. §. fi. ff. de acquir. poss. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. parte 3.
Non
3
* quoque procedit in interdicto retinendęretinendæ possessionis, nam & in eodem non ad|mittitur exceptio dominio incontinenti probando, hæc est cōmuniscommunis opinio, quam tenent glo. in l. si de eo. §. fin. ff. de acquir. poss. quam sequitur ibi Imola post Bart. & ait alibi non esse, sequitur, & dicit esse cōmunemcommunem opinionem. Rip. in d. §. nihil cōmunecommune. nu. 98. & Ias. num. 43. & Alexan. num. 12. & num. 16. Greg. Lupus in l. 27. titu. 2. part. 3. verb. que le entregasse, & hanc firmant esse communem opinionem. Rip. Iason, vbi suprà, quam sequitur, & communem appellat Iacobinus de sancto Georgio, in d. l. si de vi. num. 10. & nu. 7. quam etiam sequitur Pau. ibi, & Abbas Panormitanus in c. in literis, de rest. spoliato. Baldus in l. incerti. col. 7. C. de interdictis. idem Baldus in leg. post sententiam. C. de senten. col. 2. Sozin. in d. §. nihil commune. col. 4. Ange. in §. quadrupli. Instit. de actio. Bart. in d. l. si de eo. Idem in d. l. si de vi, sequitur, & dicit esse communem opinionem Aretin. in d. l. si de eo. §. fi. qui omnes hoc tenent pro indubitato, quāquam do probatio dominij non esset oblata in continenti, quod & firmat Alexan. cons. 45. ad fi. lib. 3. visa facti narratione. Idem Alexan. consi. 87. quoniam omne datũdatum. col. 3. lib. 5. Comeus cons. 227. viso. lib. 3. Et licet ista sit receptior opinio, tamen quando in continenti offertur probatio dominij, contrarium tenent glo. in d. l. si de vi, quam sequi vidẽturvidentur Cynus & Bald. in d. l. incerti. Cynus in dict. l. 2. C. de edict. diui Adria. Ange. in l. dolo. ff. de doli except. Bartol. sibi contrarius in l. si coloni. C. de agricolis & censib. lib. 11. Dynus in c. qui ad agendum, de reg. iuris, lib. 6. Antonius in d. cap. in literis, & alij plures, quos refert Ripa vbi suprà. num. 98. exceptio tamen de dominio probato in continenti per sententiam latam inter easdem partes benè admittitur etiam contra agentem interdicto recuperandæ, secundum communem opinionem, de qua per Ripam in d. num. 98. & per Iason. in dict. §. nihil commune. num. 43. & per Alexan. ibi nume. 12. qui hanc firmat cōmunemcommunem opinionem, quod & firmant Ripa & Iason ibid. & alij plures, quos suprà retulimus.
Sicq́ue sunt quatuor cōmunescommunes conclusiones, Prima, quod agẽtiagenti remedio adipiscendæ obstet exceptio de dominio incontinenti probando. Secunda quòd non obstet agẽtiagenti remedio recuperandęrecuperandæ. Tertia, quòd non obsit etiam agenti remedio retinendæ. Quarta, quòd
4
* agenti remedio recuperandæ obsit talis exceptio in continenti probanda per sententiam latam inter easdem partes super eadem re.
Sed quænam est ratio differentiæ inter titulum sententiæ incōtinentiincontinenti monstratũmonstratum, qui opponi potest agenti interdicto recuperandæ vel retinendęretinendæ, vel titulum alium etiam incontinenti ostensum, qui opponi non potest agenti retinendęretinendæ, vel recuperandęrecuperandæ remedio secundũsecundum cōmunescommunes opiniones, respondẽtrespondent Doct. cōmunitercommuniter, quòd si prius spoliauite, deinde tu vltrò iudicium ꝓprietatisproprietatis mecũmecum aggressus es, perq́;perque sentẽtiamsententiam victus fuisti, si rursus agas recuperandæ, vel retinendæ remedio æquissimè obijciāobijciam dolo, turpiterq́;turpiterque te agere, dum petis, quod statim restituturus es. l. dolo. ff. de doli excep. cap. dolo, de reg. iur. in 6. non sic, si ego opponāopponam de dominio incontinenti probando per aliũalium modũmodum, quàm per sententiam inter te, & me latālatam, quia cum tu possis probabiliter ignorare, an ego essem dominus nec ne, iustissimè peteres rem tuātuam tibi restitui, nec te rebus tuis nudatum spectare debere spaciosam dominij probationem, eādemq́;eamdemque incertam, aut fortè falsam, & suspectam, est enim difficillima & spaciosa domini probatio, vt not. per gl. & Doct. in l. siue possidetis. C. de probatio. l. is, qui destinauit. ff. de rei vendicatio. l. 27. titu. 2. par. 3. Sed isthæc iniquitas cessat, cùm vis incontinenti ostendere sententiam latam inter te, & me, quam ignorare non posses. PrętereaPræterea illa violentiæ iniuria, quæ tibi intuli, dum te spoliaui, quasi purgari videtur per tuam remissionem, vel dissimulationem, argumen. §. fi. Institu. de iniur. l. filio, quem pater. ff. de liber. & posthum. cum ibi latè traditis per Aret. Alex. Ias. & alios l. non putauit. §. si quis emancipatum. ff. de contra tabulas, nec dubium est, quin quasi dissimulasse, ac missam fecisse videar illam iniuriam mihi illatam per iudicium de proprietate postea vltrò acceptũacceptum etiam, quò ad hunc effectum, vt amplius nequeam redire ad iudiciũiudicium possessorium, argumento cap. 1. & cap. 2. de restitu. spoliatorum, vt tradit plenè Ripa numero 72. in l. naturaliter. §. nihil commune. ff. de acquirend. possession. & ibi Iason numero 46. in fin.
Quid dicendum? & mihi quidẽquidem isthæc differentia quam faciunt Doct. communiter in locis suprà citatis inter titulum sententiæ incontinenti ostensum, & alios titulos incontinenti ostensos semper suspecta visa est, nam reuera data paritate terminorum vtrobique eadem ratio est
5
* nam si prius te spoliaui deinde abs te emi, vel donationis, aut dotis nomine eandem rem accepi, si postea tanquam spoliatus eandem rem à me repetete velis æquissimè obijciam dominij exceptionem incontinenti probandam per titulum habitum abstemet etiam post spoliũspolium commissum, per cuius tituli interuentum vitium spolij præcedens fuit purgatum, argumento d. §. fin. Inst. de iniuri. iuncto d. c. 1. de resti. spoliato. & in cap. accepta. de resti. spolia. nisi vis saltem causatiua argueretur, argumento c. 2. de restitutio. spolia. itaque cum spoliato præcessit, & postea acceptum & finitum est iudiciũiudicium de proprietate, vel alius titulus ab ipsomet spoliato datus fuit spoliatori, æquissimè cessabit restitutio vtrobique, & sic nulla hoc casu est differentia data paritate terminorum inter titulum sententiæ & alium titul. ab ipso spoliatori concessum, verũverum ex contrario si in | iudicio proprietatis te superaui, & cùm postea possideres, te spoliaui vel turbaui, iuxta l. vim facit. ff. de vi & vi arma. & tibi petenti restitutionem obijciāobijciam de dominio incontinẽtiincontinenti probando per sententiam etiam inter te et me latam, non sum audiendus, nec restitutio tardanda est, quia possibile fuit quod postquam te superaui in iudicio de proprietate, rursus tibimet eandem rem concessissem, vel alio legitimo modo ad te iure dominij remigrasset, vt in specie tenent Franciscus de Ripa in d. §. nihil commune. num. 44. post Alex. nume. 12. cum seq. & ait ibi Ripa ita tenere modernos, & ita fuisse de mente Glo. ibi, & expressim tenet Glos. in d. ca. accepta. verbo, quia non est verisimile, in fi. Id quod similiter contingeret si ageretur de dominio incotinentiincontinenti probando per alium modũmodum quàm per sententiam, ergo longè magis placere debet opini. Raynerij & Bartho. in dic. §. nihil commune. col. 2. ad fi. & Iacob. de S. Georgio in d. l. si de vi. num. 7. cum seq. & aliorũaliorum quos suprà retulimus & rectè non distinguentium inter titulum sententiæ & alios titulos quàm op. communis suprà relata quæ nullo iusto colore eam differentiam facit, cùm in eo tantũtantum vim facere deberet, vtrũvtrum tit. siue sententiæ siue alius post spoliũspolium spoliatori ab ipsomet spoliato datus fuisset aut accessisset, an verò ante spolium, vt si ante spolium non retardetur restitutio siue titulus sit sententiæ siue alius, sin autem post spolium tunc restitutio cesset siue titul. sententiæ accessent siue alius, vt d. c. 2. & 3. de resti. spolia.
Loading...