Capvt lxxxix.

Capvt lxxxix.

Svmmarivm.

ACtvris de decimarum præ scriptione præmittendum est,
1
* quod decimæ quo iure debeantur ecclesijs parochialibus, leuiter controuersum est, sunt enim qui putent decimas prædiales iure tam diuino quàm naturæ deberi, quales sunt Hostiensis in summa, titulo de decimis. §. & vtrũ vtrum , quæstio. 7. Henricus in c. peruenit, de decimis. colum. 5. Felynus in cap. causam, de præscript. col. 1. Cardinalis in c. 1. de decimis, qui cōmuni communi vsu ita receptum esse ait. Gloss. Archidiaconus, Ancharanus & alij in c. 1. de decimis, li. 6. Innocentius in capit. fina. de parochi. Ioannes Andreæ in rubri. de decimis. Idem Ioannes Andr. in cap. à nobis, eodem titu. Antonius in cap. parochianos, eodem. Panormita. in ca. in aliquibus. col. fi. eodem tit. Alexand. consi. 60. lib. 4. Francus in d. c. 1. de decimis, in sexto. secundum quem hæc est communis opinio. & de origine decimarum tradit eleganter Andr. Tiraquellus de præscriptio. Gloss. quarta, post prin. §. 1.
Et cùm omnes cōueniant conueniant decimarum iure tam naturæ quàm diuino deberi, hoc in præ dialibus facilè admittunt, non sic in personalibus, quas iure tantùm positiuo non etiam diuino aut naturali deberi firmant Hostiensis, & Henricus, vbi suprà, & Felynus in d. c. causam, & Cardi. in d. c. 1. de decimis. facit in simili quod habetur in l. 1. & in l. 2. ff. de homi. lib. exhibendo, & quod not. per Glo. in l. in seruorum. ff. de pęnis poenis . & quod tradit Barthol in leg. stipulationes non diuiduntur, ad princ. ff. de verbo. obliga.
Quòd autem decimæ saltem prædiales iure tam naturæ quàm diuino debeantur, videtur probari primum in cap. tua nobis, de decimis ibi, decimæ quas Deus in signum vniuersalis dominij sibi reddi pręcepit præcepit , suas esse decimas & primitias asseuerans. Deinde probatur ibidem, dum ait, cùm enim Deus cuius est terra & plenitudo eius orbis terrarum & vniuersi qui habitant in eo, &c. Tertiò probatur in ca. tua, & infrà, de decimis ibi, imperialis concessio quantumcunque generaliter fiat, neminem potest à solutione decimarum eximere, quæ diuina constitutione debentur. Quintò probatur in cap. in aliquibus. §. fin. de decimis ibi, decimæ necessariò soluendæ sunt, quæ debentur ex lege diuina. Quintò probatur in c. cùm non sit in homine, de decimis ibi, cùm autem in signum vniuersalis dominij quendam titulo speciali sibi dominus decimas reseruauerit. Sextò probatur in capit. pastoralis, eodem titulo ibi, quia penes dominum. Septimò probatur in capit. parochianos, eodem titulo ibi, cùm decimę decimæ non ab homine, sed ab ipso domino sint institutæ. Octauò in cap. reuertimini. 16. quæstio. 1. Nonò in ca. omnes decimæ. 16. q. 7. Decimò in cap. 1. de decimis, in 6. Clemen. fi. de pœnis. Verùm isthæc omnia facilè dissoluuntur per eos qui aduersam partem tuentur, sunt enim tria tempora inspicienda, Primùm veteris Testamenti ante aduentum domini nostri ac redemptoris Iesu Christi, Alterum dum ipse in humanis versabatur legem q́ue tulit, Tertium postquàm ab humanis secessit, primo tempore decimæ quasi iure diuino debebantur ex veteribus præceptis, quæ post tempora Christi in desuetudinem abierunt, & ita procedit d. capit. reuertimini. & ita etiam possunt intelligi iura suprà adducta. Secundo tempore dum Christus in humanis versabatur, neque in Euangelijs, neq; neque in actibus Apostolorum inuenitur vllum præceptum de decimis exoluendis, tertio tempore postquā postquam , ab humanis secessit licet plura iura Pontificia decimas deberi induxerint, tamen ea iura non tam nouum Testamentum quàm vetus imitata fuisse videntur, vt sic nouum ius merè positiuum videatur, inductum tamen ad similitudinem, imaginem & imitationem diuini iuris, quod ante Christi redemptoris nostri aduentũ aduentum viguit, quodq́; quodque iam euanuit, non verò ad imitationem iuris diuini quod idem redemptor orbis in nouo Testamento mortalibus dereliquit. Neque ad rem pertinuit quòd ecclesiasticæ personæ fidelium animarum curam exerceant, & circa spiritualium administrationẽ administrationem labores non cōtemnendos contemnendos subeant, quas ob res iustum præmium, mercedem, stipendium referre debent, iuxta illud: Dignus est mercenarius mercede sua, capit. cum secundum, de præbendis. capit. 1. §. his itaque. decimotertia quæstio. 1. cap. ex his. 12. quæstio. 1. Matthæi ca. 10. quæ ratio ex iure tam naturę naturæ quàm diuino profecto eò pertinet, vt vtroque iure has decimas ministris ecclesiasticis deberi videantur, verùm enim verò hæc ratio, & si suadeat hisce personis iustum præmium non abnegandum, non tamen vrget, vt decimæ tam laborum quàm operarum, vel fructuum atque redituum & prouentuum debeantur, aliud enim est quærere, an quid eis debeatur, aliud verò quā tum quantum deberi intelligatur, quod enim aliquid debeatur, id ius ipsum naturæ suadere videtur, quòd autem decima pars tam laborum & operarum quàm fructuum, redituum & prouentuum præstetur, id ex mero iure positiuo quin descendat abnegari non debet, & ita tenent pleriq; plerique Theologorum teste eruditissimo ac disertissimo Episcopo ciuitatis Roderici li. 1. variarum resol. cap. 17. numero 2. post diuum | Thomam. 2. 2. quæstione 87. artic. 1. & ibi Caietanus & Cardin. à Turre cremata in cap. reuertimini, suprà allega. Florentinus par. 2. titu. 4. c. 3. §. 5. Thomas quodlibeti. 2. arti. 8. Syluester verb. decima. q. 3. & 4. Ioannes maior in tertio sententiarum dist. 37. Alexan. de Ales in 3. par. summæ quæstio. 51. membro 6. articul. 1. frater Dominicus de Soto de iusti. & iure lib. 9. quæ stione 4. articul. 1. Alphonsus de Castro. lib. de hæresib. verb. decima. Neque ad rem pertinere debet quod iura Pontificia non solùm decimas deberi testantur, sed etiam integras deberi velint, nullaq́ue ex parte diminutas, cap. ex transmissa, ibi, sine diminutione aliena, de decimis. c. cum homines, eod. titu. ibi, sine diminutione soluere teneantur. c. peruenit, eod. titul. ibi, cùm integritate persoluant, nam illud iure Pontificio (quod positiuum est) constitutum esse intelligitur, non autem iure diuino aut naturæ, quod modò vigeat.
Illud autem dubium est, an quo casu laici
2
* legitimè decimas possident (quale est cum eas habuerant ante Lateranense concilium) possint eas in alterum legitimè alienare de consensu episcopi, & quidem in ecclesiam de episcopi consensu sine dubio posset. Gloss. & communiter Doctores ibi in ca. prohibemus, de decimis. Gloss. in c. cum & plantare. §. 1. de priuileg. Glo. & Docto. in cap. cum Apostolica, de his quæ fiunt à prælato. est communis opinio secundum d. Episcop. ciuitat. Roderi. lib. 1. variarum resolutionum c. 17. nu. 5.
Cæterùm licet in ecclesiam eas decimas de consensu episcopi alienare possit, tamen in alium laicum etiam de consensu prælati alienare non posset, vt tenent Hostiensis, Ioan. Andre. & Abb. in d. c. prohibemus. Zasius de feudis par. quarta. ad finem. Henricus in c. quamuis, de decimis. columna prima. Imola in cap. 2. de feudis. colum. 1. Curtius de feudis par. secunda quæst. 8. Hostiensis in summa, titulo de feudis. §. quis possit. colum. 1. est communis opinio secundum Boerium in consuetud. Bituricens. tit. de consuetud. prædi. §. 11. dicit communem opinio. Carolus Molinæ. in consuetud. Parisi. titu. primo. §. 46. numero 16. & est communis secundum Panormita. in d. c. prohibemus. Sequitur d. Episcopus ciuita. Roder. vbi suprà.
Contrariam tamẽ tamen partem, vt decimas quas legitimè laicus possedisset, in alterum etiam posset de prælati consensu alienare, tenuerunt Gloss. in d. cap. prohibemus. Imol. in d. c. 2. qui hanc firmat communem sententiam. Ias. in c. primo. qui feud. dare poss. columna quarta. vbi hanc partem firmat communem Cardinal. in c. 2. de feud. Ias. consi. 155. lib. 1. columna fin. Boer. in d. §. 11. vbi hanc firmat opinion. receptiorem videri. Curt. in d. q. 8. Bart. Cassaneus in consue. Burgun. rubr. 1. §. 6. numero 36. Cuma. cons. 64. Titius & Sempronius, quinimò per gratiam ipse Cassa. firmat seruari de consuetudine, vt talis alienatio fiat liberè de laico ad laicum, etiam sine licentia & consensu episcopi. Guil. Ben. in c. Raynutius, de test. verb. & vxorem. nu. 69. pro hac posteriore opinione est tex. à contrario sensu in d. c. prohibemus, dum ait, prohibemus ne laici decimas cum animarum suarum periculo detinentes, in alios laicos possint aliquo modo transferre, ergo si tales decimas sine animarum suarum periculo detinerent, sed iure & titulo legitimo, tunc eas liberè, & impunè possent de consensu episcopi in alios etiam laicos transferre. Secundò facit de his, quæ fiunt à præla. c. cum apostolica, vbi decima quæ à milite laico non iure (vt litera innuit) detinebatur, cum pręlati prælati consensu potuit in ecclesiam transferre, & in eo tantùm quæstio erat, an etiam capituli consensus accedere deberet, ergo multò facilius talis alienatio admittetur, si licitè ab illo laico ea decima possideretur.
Denique si ea alienatio illicita, & turpis esset, non sustineretur, eo quòd in ecclesię ecclesiæ fauorem facta esset, non magis quàm si fieret in fauorem cuiusque alterius, quinimò longè minus sustineretur ne impium, aut turpe compendium ecclesia inhonestè agnoscere videretur, contra c. filius noster, de testamen. Tertiò facit c. 2. de feudis, in primo responso. Quartò d. c. 2. in 2. respōso responso , vbi feudum ecclesiasticum in consortem, vel non consortem alienatur ab laico.
Denique pro hac parte est vniuersa Hispaniæ consuetudo, nam postquàm decimæ semel ex Pontificali priuilegio cœperunt ex parte illa quæ tertia vocatur ad reges nostros potentissimos pertinere liberè hinc indè alienā tur alienantur sępissimè sæpissimè , videnturq́ue esse de facto in cō mercio commercio laicorum, non secus quàm reliquę reliquæ res profanæ, & sic seruatur de consuetudine.
Nec ab hac opinione possemus discedere absque ingenti animarum damnatione & innumerorum contractuum euersione. & similis consuetudo est Galliæ, secundum Cassaneum, vbi suprà.
Denique postquam res semel cœpit posse alienari, iam exuit antiquam prohibitionem, vt liberè non semel tantùm, sed & pluries possit alienari, argumen. l. quoties ab omnibus, cum ibi notatis per Gloss. & Doct. C. de fideicom. & quæ habentur per Bart. & omnes in l. filiusfamiliàs. §. diui. ff. de lega. 1.
Confirmatur quia
3
* & laicus contra laicum decimas præscribere potest, secundum eundem Cassaneum, vbi suprà post Raph. Cuma. d. cons. 83. causa decimalis. Felinus in capitu. causam quæ, de præscrip. colum. 1. Car. consil. 146. notum sit vniuersis. Balb. de præscri. in 5. par. princ. q. 3. in fin. ergo qua ratione laicus à laico per interuentum pręscriptionis præscriptionis decimas acquirere potest, eadem ratione & per interuentum alterius tituli seu concessionis. l. traditionibus. C. de pact. l. prima. ff. de vsucapio| nibus. præsertim cùm acquisitio, quæ contingit per interuentum pręscriptionis præscriptionis , non dubiè sapiat duritiem & iniquitatem, vt notatur per Barthol. & alios in l. fin. C. de long. tempo. præscrip. & titulus præscriptionis ęquiparatur æquiparatur reliquis titulis legitimis, quibus rerum iura ac dominia solent huc atque illuc volare ac reuolare. l. alienationis verbum. ff. de vsucapio. ergo, vt per interuentum præscriptionis ex communi opinione, suprà relata, constat de laico in laicum posse migrare, & vni ademptas in alterum transferri, ita quoque intelligendum est, per interuentum alterius cuiusque tituli legitimi posse de vno in alterum alienari ac migrare.
Laicus
4
* erat in possessione decimas percipiendi, is spoliatus fuit, controuersum fuit vehementer, an ante omnia esset restituendus? videatur non esse restituendum: argumento cap. ad decimas, de restitutio. spoliato. per contrarium, vt restituendus esset videbatur, argumen. l. 1. §. deijcitur. ff. de vi & vi arma. l. 1. C. si per vim vel alio modo. capit. redintegrandæ. cap. licet Episcopus, de præbendis, lib. 6. Item tollenda est occasio delinquendi, argum. eorum quæ notantur in leg. secunda, & in l. scire. C. vt in poss. legatorum. l. fina. cum ibi notatis. C. de pact. nec dubium est quin si spoliatores possent sibi ius dicere, nec ante omnia tenerentur, quæ abstulerunt, restituere, tunc inuitarentur ad delinquendum, & ad vim inferendam ius sibi dicentes. Vnde quod vim atque iniuriam possimus repellere pro defensione corporis nostri, iuxta l. vim. ff. de iusti. & iure, vel etiam rerum nostrarum, vt notatur ibi per Gloss. approbatam cōmuniter communiter . id procedit dummodo id fiat in continenti, vt tradunt ibi Doctorum plerique & alibi sæpe, præsertim cùm licet exceptio de iure, vel dominio incontinenti probando, possit opponi contra agentem interdicto adipiscendæ possessionis, vt est Gloss. communiter approbata in l. 2. C. de edicto diui Adri. tollen. & etiam contra agentem interdicto retinendæ, vt tradunt Decius & alij in l. fin. eod. tit. & est non solùm cō munis communis , sed etiam receptissima omnium ferè scribentium opinio, vt plenè disseruimus suprà §. 85. vbi etiam tradidimus quid iuris esset si spoliator de iure suo vellet docere per sententiā sententiam latā latam super eadem re inter ipsummet & spoliatũ spoliatum , qui modò querelā querelam mouet, tamẽ tamen non sic est interdicto recuperandæ quod non impeditur per exceptionẽ exceptionem de iure vel dominio incōtinenti incontinenti probando, vt est vera, & cōmunis communis opinio, quā quam tenuit eadem Glo. & innumeri ferè authores quos retulimus, vbi suprà.
Quid dicendum? & sanè longè fauorabilior causa est, illius qui habet fundatam suam intentionem de iure suumq́ue ius ex legis præsumptione, & dispositione probatũ probatum habet, quàm vllius qui nondum habet suam intentionem suumq́ue ius de iure probatum, & fundatum, licet alleget se illud probaturum in continenti. Vnde qui me spoliauit requisitus, vt restituat, non debet differre restitutionem eo prætextu, quòd de iure suo docebit incontinenti, nam fortè id non probauit, vnde sub hoc incerto restitutio spoliati differenda non est, non sic in eo spoliatore qui de iure suum ius suamq́ue intentionem fundatam, & probatam habet, prout habet Ecclesia in decimis, quæ proueniunt ex prædijs infra se constitutis. tunc enim spoliato dicenti se ante omnia restituendum, non iniuria replicabit non expedire, vt ea restitutio fiat, quæ omnino inutilis futura est, cùm rursus statimq́ue huic spoliatori eadem res reddenda esset, argumento l. non cogendum. §. Sabinus. ff. de procuratorib. l. hęc hæc stipulatio. §. Sabinus. ff. vt legatorum nomine caueatur, & is est verus sensus d. c. ad decimas, vbi nihil aliud spoliatus allegauit nisi se aliquandiu possedisse, de titulo autem, & iusta causa possessionis nullum verbum, vnde Archidiacon. ibi opportunè ait, quòd fatua allegatio spoliati coegit Papam ibi, ita iudicare sentiens, quòd si ibi spoliatus allegasset se iustam causam, & titulum habere possidendi, puta quia titulum habuit à Papa iuxta cap. dudum, &c. à nobis, de decimis. tunc sanè restitueretur in suam possessionẽ possessionem , verũ verum sanè ille tex. non tam se fundat in defectu allegationis tituli, quàm in suspicione iniquæ, & illegitimæ possessionis, patet dum ait, nisi euidenter docuerint quòd earum possessionem legitimè assecuti fuissent, & iterum dum ait, quia eas occupasse iniustè verisimiliter præsumuntur, licet enim regulariter in rebus corporeis, in quibus non magis fundatam habet suam intentionem, & probatam de iure vnus, quàm alius, cuiusque possessio iusta regulariter præ sumatur, vel saltem non iniusta aut vitiosa. §. commodum. Instit. de interdictis. tamen non sic est in rebus vel iuribus, in quibus quis de iure habet suam intentionem, suumq́ue ius fundatum, tunc enim si ea possessio reperiatur apud alterum, præsumitur vitiosa & clandestina, nec sufficeret allegare eam iustam esse, nisi iustũ iustum eius initium ostendatur, & probetur, vt d. c. ad decimas, vnde ea possessio iunior, quæ aduersatur alteri, quæ est fundata de iure, præsumitur clandestina, vt ibi, & est communis opinio, vt resoluit Alexand. consi. 151. quem refert Sozinus in l. rem quæ nobis, in prin. ff. de acquirend. possessio. nisi ea possessio esset diutina, puta decem vel viginti annorum, argumento l. si filius. C. de petition. hæ redita. Nam diuturnitas possidendi induceret præsumptionem iusti initij, argumen. d. l. si filius, & eorum quæ plenè tradit Aymon Crau. de antiquitate temporum, in princi. Alexan. Ias. & alij in lege sciendum. ff. de verborum obligation. & hoc casu non haberet locum dictum c. ad decimas. Vnde cautè summus Pontifex dixit ibi aliquandiu possedisse, non enim | dixit longo tempore, sed aliquo tempore, vt planè significaret aliud respondendum esse, si ibi longi temporis quieta possessio foret, ergò ibi plura simul concurrebāt concurrebant , quæ restitutionem petitam impedierunt. Primũ Primum quòd erat præsumptio iuris pro spoliatore, quò ad ius proprietatis. Secundũ Secundum quod erat præsumptio iuris cōtra contra reum, quò ad ius proprietatis. Tertium, quòd possessio spoliati non erat diutina. Quartum, quòd vis ibi non fuit ablatiua, nec cōpulsiua compulsiua , nec armis illata, vnde infertur, quòd si laicus ab alio laico esset
5
* spoliatus à iure percipiẽdi percipiendi decimas, in cuius possessione erat, tunc esset restituendus, etiam si spoliator contẽderet contenderet ad se illud ius pertinere ex concessione Romani Pontificis, argumento d. c. redintegranda, & d. §. dicitur. d. c. licet episcopus, cum alijs suprà allegatis, quia in pari causa potior esse debet conditio spoliati, quā quam spoliatoris, & hoc casu non procederet d. cap. ad decimas, ita tenent Guido Papæ quæstio. 288. & ita velle videntur gloss. Ioan. And. Ioan. Monach. & Domin. dict. cap. ad decimas. Ias. nu. 48. in l. naturaliter. §. nihil cōmune commune . ff. de acqui. poss. & ibi Ripa nume. 77. Martinus Nauarrus in repetitio. cap. accepta, de restitutio. spolia. qui hanc dicit communem sentẽtiam sententiam Episcopus ciuita. Roderi. vbi suprà, licet contrarium, & minus rectè velint, dum generaliter loquuntur Ioannes Andr. in additio. ad Speculatorem, titulo de restitutione spoliatorum. Antonius & Abba. col. penult. in cap. si diligenti, de præscriptio. Felynus in c. ad petitionem, de accusationib. nu. 17. Alex. in d. §. nihil commune, fallentia septima.
Sed verior est prior opinio, vt tales decimæ vni laico ab alio per vim ablatæ ei sint restituẽ dæ restituendæ , argumento eorum, quæ suprà diximus, & text. optimus in §. recuperandæ. Institu. de interdictis. vbi spoliato restitutio non denegatur, etiam si ipse per prius spoliasset eum, qui postea eummet rursus spoliauerat, nam spolium prius non facit, vt posterius impunitum sit, quia posteriorem spoliatorem inuadere priori spoliato non licuit ex interuallo, licet in continenti liceret, vt ibi not. per glo. & alios, sic ergò & in specie nostra, etiam si maximè laicus ille non iure eas decimas possidere videretur, adhuc tamen eum spoliare non licuit.
Illud non leuiter controuersum est,
6
* an laicus possit decimas pręscribere præscribere , mouet quæ stionem, quòd sine possessione præscriptio non procedit. c. sine possessione, de reg. iur. in 6. decimas autem sunt qui putent à laico possideri non posse, præsertim cum præscriptio in possessione ciuili, potiùs quàm in corporali nitatur. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquirend. possess. vbi per Docto. sed longè verius est, posse decimas præscribi à laicis, non secùs quàm reliquę reliquæ res, nam laici capaces sunt percipiendarum decimarum ex conces sione Pontificis Romani, cap. à vobis. c. dudũ dudum , de decimis. quod indubitatum est & de iure, & de consuetudine, & potentissimis regibus nostris Hispaniarum à summis Pontificibus eæ partes decimarum in perpetuum concessæ sunt, quæ vulgò appellantur (tertias) eæ q́ue partes decimarum in commercio apud nos Hispanos esse & possunt, & sæpissimè solent, cùm alienari à principibus nostris & soleant, & possint, tàm in duces, comites, & marchiones Hispanos, quàm in alios viros inferioris conditionis, si ergò pater meus decimas possedit ( quę quæ vulgò appellantur tertias) & ego patri meo successi, apprehendiq́ue titulo hæreditario illarum decimarum possessionem, non secus ac aliarum rerum hæreditariarum, quę quæ res impedimento esse poterit, quin illas præscribere possim, adest enim hic titulus pro hærede sufficiens regulariter ad pręscriptionem præscriptionem . ff. & C. pro hærede, per totum. adest similiter bona fides præsumpta. l. qui in ius. ff. de reg. iur. c. is qui in ius, eodem titulo, in sexto. adest possessio, ergò nihil deerit ad præ scriptionẽ præscriptionem . l. vnica. de transfor. vsucap. C. Rursus si ponas me, qui bona fide eas decimas possidebam, easdem vendidisse, donasse, in dotẽ dotem dedisse, aliáue ex causa & titulo alicui concessisse, quid impedit, quin ille eas possit præ scribere tempore legibus definito, postquam enim legittimè à Pontifice Romano fuerunt illæ decimę decimæ exemptæ & separatæ à iure ecclesiæ, iam quasi ius profanum, & in commercio humani generis esse cœperunt, & possunt migrare de persona in personam, quò ad ius tàm dominij, quàm possessionis, argumen. l. peregrè, in prin. ff. de acquiren. posses. & in leg. inter stipulantem. §. sacram. ff. de verbo. obligatio. §. 1. Instit. de inutil. stipul. humana enim res potest sacra fieri, aut religiosa, & per contrarium res sacra, vt religiosa potest ad vsus humanos reuerti, vt d d. iuribus habetur. Pro nobis textus in cap. de præscriptio. in sexto. vbi cùm agitur de præscriptione decimarum, in eo solùm quæstio est, an possessor fuerit in mala fide præsumpta, vt si non fuerit, possit præscribere, & licet ibi episcopus non laicus esset, qui præscribebat, tamen ratio, quæ ibi exprimitur, generalis est, militans in laico non secus quàm in episcopo, vnde ratio ipsa generalis habetur pro lege, & decisio loco exẽ pli exempli est, quòd non arctat aut restringit legem, vt est communis opinio, quam tenent glo. in Clemen. 1. de election. verb. eligatur. glo. in authen. de hæred. ab intest. §. fin. verb. ordine, quam dicit vnicam Bal. in l. fi. ff. de hæ red. instit. Idem Bal. in l. fin. C. de liber. præte. Iaso. in l. stipulatio hoc modo concepta. num. 12. ff. de verborum obliga. Idem Ias. in authen. quas actiones. nume. 12. C. de sacrosanct. eccle. Idem Ias. in l. transigere. nu. 15. C. de transactio. Ripa num. 50. & Annibal. nu. 349. in l. nemo pōt potest . ff. de leg. 1. Crotus in l. si constāte constante . in 7. | quæstio. Bart. lect. secunda. ff. solut. matrimo. Decius nu. 15. Curtius Iunior nu. 9. Purpuratus nu. 23. in l. fin. C. de pac. Paulus, & Ias. in l. quamuis. Cod. de fideicomm. Alex. nume. 5. Corneus num. 15. in l. humanitatis. C. de impuberum. Grego. Nata. in c. fin. de pact. lib. 6. pro nobis etiam tex. in c. de quarta. de pręscr præscr . & tex. in c. in aliquibus, in fin. & in c. dudum de decimis.
Per contrariũ contrarium vt tales decimæ præscribi non possint, videtur expressum in dicto capitulo dudum, & in cap. causam quæ, de præscriptionibus. nam si laicus laico decimas dederit, vẽ diderit vendiderit , aut donauerit, vel in dotem dederit, nullo tempore præscriptio videtur contingere posse, tum quia deficeret titulus, qui in tali præscriptione videbatur necessarius. cap. primo, de pręscriptionibus præscriptionibus in sexto. tùm quia deficeret bona fides, cùm laicus se noscere debeat incapacem tenendi, tales decimas à Pontifice Romano non concessas. d. cap. dudum. d. c. à nobis. c. tua, & infr. de decimis, ergò, &c. c. vigilanti. c. fi. de præscrip. tunc etiam quòd deficit possessio, quia in possessione ciuili non incorporali nititur vsucapio. dict. leg. 1. §. per seruum, qui in fuga. ff. de acquir. posses. sed ciuiliter, & iuridicè decimas præscribere non potest laicus de concessione cuiusquam, præterquàm de concessione Romani Pontificis. d. capitulo causam quæ. dicto cap. dudũ dudum . d. cap. tua, & infrà, ergò cessat pręscriptio præscriptio , vt d. c. causam, & dict. c. dudum. vnde veritas ea esse videtur, vt decimæ, quæ à Romano Pontifice semel concessæ fuerunt alicui principi, vel priuato Laico, & per hoc quasi à Clero & ecclesia, vel diuino iure fuerunt exemptæ, & in humanum commercium translatæ, possint per laicum præscribi, non aliter atque reliquæ res humanę humanæ , & ita procedat opinio, quā quam tenuerunt Cassaneus in consuetudi. Burg. & alij, quos ipse refert. at verò decimæ, quæ nunquam alicui Laico à Romano Pontifice concessæ fuerunt, eæ minimè possint per Laicum pręscribi præscribi , prætextu concessionis vel tituli, aliundè habiti, ita procedat d. c. dudum, & d. c. causam quæ. nam & si dicat patri suo successisse se qui eas decimas possidebat, dicemus ei non obesse impedimentum malæ fidei.
Cæterùm
6
* superest defectus possessionis, in qua potissimùm nititur præscriptio. d. cap. sine possessione, de reg. iur. in sexto. l. 3. ff. de vsucap. d. l. 1. §. per seruum, qui in fuga. ff. de acquiren. poss. vbi ad effectum præscribendi oportet adesse possessionem ciuilem & iuridicam, hic autem talis possessio non adest, cùm huius iuris possidendi lex canonica fecerit homines laicos incapaces. d. c. causam quæ, nisi ex titulo & concessione, quæ re vera à Rom. Pontifice habita esset. d. c. dudum. d. c. à nobis, & ita procedat opinio negatiua eorum, qui firmant, laicum non posse decimas præscribere, quod tenuerunt glo. & Doct. in d. c. causam quæ, de præscr. Balbus de pręscrip præscrip . 5. parte principali. quæstio. 7. Couarru. variarum resolutionum lib. primo. cap. 17. nume. 6. qui plures allegat, quæ omnia intelligenda sunt in præ scriptione longi vel longissimi temporis, non etiam in præscriptione temporis immemorialis, vt infrà dicam. Nam licet sine possessione præscriptio non procedat, eaq́ue possessio ciuilis esse debeat, vel ciuilis & naturalis, ita vt sola naturalis non sufficeret, & longè minus nuda detentatio, vnde incapaces alicuius rei, & possidendi nullo tempore præscribant etiam longissimo, quasi nunquam videantur ciuiliter possedisse, sed tantùm detentasse, tamen id verum in præscriptione longi vel longissimi temporis tantũ tantum , sed diuersum esset in præscriptione temporis immemorialis, ad quam sola detentatio vel naturalis possessio sufficeret, argum. l. tertiæ. §. ductus aquæ. ff. de aqua quoti. c. 1. §. fina. de præscri. lib. 6. cap. super quibusdam. §. præterea, de verbo. signi. quę quæ iura ad nudam facti detentionem respiciunt, sicq́ue limitandus est, & intelligendus dic. §. per seruum, qui in fuga.
Amplia vt laicus eas decimas præscribere
7
* non possit, etiam per tantum temporis, cuius initij memoria non existat, ita tenet idem Couarru. vbi suprà post Ioannem Monachum in c. 2. de præben. in sexto. Idem Couarru. in simili lib. 1. variarum resolut. cap. 10. num. 14. Phi. Probus num. 7. in d. c. 1. de pręben præben . in 6. est communis opinio secundum Couarru. d. nu. 14. Abb. Felinus, & alij in d. c. causam, de præ scri. Idem Felin. in c. accedentes, de præscrip. & in c. cùm contingat, de foro competen. nu. 4. Hippolytus singul. 80. Franc. Balbus de præ scription. 5. parte principali. quæst. 7. & in 3. par. prin. in 2. par. illius tertiæ partis. quæst. 6. Card. consi. 131. col. 2. Ias. in l. is, qui putat. col. 2. ff. de ac qui. hære.
Ratio huius ampliationis ea est, quia licet regulariter id tempus, cuius initij memoria non existit, habeat vim tituli. l. 3. §. ductus aquæ. ff. de aqua quoti. & æsti. c. 1. §. fi. de præsc. in 6. c. super quibusdam. §. præterea, de verbo. significa. tamen fallit in materia, in qua per legem præscriptio vetita est, tunc enim vt vis iuris inductiua tempori denegata est, ita quoque vis iuris iam inducti declaratiua denegata videtur, ne quòd vna via prohibetur, alia via admitti videatur, contra regulam c. cùm quid, de re. iu. in 6. nèue fraus legi fieret, lexq́; lexque verbis non rebus imposita videretur, contra l. primam & secundam. C. commu. deleg. quid enim iuuat negare decimas posse vllo tempore præscribi à laico. dic. c. cùm causam, si laicus posset allegare concessionem à Romano Pontifice habitam, perq́ue solam hanc allegationem, nihilo etiam probato per interuentum solius temporis immemorialis is titulus probatus videretur, sic enim fieret, vt solum tempus præhabita tituli allegatione illi laico | pręberet præberet ius firmum in illis decimis, quinimò firmius, quàm si ex præscriptione procederet, quod absurdum videretur, præsertim cum præ scriptio nitatur possessione ciuili. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquiren. possessio. laicus verò has decimas ciuiliter possidere nequeat cessante Papali concessione. d. cap. causamq́ue. ergò cùm non possit videri possedisse ciuiliter, non quoque poterit videri præscripsisse. cap. sine possessione, de regu. iur. in sexto. l. 3. ff. de vsucapion.
Quid dicendum? & sanè magis placet, vt adhuc per tale tempus, cuius initij memoria non existat, laicus habeat & assequatur firmum ius in decimis, si sciat allegare titulũ titulum habitum à Romano Pontifice, licet re vera ab illo non habuisset, moueor, quia tempus de sui natura videtur habere vim iuris inducendi, vt in §. planè. Institu. de literarum obligatio. ibi, sic fit, vt hodie dum quæri non potest, Scriptura obligetur, vbi per præteritionem biennij inducitur obligatio, literis formata sic, & in proposito per lapsum temporis, cuius initij memotia memoria non extat, inducitur à lege vel concessio decimarum, quasi à Romano Pontifice habita, vel efficax pręsumptio præsumptio & probatio illius concessionis, quasi habitæ à Papa. d. §. ductus aquæ, cum concord. suprà allegatis. Et ad d. c. causam quæ, & d. cap. dudum. responde, quòd intelligitur in pręscriptione præscriptione etiam longissimi temporis triginta vel quadraginta annorum, non sic in præscriptione eius tẽporis temporis , cuius initij non extat memoria, quia per tale tempus lex inducit ius vel præsumptionem & probationem illius iuris vel tituli, qui in subiecta materia efficax esset legitimus & sufficiens.
Nec obstet, quòd laicus non videatur legitimè & ciuiliter possidere decimas propter sui incapacitatem. d. cap. causam. nam id negamus post tempus immemoriale, cuius interuentus facit, vt is laicus etiam ciuiliter retrò eas decimas possedisse videatur, quasi retrò concessionem à Romano Pontifice habuisset, sicq́ue capax eas possidendi factus fuisset, & hanc nostram opinio. tenuit gloss. mag. in d. c. causam quæ. quinimò vbi est tempus immemoriale, ibi non exigimus possessionem ciuilem, nec etiam naturalem, sed nuda rerum detentatio sat est, vt diximus suprà in quæstionib. præcedentib.
Præterea prohibitio d. c. causam quæ, videtur procedere solum in casu certo, nempe quā do quando laicus non in cōcessione concessione Papali, sed in concessione aliundè habita suam fundabat intentionem & præscriptionem, sicq́ue virtualiter de non iure suo per ipsiusmet confessionem seu allegationem constabat, nos loquimur, quando sumus in casu dubio, scilicet quando concessio habita à Romano Pontifice asseueratur & allegatur, & per probationem adducitur quieta possessio tanti tempo ris, cuius initij memoria non existit. Item quid si re vera laicus impetrauit decimas à Papa sibi & successoribus suis, deinde amissum fuit instrumentum huius concessionis, nónne post tempus immemoriale perimi, quum esset illi non patrocinari & tueri hoc tempus. Idem ergò futurum est, etiam si re vera is titulus, eáue concessio non fuerit habita à Papa, si modò ab eo impetrata allegetur, quinimò etiam si non allegetur, adhuc idem esse videtur, quia vera & communis opinio est, quòd tale tempus non solùm habere intelligitur vim præsumptiuam vel fictiuam, sed etiam vim inductiuam, vt sic post tale tempus ille possessor non solùm præsumatur titulum, & ius eas possidendi habuisse, si iam re vera illud habere incipiat, vt nec in contrarium admittatur probatio, nec etiam ei sua aperta confessio noceret, non magis quàm si quis, postquā postquam semel præscriptionem impleuisset, palàm fateretur sibi peruenisse scientiam rei alienę alienæ , quo casu secundum cōmunem communem & veram opinionem tàm tutus esset in vtroq; vtroque foro, tàm canonico quàm ciuili, quàm si id fassus non esset, & etiam in foro conscientiæ, vt tenent glo. Innocentius & Hostiensis, col. secunda. Imola colum. decimaquinta, firmans hanc esse communem opinionem in c. fina. de præscriptio. & ibi Abbas colum. septima. Cardin. Baldus, Abb. Felinus in cap. vigilanti, eodem tit. Tiraquel. decau. cessante. limit. 12. nume. 16. Iaso. in l. post diuisionem. col. secunda. C. de iur. & facti igno. Decius in auth. præterea. colum. sexta. C. vnde vir & vxor. Idem Decius colum. septima, in capit. primo, de constitu. Aretinus consi. 92. viso legato. colum. secunda. Balbus de præscript. in 9. quæstio. 3. partis principalis, & quòd tempus immemoriale inducat verum titulum, dico verum ius adeò vt non sit necesse, quòd titulus probetur, neque etiam quòd allegetur, diximus esse veram & communem opinionem suprà cap. posita possessione. nu. 9. cum seq. vbi multa hac de re quæ hic iungenda sunt.
Illud autem dubium est,
8
* an decima ex consuetudine possit tolli ex toto, an verò possit saltem aliqua ex parte minui? qua in re sunt plures opiniones. Prima enim fuit opinio existimantium decimas prædiales, neque ex toto tolli posse, nec etiam vlla ex parte minui. personales verò, & ex toto tolli posse, & longè facilius minui, ita tenent Hostiensis, & alij in cap. in aliquibus. per text. ibi de decimis. Rochus Cur. in capitulo fina. & in Rubric. de consuetu. Cardinal. de Turrecrem. in capit. reuertimini. 16. quæstio. prima. articulo septimo. Petrus Paulus Parisius, consilio 25. libro 4. colum. secunda. & est à plerisque recepta sententia, secundum Episc. ciuit. Roderi. lib. 1. variarum resolut. capit. 17. nume. 8. Felinus in cap. causam, de præscrip. Balbus de præscript. quinta parte principalis | quæstio. 7. Gregor. Lupus in l. 1. Gloss. 2. titulo delos diezmos. parti.
Altera fuit opinio existimantium inter præ diales & personales decimas quoad vim consuetudinis nullam esse differentiam, quinimmò vtrasque per consuetudinem minui posse ex parte, vt loco decimæ vicesimæ aut tricesimæ fortè præstetur, tolli autem ex toto decimam, ita vt nulla ex parte præstetur, non posse, & in hac opinione videtur residere Gregor. Lupus, vbi suprà, post Syluestrum, & diuum Thomam, & alios quos refert Vincentius & Abb. in d. cap. in aliquibus. Fulgosius consilio 165. colum. 2. Bald. in l. comperit. C. de præscriptionib. 30. vel 40. anno. Sozin. consi. 297. columna 3. lib. 2. Parisius d. consi. 25. num. 21. sentit diuus Thomas secunda secundæ quæstione 87. articu. 1. & quodlibet secundo articulo octauo. & in hac opinione residere videtur Balbus, vbi suprà, dict. quęst quæst . septima, eamq́; eamque sequitur, & receptiorem existimat Nicolaus Boer. in consuetudi. Bituricensi. titu. de consuetudi. prædi. §. 12.
Tertia fuit opinio existimantium neque prædiales, neq; neque personales posse tolli ex toto, neque ex parte etiam per consuetudinem, nisit à Romano Pontifice approbata. Ita tenuit Glo. in d. cap. in aliquibus, & ibi Innocen. esse enim hanc decimarum præstationem de iure diuino, quod nulla ex parte per consuetudinem immutari secundum eos posset.
Quarta opinio fuit existimantium tam prę diales prædiales decimas quàm personales posse non quidem tolli ex toto, nec similiter temerè diminui, sed posse ad eam mensuram, aut quotam partem restringi, & arctari, quæ decenter sufficiat ad congruam, & honestam sustentationem eorum, qui res sacras administrant, ita residet dictus episcopus, vbi suprà, nam cùm, inquit, necessaria sacerdotibus ministrari iuris diuini esse noscatur, quod nulla ex parte minui per principes, leges, aut consuetudines potest. §. sed naturalia. Institu. de iure natur. l. vt vim. l. veluti. ff. de iusti. & iure. superest, vt vsq; vsque ad mensuram necessariorum decima possit deminui, non vltra.
Quid dicendum? & nos sumus in nouissima opinione, vt tam prædiales, quàm personales decimæ possint non solùm minui, sed etiam ex toto tolli, per tex. apertum, si non cauilletur & inuertatur, in d. c. in aliquibus, in pri. vbi ait, in quibusdam regionibus omni ex parte euanuisse decimarum præstationem. Secundò per d. c. in aliquibus. §. fin. dum ait, hac in re consuetudini standum. Tertiò per c. cùm sint homines, de decimis ibi, ad consuetudinem recurrendum. Quartò per c. ad apostolicæ, eod. tit. ibi quoniam à diuersis diuersa consuetudo tenetur. Quintò per c. commissum, eod. Sextò per pragm. Caroli Cæsaris Hispaniarum regis Catholici, qua anno 1525 c. 14. & c. 76. cautum fuit, ne à laicis decimæ exigeren tur, quæ præstari non solerent, & Toleti ea lex lata fuit. Septimò idem cautum fuit lege expressa Madritij anno 28. l. 19. Octauò idem cautum fuit Segoniæ anno 32. l. 56. quod & Franciæ cautum refert dictus episcopus, vbi suprà.
Isthæc autem iura sustinentur aperta ratione, nam decimas iure tantùm positiuo non etiam naturali, aut diuino deberi, constitit ex suprà per me traditis, ergo iure quoq; quoque positiuo euanescere & exulare possunt. §. sed naturalia. Instit. de iure natu. ca. omnis res, de regu. iur. l. nihil tam naturale. ff. de reg. iur. neque ad rem pertinuit quod sacerdotes qui pro fidelium animarum salute & incolumitate laborant ab eisdem sunt exhibendi, nam cessante etiam ex toto decimatione, possunt & debent ecclesiæ congrua dote honestari in prædijs, & hortis, aut vineis, & similibus, vnde sacerdotes honestum victum quærere & moderatum possint, hoc enim non solùm tolerari potest, sed etiam summoperè expedire videtur, docet enim experientia rerum magistra, ab agricolis & reliquis hominum decimas (vbi earum præstatio in vsu est) minus fideliter præstari, inspecta tam quantitate quàm bonitate fructuum præstandorum, idq́ue quàm in periculum animarum fiat nullus non videt, ergo conducibilius est agris, hortis, vineisq́ue ecclesias dotari, vnde earum ministri victum quæ rant propria manu & authoritate, non spectata aliorum præstatione. Rursus vt nostrorum nonnulli referunt in proœmio ff. Cum Constantinus Imperator eam Romæ memorabilem donationem fecit ecclesiæ, auditam vocem è cœlo fuisse ferunt, qua significabatur tunc infusum esse venenum ecclesiæ, quasi plus æquo ditesceret, vnde similiter ijdem referunt ecclesiam orientalem paupertate nimia laborasse & euanuisse, occidentalem verò copia luxit rerumq́ue nimia affluentia & abundantia periclitari, sic & in latissimis Indodorum Indorum regionibus, quam principes nostri potentissimi & subegerunt, & prudenter sanctissimè q́ue gubernant, cessant decimæ, ecclesiæ verò congrua dote illustrantur, & aluntur earum ministri, id quod si nostra opinio vera non esset, interitum innumerabilium animarum cederet, nec à nostris Principibus aut Romano Pontifice toleratur.
Hinc apparet suspectum esse quod ipsemet episcopus, vbi suprà, versi. 11. attentè & diligenter firmat,
9
* nempe irrationabilem, & omnino iniquam esse eam consuetudinem, quæ ab omnium decimarum tam prædialium quàm personalium præstatione laicos eximeret, esset. n. inquit, nimia hæc exẽptio exemptio , si quidẽ quidem euanesceret, reuerẽtia reuerentia quę quæ à laicis decet, vt sacerdotib. ministrantib. exhibeatur, verũ verum sanè non cessaret, sed potius augeretur, dum . n. sese à sacerdotib. expilari vidẽt vident , eos solẽt solent & ridere, exibilare & odio habere, non sic se habent erga parẽtes parentes à | quibus non expilantur, sed subueniuntur, ergo honestius, sanctius & magis pium est, vt meritis & beneficijs à sacerdotibus acceptis, laici inuitentur ad obsequia eis præstanda, quàm quod ab eis expilentur, cùm sacerdotes doctrina, sanctitate, & virtute, non opibus & diuitijs reliquos anteire deceat. Facit in simili l. si quando. §. illud. C. de inoffi. test. dum ait meritis magis filios, &c. facit. nam in consuetudinibus non illud exigimus, vt sit rationabilis, sed sat est, vt sit tolerabilis non omnino aduersa pugnans contraria iuri diuino aut naturali. Ita Baldus in c. primo, in princip. col. 2. de feud. cogn. quem refert & sequitur Andr. Tiraquel. de retract. in præfa. nume. 75. quinimmò vt sit rationabilis consuetudo minimè exigitur, cùm ipsa ex authoritae authoritate vtentium sumat rationem. Baldus in leg. de quibus. colum. 10. ff. de legi. versi. & primo quò ad primum. Ioannes Faber in §. ex non scripto. Inst. de iure natura. & alij plures relati per Tiraqu. vbi suprà. quanto ergo facilius huiusmodi cō suetudo consuetudo tolerabitur, cùm nec sit contra ius diuinum, sed tantùm contra ius positiuum, vt iam docuimus, nec sit irrationabilis, cùm clericis aliunde possit prouideri de congrua sustentatione, & alimentis, nec præbeat occasionem peccandi, sed eam potius remoueat, vt proximè dicebamus, nec sit res noua, sed in non paucis Christiani nominis regionibus vsitata, vt & proximè etiam ostendimus.
Clerici
10
* vel laici an immunitatem à decimis exoluendis & libertatem possint præscribere non leui contentione tractatum est, & clericos posse hanc libertatem præscribere communiter receptum est, quia ipsi non sunt incapaces spiritualium. Gloss. in capitu. in aliquibus. cum qua transeunt ibi Doctores, Felinus in cap. causam quæ, de præscript. columna prima. Balbus de præscriptio. in 5. parte princip. quæstio. 7. Dominicus in capit. secundo, de decimis in 6. §. penul. per capit. de quarta. de præscriptio. quod procedit etiam quò ad omnem decimationem secundum eosdem. Non sic, inquiunt, ipsi admittendum est in laicis, qui secundum communem sententiam Doctorum suprà relatam, talem libertatem à decimis nulla ex parte præstandis non possent præscribere, quia sunt incapaces possidendi ius decimandi. c. causam quæ, de præscrip. quorum ratio nulla sanè est, nam & seruus qui nihil suũ suum habere potest, & ideo per præscriptionem sibi acquirere non potest, tamen libertatem potest præscribere, & domus seruiens quæ sibi acquirere nihil potest, libertatem tamen contra seruitutem acquirere potest, & pro hac opinione contra communem facit text. in cap. in aliquibus. §. fin. & in capitu. dudum, & in capitulo, cùm sint homines. ibi, ad consuetudinem, de decimis. & in capitu. ad apostolicæ. eodem ibi, quoniam à diuersis diuersa consuetudo tenetur, & in capi tulo, commissum, eodem titulo. & in capitulo, ex multiplici, in quibus statur con uetudini consuetudini hac in re. Itaque & si ius decimandi laicus contra laicum vel contra ecclesiam non satis certum sit, an præscribere possit, quod suprà attigimus, libertatem tamen contra ius decimandi quin pręscribere præscribere possit dubitari non debet, quia vetitum nullo iure reperitur, neque id iuri naturæ aduersatur aut diuino, cùm decimæ iure tantùm positiuo non etiam naturali aut diuino debeantur, vt iam disseruimus. Denique fauorabilior est liberatio, quàm acquisitio, argu. l. Arrianus. ff. de actio. & obli. vnde cum suprà dixerimus laicos posse decimas prę scribere præscribere per tempus immemoriale, sibiq́; sibique eas exigere, multo facilius poterunt ab earum prę statione præstatione libertatem acquirere, vt sic in eo tantùm quæstio remaneat, quanto scilicet tempore talem libertatem possint acquirere, & magis est, vt tempore longo vel longissimo non possint, sed eo tantùm cuius initij memoria hominum non sit, arg. cap. 2. §. contrahentes, de rebus ecclesiæ non alienan. lib. 6. & clarius in c. 1. de præscrip. eod. lib. est enim contra tales laicos vehemens præsumptio iuris, & propterea ecclesia contra eos habet de iure fundatam intentionem suam, quæ res eos constituit in mala fide præsumpta, à qua præsumptione lex recedit post tẽpus tempus immemoriale, non autem post breuius tempus quando nullum aderat priuilegium, vt ibi, &c. cum personæ. §. quòd si tales, de priuileg. libr. 6. sed & breuiore tempore interdum à tali pręsumptione præsumptione . l. recedit, vt alibi dixi, scilicet in c. qui contra iura. num. 2. suprà.
Illud autem dubium est,
11
* qua ratione Papa exemerit quosdam Monachorum à pręstatione præstatione decimarum, cum hæ iure naturæ vel diuino debeantur, secundum quosdam, & Glo. in c. à nobis, ait ius naturale in communi, vel in vniuerso permanere fixum & immutabile, sed in quibusdam casibus vel capitulis seu indiuiduis solet & potest immutari, tuncq́ue ea innouatio sapit quandam dispensationem, & illam Glos. communiter Doctores sequuntur ibi, teste episcopo ciuit. Rod. vbi suprà, nume. 9. Decius consil. 113. colum. 2. Sozin. consil. 297. libr. 2. Idem Decius in c. cum ordinem, de rescri. in prin. & ita intelligunt ca. suggestum. &c. ex multiplici. c. ex parte. ca. à nobis. de decimis, &c. pen. & fin. eod. titu. &c. accedentibus, &c. si de terra. &c. dudum, de priuil. l. 23. titu. 21. par. 1. verùm hanc receptam rationem impugnat ipse Couarru. vbi suprà, quod decimæ non iure naturæ, sed positiuo debentur, quod verum esse ostendimus, nam si, inquit, iure naturæ deberentur, tunc exprimi id non liceret Papæ, quod dubium sanè est, & contra Glo. communiter approbatam in leg. ius ciuile est. ff. de iustit. & iur. per tex. ibi, etenim constat iuris diuini esse, vt duob. vel trib. testibus credatur. cap. in omni negotio, de te| stibus. c. cùm esses, de testam. l. vbi numerus. ff. de testibus, & tamen in casibus lege positiua longè plures testes requiruntur. l. si vnus. l. hac consultissima. C. de testa. l. hac consultissima. C. qui test. fa. pos. in prin. & §. sed cum paulatim. Inst. de testam. & alibi sæpè, nec per hoc ius diuinum aut naturale desinit incolume seruari, vt per d. glo. vbi omnes.
Loca
12
* publica & iure gentium cōmunia communia præscribi non possunt. l. fi. in prin. ff. de vsucap. l. quod in littore. ff. de acqui. rer. dom. ibi, rursus in pristinam causam recidunt. l. si quisnā quisnam . ff. de diuer. & temp. præscrip. l. sanè si maris. ff. de iniur. §. flumina. verb. omnibus. Institu. de rerum diui. tradit Bar. in l. quòminus. ff. de fluminibus. quæst. 15. vbi plenè per Iaso. colu. 27. Paul. Cast. in d. l. fi. Francis. Balbus de præscri. in 4. par. 5. par. princ. q. 6. Ioannes de Platea & Angel. Aretin. in d. §. flumina. Cæpolla de seruit. rust. prædio. rub. de pisca. charta pen. Iacob. in tract. feud. verb. fluminibus, ad finem. Ioannes Faber in dicto §. flumina.
Limitatur
13
* primò hæc regula, vt procedat ratione pręscriptionis præscriptionis , sed non ratione consuetudinis, per quam ea, quę quæ sunt iuris gentium, possunt acquiri. Ita tenent Ioannes Fab. & Angelus Aretinus in dict. §. flumina, & Franciscus Balbus, vbi suprà, nume. secundo. versic. stat ergò. vnde inferunt ipse Balbus & Faber, & Angelus, quòd si quis multis annis piscatus fuit in flumine publico, & alios piscari volentes iugiter sciente & patiente populo prohibuit, per hoc consuetudine magis quàm præscriptione in eo flumine ius piscandi, & cæteros de populo prohibendi quæsiuit, sequitur Bal. in rub. ff. de rerum diuisio. Idem vult glos. 1. & ibi Bart. in d. l. sanè si maris. ff. de iniur. dum aiunt, quòd in terminis illius text. ius quæsitum fuerat consuetudine vel priuilegio. Facit secundum Balbum cap. super quibusdam. §. præterea. de verbor. significatio. Tenet idem Balbus de præscriptio. in vltima quæstio. secunda quęstionis quæstionis prin. & Balbus in d. quæstio. sexta, & Baldus in Rubrica. ff. de rerum diuisio. aiunt inter consuetudinem & præscriptionem eam esse differentiā differentiam , quòd præscriptione transfertur ius de vno in alterum, sed per consuetudinem, de qua egimus, non tam transferri, quàm quòd nullius in bonis antea erat, denuò acquiri videtur, de quorum omnium veritate postea dicemus.
Limitatur secundò,
14
* vt tempore immemoriali possint, quæ sunt iurisgentium, præ scribi. Ita Angelus in dicta l. fin. ff. de vsucapionibus. Balbus in dicta quęstio quæstio . sexta. versi. secundò limita. numero quinto. Ioannes de Platea, & Angelus Aretin. in d. §. flumina, vnde ijdem Ange. & Platea & Aretinus, & Balbus, inferunt
15
* quòd sic tẽpore tempore immemoriali Veneti præscripserunt Gulphum maris. Idẽ q́ue Idemque in Genuensibus, & idem vult Barto. in l. iniuriarum, in magna. §. fin. ff. de iniurijs, per d. l. sanè maris. ait, quòd iurisdictionem maris per tempus immemoriale quæsiuerunt Veneti. Idem Angelus consilio 289. thema tale est, & Ias. in l. ex hoc iure. colum. quinta. ff. de iustitia & iure, & Balb. vbi suprà. De quorum veritate infrà dicemus.
Quinimò
16
* quòd plus est, tam Veneti in suo Gulfu, quàm Genuenses in suo quoque Gulfu, hoc est, Pelago maris, per hoc tempus immemoriale quæsierunt ius interdicendi & vetandi reliquis mortalibus potentiam nauigandi. Ita tenent Bartol. & Angelus, vbi suprà. & Iason colum. quinta, in dicta leg. ex hoc iure. Idem Iason in d. l. quò minus. colum. vndecima. & Franciscus Balbus, vbi suprà, per text. dict. l. sanè maris, vbi idem vult Raynerius de Forliuio, & Ioannes de Anania in capitulo primo, & iterum in capitulo secundo de Cler. ven. & Cardinalis consilio 40. Dominus Comes. Felinus in capitu. de quarta. col. fina. de præscriptio.
17
* Ius enim nauigandi secundum eos regale est, lege quò minus. ff. de fluminibus. l. secunda. §. viarum, & ibi gloss. ff. ne quid in loco public.
18
* sicq́ue acquiri potest vel priuilegio, vel tanto tempore, cuius initij memoria non sit, secundum eos. Paulus tamen Castren. in dicta lege fina. reprehendit Angelum, vbi suprà, qui mouebatur per legem, vsum aquæ. C. de aquęductu aquæ ductu , libro vndecimo, quam non benè intelligebat secundum Paulum, qui ait, ibi loqui de aqua priuata, non de publica, nam quò ad publicam, nec consuetudo nec pręscriptio opus est, sed sufficit occupatio per dictam legem finalem, non secùs, quàm in rebus, quę quæ cœlo mariq́ue capiuntur, aut terra, lege prima. ff. de acquirendo rerum domi. §. ferè. Institu. de rerum diuisio. de quorum veritate infrà dicemus.
Vnde Paulus infert,
19
* quod si Venetiarum Ciuitas funditùs diruta esset, Pelagus illud maris iurisgen. maneret, non secùs quā quam antea, quàm ea ciuitas ibi ædificata & extructa esset, dict. leg. fin. verbo, funditùs diruto ædificio, & dicta l. quod in littore, & Balbus, vbi suprà, num. 8. ait, hanc esse communem opinionem
20
* veriorem, licet agnoscat contrariam esse communem, quam tenent Ange. vterque, cum Perusinus, quàm Aretinus, & Ioannes de Platea & Cœpolla, & Iacob. & alij suprà relati. Facit quod ait Fel. in c. accedentes. col. 5. de pręscriptio. dum negat id, quod pręscriptibile præscriptibile non est fieri præscriptibile, etiam tempore immemoriali, quamuis eo tempore, si allegetur titulus legitimus, præsumatur (sequitur Balbus, vbi suprà, nu. 9. reprobantes Panormitanum, qui contrarium tenuit, consi. vigesimosexto, in quæstio. quæ ad præsens. lib. 2.) quę quæ præsumptio cessaret, quando contrarium esset notorium, vt est in hoc exemplo.
Tertiò limita
21
* vt quæ sunt publica, aut iu| re gentium cōmunia communia licet non præscribantur, tamen tempore acquiri potest ius excipiendi, vt de tali possessione non expellamur, eritq́ue duplex effectus, primus vt si turbemur in possessione contra turbantem agere possimus, alter vt antequam turbemur, possimus prohibere volentem nobis inuitis talem locum ingredi, per d. l. sanè si maris. secundum Ange. in d. consi. Balbus, vbi suprà nu. 10.
Quartò limita
22
* quando princeps vendidisset ius piscandi in flumine publico secundum Balbum, vbi suprà, numero quarto. versi. alios casus. Cœpolla de serui. rusticorũ rusticorum præ diorum, sub tit. de piscatio. ad finem. Iaco. de feudis. ver. fluminibus, ad finem, & per quantum tempus, vel per quantam intermissionẽ intermissionem locus occupatus ab occupatore desertus videatur, docent Bar. in d. l. quò minus. quæst. decimaquinta, vbi Iaso. col. 27. vbi post Ange. & Paul. in d. l. fi. ff. de vsucapionib. tradunt cautelam, vt per talem intermissionem non videatur quis locum deseruisse.
Istarum
23
* rerum veritas pendet à vera iuristàm naturæ, quàm gentium cognitione, iura enim naturalia diuina quadam prouidentia immutabilia sunt, non aliter atque ius diuinum, nam vtrumque ferè idem est, sed diuinum appellatur, quod ab ipso Deo optimo maximo datum nobis est, naturale eo, quòd simul cum ipso humano genere proditum fuit, & eo quod id ius natura edocti sumus sine vllo præceptore, vt isthæc omnia probantur in §. sed naturalia. Insti. de iure natu. l. iura sanguinis. ff. de regu. iur. leg. eas causas. ff. de cap. diminutio. l. 2. ff. de vsufruct. earum rerum. l. omnes populi. ff. de iusti. & iur. §. minus ergò. Institu. de hæreditati. quæ ab intesta. iuncto §. singulorum. Institu. de rerum diuisio. & Doctores communiter in dictis locis, quibus adde Theologorum nostræ tempestatis disertissimum, idem edocentem fratrẽ fratrem Alphonsum Castrensem de potestate legis pœnalis, libro secundo, capitulo decimoquarto, pagina 561.
Istud
24
* ius gentium naturale appellatur, ius naturale simpliciter, & etiam appellatur ius gentium primæuum, hoc est, cum ipso humano genere simul proditum. d. §. singulorum, & hoc ius gentium naturale vel primæ uum ab iure naturali simpliciter prolato differt, vt genus ab sua specie. Nam naturale ius dicitur, quòd omnibus animantibus tàm brutis, quàm ratione vtẽtibus vtentibus commune est. ius verò gentium naturale, vel primæuum dicitur, quod solis hominibus, non etiam reliquis brutis animantibus competit, vt dictis iuribus habetur per Doctores, & disseruimus suprà.
Ius
25
* autem gentium secundariũ secundarium est, quod non simul cum ipso genere humano proditũ proditum fuit, sed labentibus temporibus à plerisque earum gentiũ gentium , quæ moribus & legibus regun tur, nec ritu aut more ferarum syluestrem vitā vitam agunt, receptum reperitur. d. l. omnes populi. ff. de iusticia & iure. §. ius gentium, & §. ius autem gentium, & §. sed naturalia. Inst. de rerum diuisione. idq́; idque ius initiò, vt ius tantùm ciuile non etiam gentiũ gentium esset necessaria, & coacta ratione fatendum est, quamuis postea ab omnibus, vel plerisque gẽtium gentium paulatim aut successiuè admissum quoq; quoque fuisset, vt sic tale ius inuẽtione inuentione ciuile tantùm esse intelligatur, sed approbatione & veluti hospitio gentium earum ius esse cœperit, etenim cùm initio generis humani nec essent captiuitates, nec seruitutes hominum, nec rerum soli dominia distincta, sed communia, nec bella, nec emptiones, venditiones, locationes, conductiones, nec societates, mandatum, & cætera id genus, necesse est fateri hasce res, non pariter in omnibus orbis regionibus inuentas aut admissas, sed vt verosimillimum est, primum in vna aut altera prouincia admissum, inuentũ inuentum , inq́; inque vsu esse inchoatum, deinde verò à reliquis quoque regionibus & gentibus paulatim receptum, sicq́ue cùm primum id ius in vna tantùm, vel in altera prouincia in vsu esse cœperat, tunc illius tantùm regionis vel gentis ius ciuile erat, cùm verò postea à reliquis quoque gentibus receptum fuisset, iam de iure ciuili in ius gentium conuersum fuisse apparuisset.
26
* sicq́ue id ius gentium secundarium non tam naturale, quàm positiuum dicitur esse, sicq́; sicque non fixum, & immobile, sed cō mutabile commutabile esse dicitur, non secùs quàm ius ciuile, & ferè non difficilius, quàm ius ciuile, vt de successionum progressu in præfation. lib. 1. ostendimus numero ... tradit elegāter eleganter Theologorũ Theologorum nostrę nostræ tempestatis doctissi. frater Dominicus Sotus de iusti. & iur. lib. .. q. .... ar. ...
27
*
Etenim si qua in prouincia introductũ introductum legibus aut moribus esset, ne dominia essent priuatorum in rebus soli, sed quòd essent communia, sine dubio ea lex vel consuetudo valeret, id quod apud Lacedæmonas factum Lycurgo auctore fuisse. Plutarchus apoph. li. primo, in vita Lycurgi testatur, proinde si receptum fuisset, ne capti serui fierent capientiũ capientium , ea quoq; quoque lex vel consuetudo valeret, id quod apud Gallos obseruari fertur, & sic de similib.
Ius
28
* autem diuinum & naturale, aut gentium primæuum mutari non posse constat, vt multis legibus iam ostendimus, vnde quòd apud Lacedæmonas furari liceret, quòd apud Persas adulterare liberum esset, quòd apud Mahumetanos cum matribus aut filijs, aut etiam pecudibus commercium habere fas esset, quódue apud eosdem Lacedęmonas Lacedæmonas vxores ad tempus commodare liceret, vt cum eis commodatarius rem haberet, aut quòd apud Anglias gentes Africanas omnes, quotquot erant ad nuptias inuitati, commercium cum nupta haberent, aut quòd apud Aethiopes omnes fœminæ sint omnibus viris cōmunes communes , id | & similia vtcunq; vtcunque agentium nonnullis in vsu fuerint, nunquam in ius transire potuerunt, quia iuri naturali, & diuino, & gentium etiā etiam primæuo aduersari videntur, sed semper tales ritus, & mores ferini, non humani, corruptelæ & abusus, non mores, leges, aut vsus iustius dicerentur, nulloq́ue tempore potuerunt præ scribi, nulla lege lata iustificari, nullo multarum etiam gentium consensu, hospitio, & exercitatione stabiliri, vt præter nostros edocet huius tempestatis disertissimus Theologorum Alphonsus de Castro de potestate legis pœnalis. lib. 2. c. decimoquarto. pag. quingentesima sexagesima secunda.
29
* Et historias suprà relatas referunt Solinus c. quadragesimo tertio. Pompon. Mela. lib. 1. c. 8. & Plutarchus de viris illustribus in vita Lycurgi. & Alphon. Castren. vbi suprà, & Ioannes Boemus de moribus & ritibus variarũ variarum gentium. c. 10. lib. 1.
Ex
30
* quibus apparet, quàm suspecta sit sententia eorum, quos suprà numero quarto retulimus, existimantium Genuenses, aut etiā etiam Venetos posse non iniuria prohibere alios nauigare per Gulfum aut pelagus sui maris, quasi æquora ipsa præscripserint, id quod non solùm est contra d. l. quod in littore. ff. de acqui. rer. domi. l. fi. in prin. ff. de vsucapionib. §. flumina. verb. omnibus. Institu. de rerum diuisi. l. si quisquam. ff. de diuers. & temporalibus præscription. l. sanè si maris. ff. de iniur. Sed etiam est contra ipsum ius naturæ, aut gentiũ gentium primæuum, quod mutari non posse diximus. quòd sit contra illud ius, constat, quia non solũ solum maria, aut æquora eo iure cōmunia communia erant, sed etiam reliquæ omnes res immobiles.
31
* & licet ab eo iure postea recessum fuerit ex parte, puta quò ad dominium & proprietatem terrarum, quarum dominium iure naturæ commune, distinctum, & diuisum, sicq́ue ab illa communione segregatum fuit. l. ex hoc iure. ff. de iustit. & iur. §. ius gentium. & §. ius autem gentium. Institu. de iure naturali. tamen diuersum fuit, & est in dominio maris, quod ab origine mundi ad hodiernum vsq; vsque diem est, fuitq́ue semper in communi nulla ex parte immutatum, vt est notum,
32
* & quāuis quamuis ex Lusitanis magnam turbam sæpe audiuerim, in hac esse opinione, vt eorum rex ita præscripserit nauigationem Indici occidentalis, eiusdẽ q́ue eiusdemque vastissimi magis, ita vt reliquis gentibus æquora illa transfretare non liceat, & ex nostrismet Hispanis vulgus in eadem opinione ferè esse videatur, vt per vastissimum immensumq́ue pontum ad Indorum regiones, quas potentissimi reges nostri Hispaniarum subegerunt, reliquis mortalium nauigare, pręterquam præterquam Hispanis ius minimè sit, quasi ab eis id ius præscriptum fuerit, tamen istorum omnium non minus insanæ sunt opiniones, quàm eorum, qui quò ad Genuenses & Venetos in eodem ferè somnio esse adsolent, quas sententias ineptiri vel ex eo dilucidius apparet, quòd istarum nationum singulæ contra se ipsas nequeunt pręscribere præscribere , hoc est, non respublica Venetiarum contra semet ipsam, non respublica Genuensium contra semetipsam, non regnum Hispanorum contra semetipsum, non regnum Lusitanorum contra semetipsum. l. sequitur. §. si viam. ff. de vsucapion. §. sic itaque. Instit. de action. esse enim debet differentia inter agentem & patiẽtem patientem , vt dictis iuribus, & l. cum filio, vbi multa per Bar. & Iasonem. ff. de leg. primo.
33
* Contra reliquas verò nationes longè minus præscribere possunt, quia ius præscriptionum est merè ciuile, vt fusè ostendimus suprà part. 1. princip. quæst. 3. & 4. ergò tale ius cessat, cùm res agitur inter principes, vel populos superiorem non recognoscentes in temporalibus. Iura enim merè ciuilia cuiuscunq; cuiuscunque regionis, quò ad exteros populos, nationes, vel etiam homines singulos, non magis est in consideratione, quàm si re vera non esset tale ius, aut vnquam fuisset, & ad ius commune gentium primæuum vel secundarium recurrendum est, eoq́ue vtendum, quo iure talem maris præscriptionem & vsurpationem admissam non fuisse vnquā vnquam constat, ergò, &c.
Facit
34
* nam etiam hodie vsus aquarũ aquarum communis est, non secùs quā quam erat ab origine mundi, vnde Ouid. lib. 6. Metamor. sic modulatur:
Quid prohibetis aquas, communis vsus aquarum.
Idem Ouidius lib. 1. Fastorum ait:
Omne solum forti patria est, vt piscibus æquor.
Ergò
35
* in æquoribus & aquis nullum ius est, aut esse potest humano generi, præterquā præterquam quò ad vsum communem.
Præterea de iure naturali & diuino est illud præceptum, vt: Quod tibi non vis, alteri non facias, vnde cùm nauigatio nemini possit esse nociua, nisi ipsi nauiganti, par est, vt à nemine possit aut debeat impediri, ne in re sui natura libera, & permissa, sibiq́ue minimè noxia nauigantium libertatem impediat, & lædat, contra dictum præceptum, & contra regulam l. libertas. ff. de statu hominum. §. libertas. Institut. de iure personarum. leg. prima, & secunda. ff. de homine libero exhibendo. l. 1. §. quæ onerandæ. ff. quarum rerum actio non datur. l. si quando. §. illud. verb. adstringendos. C. de inoffi. testa. præsertim cùm omnia intelligantur esse permissa, quæ non reperiuntur expressim prohibita. l. nec non . §. quod eis. ff. ex quib. caus. maiores. l. super statuas. C. de religiosis.
Quinimò non solũ solum contra ius naturale esset, velle impedire talem nauigationem præ textu præscriptionis, cùm impedienti id minimè prosit, & impedito noceat, sed etiam tenemur contrarium facere, hoc est, prodesse ijs, quibus possumus, cùm id sine damno nostro fieri potest, & ita edocemur à domino nostro Iesu Christo in Euangelio, dum calumniantibus Iudæis curauit die Sabbathi ægrotum.
Hæc est illa charitas, de qua per diuum Ioannem Euangelistam Epistola quarta ad finem dum ait: Mendacem esse, qui dixerit, se diligere Deum quem non videt, si quidem nec iuuat nec diligit fratrem suum, hoc est, proximum, quem videt, hoc est, quòd docemur à Iurecon. in l. in illa stipulatione per te non fieri. ff. de ver. ob. vbi no. Bar. & reliqui, non sufficere abstinere à malo, nisi fiat quod bonum est, hoc elegā ter eleganter disseruit Cicero Officiorum 1. & 2. & depinxit comicus Terentius in Andria, dum introduxit Cremetem senem alteri seni prædiuiti obiurgantem, quòd se ipsum summis noxijs q́ue ac assiduis curis & laboribus maceraret, nam illi excipienti sic, tantum, in quit, ocium est tibi rerum tuarum, aliena vt cures, eaq́; eaque nihil quæ ad te attinent. Replicauit Cremes sic: Homo sum, humani à me nihil alienũ alienum puto, non obscurè significans propter illam naturalem cognitionem, quam inter nos natura constituit, teste Iureconsulto in l. vt vim. ff. de iustit. & iure, hominem homini non auxiliari, nefas esse, præsertim cùm id sine vllo incommodo suo, iactura, aut impensa fieri potest, quale est ei, qui inops consilij est, consiliũ consilium præ bere, comiter erranti monstrare viam, ex suo lumine alterius lumen accendere, & similia, vt plenius per Ciceronem, vbi suprà, & hoc est illud diuinum præceptum: Quod tibi non vis, alteri ne facias, ergò quantò magis tenebimur non obesse, præsertim quando nostra nil interest.
Ex
36
* superioribus etiam apparet suspectam esse sententiam Ioannis Fabri, Angeli, Baldi, & Francisci Balbi, quos suprà retulimus, existimantium loca iurisgentium communia, & si acquiri non possint præscriptione, posse tamen acquiri consuetudine, quod omninò falsum est, eaq́ue traditio cæca, & nubila est, omniq́ue rationis lumine carens, legemq́ue verbis non rebus imponens, contra l. secundam, cum vulgatis. C. commu. de lega. in exẽ plis exemplis enim de mari Hispanorum, Lusitanorũ Lusitanorum , Venetorum, Genuensium, & reliquorũ reliquorum constat consuetudine ius tale nauigandi, & alios nauigare prohibendi non magis acquiri, quā quam præscriptione, vtroque enim casu, vt patet, par ratio est, ergò, &c. l. illud. ff. ad leg. Aq. & quia per iura & rationes suprà relatas id esset contra naturalẽ naturalem æquitatem, nec vllā vllam induceret vtilitatem, sed solam læsionem, sicq́; sicque vt lege expressa introduci non possent. c. erit autẽ autem lex, quarta distin. l. 1. & 2. ff. de legib. ita etiam nec lege tacita, qualis est cōsuetudo consuetudo . l. de quibus, cum seq. ff. de legib. & tempore id non iustificaretur, sed potiùs deterius & iniurius indies fieret. c. fi. de præsc. & in exemplis suprà relatis, de furtis & adulterijs, & similibus facinoribus suprà relatis. nu. 15. loca verò publica etiā etiam præscriptione quęruntur quæruntur , vt infrà dicam, contra Bald. Angel. Fabrum, Francis. Balbum.
Denique
37
* ad perspicuam istorũ istorum cognitio nem agendũ agendum est de ijs quę quæ in terra, quæ in mari, quæ in cœlo reperiuntur, etenim licet iure naturali, & gentiũ gentium primæuo omnis terra erat omnibus gentibus communis, quò ad vsum, & quò ad proprietatem, vel dominium nullius omninò erat, tamen iuregentium secundario cœpit ab illa omnium gentiũ gentium communione segregari ac separari, vt exempli gratia, Hispania esset Hispanorum, Gallia Gallorũ Gallorum , & sic de reliquis gentibus & regionibus, &c. d. l. ex hoc iure, cum similibus suprà allegatis, & qua ratione vna prouincia à reliquis gentibus & prouincijs potuit segregari, & distingui, eadem ratione, in vna eademq́ue prouincia potuit pars quędam quædam à reliquis eiusdẽ eiusdem prouinciæ partibus, & gentibus separari, vniq́ue, vel quibusdam applicari, argu. de toto ad partem. l. 1. & 2. l. an pars. ff. pro de relict. l. quæ de tota. ff. de rei vendi. l. hæredes mei. §. cùm ita. ff. ad Trebellia. & vt cum vna prouincia à reliquis separatur, intra ipsum prouincię prouinciæ , & eius terræ ambitum sunt flumina, quæ à reliquis quoque gentibus, etiam quòad communem vsum separata videntur, non secus quàm humus ipsa, ita quoque cum vnius prouinciæ pars à reliquis prouincię prouinciæ ipsius partibus separata, vni vel quibusdam hominibus applicatur, flumina etiam quæ intra illam particulā particulam erant, à reliquis prouinciæ partibus & gentibus separata videntur, non secus quàm ipsamet terra, & vtrumque tàm terra, quàm aqua fluens fit proprium illius domini, & intra illam particulam volatilia quoque nidificantia ad eundem in habitu pertinebunt, non secus quàm terrestria, aut etiam aquatilia, quæ in fluminibus reperientur, verùm quia nimis difficilia impossibilibus enumerātur enumerantur . l. apud Iulianum. §. constat, vbi notant Bar. Paul. Castren. Alex. Iaso. & alij communiter. ff. de leg. 1. & ferarum apprehensio nimis (vt constat) difficilis est, siue illæ sint terrestres, siue cœlestes, siue aquatiles, consequens fit, vt qui est dominus illius particulæ terræ, & aquarũ aquarum pro fluentium, fluminumúe, adhuc tamen is ferarum, quæ ibi sese continent, siue illæ cœlestes sint, siue terrestres, siue etiam squameæ dominium habere non intelligatur, poterit tamen sibi soli cōpetere competere ius piscandi in suo suisúe fluminibus, vel venandi in nemoribus suis, vel aucupandi in syluis suis, ita vt alios venari, aucupari, piscariúe festinantes prohibere iure possit. Cùm ergò iuregentium secundario admissum generaliter sit, vt hæc terrarum aquarumq́ue fluentium ab antiqua communione separatio, & particularis applicatio fieri iure possit, in eo tantùm quæstio erit, quibus quotúe modis id fieri possit, & sanè fieri poterit, primùm ex populi expressa concessione. arg. c. super quibusdam. §. præterea. ff. de verbo. signi. Idem ergò in concessione tacita. l. cùm quid. ff. si certum pet. gl. no. in simili. in l. 2. §. sed quia veremur. C. de iuramen. calũ calum . | l. cùm ex filio, in prin. vbi multa per Ias. ff. de vulg. l. 1. vbi etiam multa per Iaso. C. qui admitti. tempore quoque, cuius initij memoria non sit, acquiri poterit. l. 1. 2. & 3. ff. de aqua pluuia. arc. l. 1. §. ductus aquæ. ff. de aqua quot. quo casu Ioannes Faber, Angelus, Franciscus Balbus, & alij relati in prin. huius c. contendunt
38
* non tàm præscriptione quàm consuetudine id ius acquisitum videri, per d. l. sanè si maris. ff. de iniur. & mouetur etiam Baldus in rubr. ff. de rerum diui. & Franciscus Balbus de præscrip. 4. par. 5. par. prin. q. 6. quia, inquiunt, consuetudine acquiritur ius in specie nostra, quod antea nullius in bonis erat, vel ad nullum pertinebat, præscriptione verò ius, quod in bonis vnius erat, transfertur ad alterum, quod nihil est, si rectè inspexeris, nam in specie nostra, qui tempore immemoriali ius quæsiuit, is id Reipublicę Reipublicæ ademit, sicq́ue quod ad rẽ rem publicam, quodq́; quodque ad omnes, vel etiam ad singulos de populo pertinebat ad præscribentem, vel acquirentem translatum fuit, nec enim verum est, ad nullum antea pertinuisse, propterea quòd ad omnes pertineret, id enim non minuit, sed auget, argumento d. authen. res quæ. C. commu. delegat. Reiecta ergò eorum ratione definitio quoque principalis suspecta est, nam tale ius præscriptione potiùs, quàm consuetudine acquisitũ acquisitum videri debet, nam consuetudo est lex tacita. l. de quibus, cum multis legibus seqq. ff. de legib. lex autem omnibus debet esse æqualis. c. erit autem lex. 4. dist. l. 1. & 2. ff. de legibus. sed hic cessat æqualitas, quia solius acquirentis conditio melior fit, reliquorum verò deterior, ergò, &c. Item lex debet esse vtilis, sed hic esset nociua omnibus præter acquirentem, ergò, &c. vt d. c. erit autem lex, cum similibus.
Præterea ad consuetudinem inducendam longum tantùm tempus desideratur. d. l. de quibus, cum seq. vbi fusè per Barto. & Ias. & nouiores, sed hic desideratur immemoriale tempus, ergò, &c.
Deniq; quòd id ius tempore acquiratur, cum in confess. sit, sciendũ sciendum est ad talem acquisitionẽ acquisitionem tria concurrere oportuisse. Primũ Primum , quòd iste fuerit piscatus per tẽpus tempus , cuius initij non sit memoria. Alterũ Alterum , quòd per id tempus nullus alius de populo piscatus fuerit, nisi fortè de cōcessione concessione istius, vel clandestinæ. Vltimum, quòd alios piscare volentes ipse sciente, & patiente populo prohibuerit, nam & si ipse piscatus semper fuisset, & quosdam de populo piscari volentes prohibuisset semper, sed tamen non omnes, quia alij fuerunt prohibiti ab eo, alij verò liberè piscati fuerunt, id ꝗdem quidem non sufficeret ex mẽte mente doctorũ doctorum cōmuniter communiter , vbi suprà.
Hactenus quòad terram vel flumina, Quid
39
* autem quòad mare? & in eo magis est, quod etiā etiam concursus istorum trium non sufficeret ad acquirendum ius. Ratio differentiæ inter mare ex vna parte, & terram, vel flumina, ex altera, quia illo casu, vt olim, ita & hodie, & semper, tàm quò ad piscandum, quàm quòad nauigā dum nauigandum mansit integrum ius gentiũ gentium primæuum, neq; neque vnquam fuit à communione hominum separatum, & alicui, vel aliquib. applicatum, posteriore autem casu, nempe in terra, vel fluminibus aliud fuit, vt iam disseruimus, sed quare ius gentium secundarium, vt eam separationem, quòad terras & flumina fecit, eandem quòad mare facere desijt, responde, quia illo casu expediebat ita fieri, hoc autem casu non expediebat, constat enim, quòd si multi venentur, aut piscentur in terra, vel flumine, facilè nemus feris, & flumen piscibus euacuatum redditur, id quod in mari non est ita. Item fluminum nauigatio facilè deterior fit, & impeditur per ædificia, quod in mari non est, per totum. ff. ne quid in flumine pub. Item per aquę aquæ ductus fac ilè euacuatur flumen, non ita in mari, ergò in vtroq; vtroque non est par ratio.
Nec ad rem pertinet, quod suprà diximus,
40
* communem esse vsum aquarum, fontium etiam & fluminum, nam intelligitur quòad bibendum, & similia, quæ fluminis dominium aut ius habenti vel minimè vel leuissimè nocent, minima. n. in cōsideratione consideratione non sunt, l. scio. ff. de mino. dixi multa lib. 1. de suc. reso. c. 7. Pro nostris sentẽtijs sententijs facit, quia iniqua nullo tempore præscribuntur,
41
* & ideò lex iniqua nullo tempore præscribitur, aut iustificatur. Ita Balbus de præscrip. 5. q. prin. in q. 11. illius 5. quæstionis princip. gloss. in cap. inter cætera. 16. q. 3. Alphonsus de Castro Theologorum doctissimus de potestate legis pœnalis. lib. 2. c. 14.
Quæ possunt quęri quæri priuilegio, an possint acquiri consuetudine vel præscriptione, vide per Panor. & plenè Felinum in c. accedentes, de præscrip. Balb. de præscr. 5. q. in princ. glo. in c. catholica. 11. dist. vbi Dominicus, & præ pos. Ant. in d. cap. accedente, & præscriptionem posse causari à priuilegio insufficienti, & posse cum eo concurrere, tradunt Bal. in leg. 1.
42
* col. pen. C. de seruis fugitiuis. c. cùm personæ, de priuileg. lib. 6. vbi Ioannes Andreæ, & Geminia. c. veniens, cum glo. vbi Panor. de præ scrip. Balbus in 5. q. princ. post prin. Imola in repetitio. c. fi. col. 9. de præscrip. vbi tradunt, an contra tenorem priuilegij possit priuilegiatus præscribere, & an videatur renunciare præscriptioni per impetrationem priuilegij.
Et
43
* actioni nōdum nondum ortæ, sed quæ speratur competere, an præscribi possit, præsertim contra eum, qui poterat efficere, vt ipsa oriretur, tradit Balbus, vbi suprà 5. q. princip. in versi. tertiò quæro. Bal. consi. 292. super eo. lib. 3. glo. in l. empti. C. de euictio. Ancha. in c. sine possessione, de reg. iur.
Et
44
* quę quæ sunt inpræscriptibilia impræscriptibilia ex legis dispositione, vt via publica, homo liber, res sacra, nec per annos mille præscribentur. Bal. in fi. & ibi Ange. in l. omnes. C. de pręscrip præscrip . triginta an| norum. Ioannes de Platea in l. si quis decurio. 3. C. de decur. lib. 10. glo. in l. 2. C. de ingenui. manumiss. gl. in l. fi. C. de præscrip. longi tempor. quæ pro lib. Felinus in Rubr. de præscrip. Idem Felin. in c. accedentes. col. 4. eodem tit. Balbus, vbi suprà par. 5. quæstio. 19. contra Panormi. consi. 26. lib. 2. Et legem iniustam nullo tempore posse pręscribi præscribi , tenet Balbus, vbi suprà, quæstio. 12. per c. erit autem lex. 4. distinct. post glo. in cap. inter cætera. 16. quæstio. 3. & Balbus, vbi suprà, quæst. 14. ait incolatum seu domicilium decennio præscribi, vel acquiri, & priuilegia ciuilitatis, & Bal. in rub. de præ scriptio. ad fi. l. 2. & ibi glo. & Bar. C. de incolis. lib. decimo.
Denique
45
* præscriptionum materia locum non habet in sequentibus casibus. Primus, quando res ageretur inter duos populos liberos, vel inter plures.
Secundus quando ageretur inter principes non recognoscentes superiorem.
Tertius quando ageretur inter extraneos respectu iurisdictionis, etiam si illi essent priuati homines, & consequenter idem est respectu ambasciatorum seu legatorum, & reliquorum peregrinorum, vt plenè disseruimus suprà part. 1. istius præscriptionum tractatus in primo cap. illius par. 1.
Præterea
46
* actionum personalium præscriptio actiuè (hoc est, quò ad inducendam obligationem personalem) etiam hodie locum non habet, vt edocemur suprà par. 1. in q. 10. illius partis 1.
Et alios casus, in quibus cessat præscriptio, colliges suprà par. 2. in c. inci. quò ad materiā materiam pręscriptionum præscriptionum . & Balbus enumerat quāplures quamplures in 6. par. prin. ad fin. in tract. de præscrip.
Alios
47
* quàm plures casus, in quibus cessat præscriptio, enumerauimus & tradidimus varijs in locis in tract. de succ. crea. quos casus vt ex integro repetere non expedit, cùm ibi inueniri possint, ita eos summatim referre oportuit, estq́; estque vtile referendo ea loca, quibus plenius peraguntur, quæ sunt sequentia.
Præscriptio triginta annorum iure ff. incognita, cum communi. §. 21. nume. 234. in tract. de succes. creatio.
Præscriptio an impediatur alienatione vetita. §. 26. nume. 127.
Præscriptio longi temporis non rescinditur per restitutionem, contra communem. §. 26. nu. 232.
Præscriptio immemorialis an detur inter dominum, & vasallum. §. 22. nu. 24.
Pręscribi Præscribi an possit ius facultatis. §. 22. nu. 26.
Præscriptio immemorialis non procedit, vbi non est possessio, vel quasi. §. 22. nu. 25.
Præscribi an possint alienari vetita. §. 26. nu. 112.
Præscrip. nunquam rescindi restitutione contra communem. §. 26. nu. 111.
Præscriptio impeditur, quando iurisdictio aliqua in parte exercetur. §. 26. nu. 123.
Præscrip. mala fide non contingit, etiam in actionibus, cum communi contra alteram communem. §. 21. nu. 119.
Præsc. fauorabilis non facilius pacto impeditur, quàm odiosa, cum Alcia. contra Fel. & alios §. 10. nu. 19.
Præscriptio iuris personalis refert, fundetur in negligentia non potentis, an verò in præsumptione solutionis, noua decla. contra Fel. Rom. Crotum, & alios. §. 10. num. 19.
Præscriptio virtualiter impeditur, si conuenitur, vt ea impleta iterum actio renasceretur, cum communi. §. 10. nume. 23.
Præscriptio cum peccato non inchoatur cum communi. §. 10. nume. 33.
Præscriptio pacto pōt potest renunciari ex permissione legis, vel statuti, cum cōmuni communi . §. 10. nu. 21.
Pręscriptio Præscriptio non impeditur per pactum de non præscribẽdo præscribendo , etiam ante inchoatam præ scriptionem, contra Fel. §. 10. nu. 14.
Præscriptio 30. ann. procedit etiam de iure cano. in casibus cum communi. §. 10. nu. 150.
Præscribi non potest personalis actio cum mala fide, cum communi contra Bar. & sequaces. §. 10. nu. 14.
Præscriptio per pactum prorogari non potest cum Croto contra cōmunem communem . §. 10. nu. 24.
Præscriptio iure fforum forum incognita, cum communi. §. 10. num. 16.
Pręscriptio Præscriptio etiam sumẽs sumens originem ab ipso contractu renunciari non potest, contra Bald. Feli. Ripam. §. 10. nume. 18.
Præscriptio contingit cum bona fide orta etiam ex iniusta causa, cum cōmuni communi . §. 10. nu. 13.
Præscriptio actionum & seruitutum non fit cum mala fide de iure canonico, cum communi contra Barto. §. 10. nume. 12.
Præscripta actione personali, debitor est tutus in foro contentioso, cum Felino, & alijs contra Couar. §. 10. nume. 35.
Præscribitur vel finitur 30. annis ius offerendi, cum communi. §. 10. nu. 17.
Præscriptioni etiam in merũ merum fauorem prę scribentis præscribentis inductæ renunciari non potest, contra commun. §. 10. nume. 16.
Præscriptionem an testator vetare possit, noua declaratio. §. 10. nume. 38.
Pręscriptio Præscriptio cum mala fide non procedit, etiam in actionibus temporalibus, contra commu. §. 10. num. 36.
Præscriptio cœpta contra priuatũ priuatum , cui successit, ecclesia non variatur. §. 10. nu. 41.
Præscriptio longi temporis non impeditur per pactum de non præscribendo, contra Fel. Bar. & Ripam. §. 10. num. 11.
Præscriptio non impeditur per pactum etiam iuratum, cum quibusdam contra communem. §. 10. nume. 9.
Præscriptio præterita pacto renunciari potest, cum Feli. & alijs, quod fallit in rebus corporeis. §. 10. nume. 10.
Præscriptio non potest per pactũ pactum impediri, cum cōmuni communi , contra quam plures. §. 10. nu. 6.
SEXTA ET VLTIMA PARS, QVAE AD RESOLV TIONEM SEV RESCIS sionem præscriptionum vergit.
PRaescriptio
48
* semel completa ex multorum sententijs rescinditur malę malæ fidei aduentu, post finitam seu expletam præ scriptionem cōtingente contingente , quam rem vehementer controuersam peregrinus suprà cap. 84. dic vt ibi.
Secundus casus
49
* quo ex multorum sententijs rescinditur vsucapio, est per restitutionis interuentum, quæ concediturei, contra quem absentem, aut ignorantem, aut absentem simul & ignorantem, præscriptio contigerat, iuxta leg. fin. C. de temp. longi præscri. quam rem à nostris inter sese dissidẽtibus dissidentibus , vehementer controuersam similiter disseruimus suprà cap. 75. dicito vt ibi.
Tertius casus est
50
* ratione pacti quod efficit, vt præscriptio semel cōpleta completa infirmetur. Ita tenent Ang. in l. 1. C. ne rei domi. vel temp. Din. & Io. Imol. in l. nemo potest. ff. de l. 1. And. Alciat. in rub. de præsc. nu. 58. Ioan. And. ad Spec. in rub. de præsc. col. 2. & hæc opinio erat cōmunis communis ante tempora Bart. secundum Alciatum, vbi suprà, Bar. & Bal. in l. 1. ff. de vsucap. estq́ue communis opinio, secundum Bald. in d. l. nemo potest, vbi eam tenet etiam Florianus, & Bal. in l. 1. C. de senten. quæ pro eo quod interest. col. 4. Anto. Butr. in c. cùm non liceat, de præsc. sed aduerte quòd omnes hi partes minimè dicunt præscriptionẽ præscriptionem impletā impletam pacto infirmari, sed tantũ tantum impediri antequā antequam inchoetur.
Contrariā Contrariam partem quæ hodie receptior est, secundum And. Alcia. vbi suprà, tenent Barto. col. pe. in d. l. nemo potest, quā quam & sequuntur, & receptiorem appellant Francis. de Rip. numero 104. ibi, & And. Alciat. vbi suprà, Raphael Cuma. Areti. & Alex. nume. 25. & Ioan. Crotus nu. 45. in d. l. nemo potest. sequitur, & affirmat esse receptiorem sententiam Ioan. Annibal, in d. l. nemo potest. nu. 685. & est cō munis communis opin. secundum Præpositum, qui eam sequitur in c. 1. §. præterea, de cap. Cor. tenet Fran. Balb. de præscript. in 5. par. 5. par. prin. q. 6. qui alios allegat. Bal. in l. si postquam. ff. de fideiuss. Panor. in rub. de præscrip. col. fi. Ludouicus Roma. in Rubri. ff. de arbitr. colum. vigesima. & idem Roman. consi. 201. pro decis. præsentis, quem refert & sequitur Iaso. hanc partem secutus in d. l. nemo potest. num. 111. lect. 2. & idem Ias. ibi nume. 80. in lect. 1. sed aduerte quòd hi Doctores nil aliud dicunt, nisi quòd pacto impediri non potest præscriptio.
Quid dicendum? & præmitte longam esse differentiam, vtrùm agatur de præscriptione iurium realium, an verò de præscriptione iurium personalium, priore enim casu ob bonũ bonum publicum fuerunt introductæ vsucapiones. l. 1. ff. de vsuca. posteriore autem casu non ita. sed magis, vel saltem potissimùm propter vtilitatem priuatam,
51
* ideò tunc iurium personalium pręscriptio præscriptio videbatur posse renunciari, arg. l. si quod nolit. §. pen. ff. de ædil. edict.
Sed cur magis ob bonum publicum videtur inducta iurium realium pręscriptio præscriptio , quàm iurium personalium? respondeo ea ratione, quod possessioni naturali & apparenti magis fauendum erat, quàm vbi vel nulla possessio omninò erat, vel erat improprijssima & latens, sicq́ue si contra me habebam aliquam actionem, præsertim datiuam, & breuissimæ vitæ, mirùm non est, si cōueniri conueniri possit, vt eius vita breuietur, vel prorogetur, vt d. l. quod si nolit. §. pen. non sic in remouendo tempore rebus corporalibus pręscribẽdis præscribendis definito, quia ex rebus corporalibus nascuntur fructus, ex quibus sustinetur vita hominum, sicq́ue vt earum rerum dominia non sint in incerto, longè magis interest reipublicæ, quàm respectu dictarum actionum personalium
52
* & sic vsucapionem rerum corporalium ob bonũ bonum publicum etiam principaliter introductam esse, tenendum est, per d. l. 1. ff. de vsucapio. si non violetur, vt est ex mente omniũ omnium eorum, quos suprà retulimus, tenere hanc opinionẽ opinionem negatiuam, vt nequeat pacto renunciari præscriptioni, licet contrariũ contrarium teneant ij, qui partem contrariam tuentur, & potissimũ potissimum Franc. Balb. vbi suprà, post Ang. Imo. & Ale. col. pe. in d. l. nemo potest, id quod nos tenuimus (sed minus rectè) in §. 10. num. 6. vers. pro priore, in tracta. de succ. crea. & ad confirmationem istius differentiæ, quam inter præscriptionem rerũ rerum corporalium, & actionũ actionum personalium constituimus, conducunt, quæ non minùs vtiliter, quā quam nouè disseruimus, suprà par. 2. q. 1. cum seq.
His præmissis
53
* finge me redemisse seruum ab hostibus, quem tibi hac lege donaui, ne eum posses præscribere, certè post tempus ad talis rei præscriptionem à lege definitum tali pacto minimè obstante, iuxta superiorem conclusionem eum te præscripsisse credo. Addo optimum text. hanc ad rem à nemine vnquā vnquam allegatum in leg. si id quod. ff. pro derelict. vbi vxor marito rem donauit alienam, quam maritus accepit, cùm vxoris esse putaret, sic q́ue nec possidebat cogitatione dominij, nec putabat se posse præscribere, quia ille titulus, vtpotè à lege improbatus pro non titulo habebatur. leg. 2. C. pro empto. leg. 1. C. de bon. mater. leg. 2. §. si à pupillo. ff. pro empto, adhuc tamen is maritus eam rem pręscripsit præscripsit , quia vt præscriptio contingat, sufficit possessionem vitio carere, prout ibi contigerat, quæ vt vitio careat, sufficit possessorem putare sese | domini ex volũtate voluntate possidere, vt ibi, dum ait quasi volente & concedente domina: Sic & in proposito, ergo sciebam te habere dominium istius serui reuocabiliter eo ipso quæsitũ quæsitum quòd eum ab hostibus redemisti. l. in bello. §. si quis seruum. ff. de capt. sicq́ue legitimè eum te donante possidebam sciebamq́ue me eum posse præscribere (si nullum pactum interpositum fuisset) post transactum tempus, quod priori domino lex ad eum seruum redimendum concedebat, iuxta dict. §. si quis seruum. certè non obstante pacto eum præscribam, quia tale pactum non constituit me in mala fide, vt d. l. si id quod, licet contrarium & malè tenuerit Ripa in l. nemo potest. ff. de leg. 1. num. 105. quem improbauimus de succ. crea. §. 10. num. 12. vide suprà 71. c.
Cùm
54
* ergo dominium irreuocabile illius serui præscriptione illa quæsierim, in eo duntaxat quæstio manebit, an qui mihi eum donauit ad interesse, vel fortè ad ipsius serui dominium restituendum ex vi pacti agere contra me possit, prout dominium, semel quæsitum in mille iuris speciebus restitutioni subiectum esse apparet, in l. videamus 2. ff. de vsuris, & quidem contra me agere non poterit si eius non intersit. l. ex conuentione. C. de pact. l. 1. C. sine censu vel reliquis. l. stipulatio ista. §. alteri, & §. si stipuler, & vtrobique per Bartho. Alexand. & Iason. ff. de verb. obliga. sin autem eius intersit, agere poterit, vnde si eidem donatori verus dominus eum seruum (hoc est facultatem & ius eius redimendi) donasset, legasset aut aliàs concessisset, iam eius interesse inciperet, & sic agere posset, dictis legibus, sic q́ue illa vsucapio fortè rescinderetur, quod obtinet si ea donatio vel legatum fieret ante perfectam serui præscriptionem.
Quartus casus in quo rescinditur vsucapio
55
* est, quando post eam completam tali præscriptioni renunciatum fuit, ita tradunt communiter Doctor. vt per Francis. Balbum de præ scrip. in 5. par. 5. partis princip. q. 6. Fel. in rubr. de præscrip. num. 10. Francis. de Ripa in dict. l. nemo potest. ff. de leg. 1. num. 106. per l. si postquam. ff. de fideiusso. quæ conclusio & si in præscriptione actionum fortè vera sit, non sic in præscriptione rerum corporalium, vt diximus de succ. crea. §. 10. num. 10.
Quintus casus est quando renunciatio fit iuramento, vt per Balbum, vbi suprà, num. 3. quod impugnaui in d. §. 10. num. 9.
Sextus casus est,
56
* quando conuenit, vt si actionem, quam contra te habebam, præscriberes, iterum eadem quantitas, vel res deberi inciperet. Ita Bar. in d. l. nemo potest. col. pen. per l. sicut in annos. ff. quib. mod. vsusfr. ami. sicq́ue impleta semel præscriptio virtualiter & in effectu rescinditur per modum alterius obligationis renascentis, sequitur Balb. vbi suprà num. 3. Angel. in prin. Insti. de vsucap. colum. 4. de quo per Fel. in d. rub. de præscri. col. pendixi in d. §. 10. num. 23.
Septimus casus est,
57
* quando per legem liceret pacisci super præscriptionibus breuiandis, prorogandis, vel perimendis, tunc enim post impletam præscriptionem posset agi, vt rescinderetur inter partes, ita in simili tenet Franciscus Ripa, num. 107. in d. l. nemo potest. confirma quia præscriptiones sunt meri iuris positiui, vt plenè diximus suprà par. 1. q. 2. ergo per ius positiuum poterit eis addi, detrahi vel commutari. l. nihil tam naturale. ff. de reg. iur. c. omnis res, eo. tit. §. sed naturalia. Instit. de iur. nat. & in specie ita tenet Felin. in dict. rub. de præscrip. Bald. in leg. 2. per illum text. C. de const. pec.
Octauus casus est,
58
* si actum fuit inter partes, vt actio quæ fortè per annum vel biennium præscriptibilis erat non præscriberetur, nisi tempore longiore, vel vt res quę quæ triennio vel decennio præscriptibilis erat, non pręscriberetur præscriberetur , nisi longiore tempore, in his enim speciebus & similibus in effectu videtur per pactum rescindi præscriptio, eo quòd ea præscriptio, quæ tali pacto cessante contingeret, nunc per talis pacti interuentum contingere desijt, ita videntur tenere communiter Doctores, vt per Accursium, & Baldum & alios in authe. quas actiones. C. de sacrosanc. eccle. Angel. in auth. vt Ecclesia Romana, in prin. & alij quos retulimus de succes. creatio. §. 10. nu. 24. vbi ab hac opinione recessimus post Crotum nu. 45. in d. l. nemo potest. & suprà num. 37.
Nonus casus est, quando testator, qui rẽ rem bona fide emit, postea dubitare cœpit, an fortè esset aliena, & iussit, ne eam hæres possit pręscribere præscribere , si fortè aliena appareret, quo casu adhuc puto perfici pręscriptionẽ præscriptionem mero iure, verũ verum in effectu rescinditur, quia quasi ex causa fideicōmissi fideicommissi eam hæres sic pręscriptā præscriptam tenebitur restituere, arg. l. cum pater. §. filius matrem. ff. de leg. 2. l. vnum ex familia. §. si rem. ff. eo. tit.
Decimus casus traditus fuit per nos de suc. crea. §. 10. nu. 40. versi. denique ex dictis.
Vndecimus casus quādo quando ex forma statuti debitum decẽnio decennio præscribi poterat præscriptum fuit decẽnio decennio mox partes conuenerunt, vt per aliud biennium actio duraret, sicq́; sicque in effectu rescissa fuit vsucapio, quod dic vt d. §. 10. num. 26. versi. in summa.
Duodecimus casus est, in præscriptione inducta in merum partis fauorem, arg. eorum quæ diximus d. §. 10. numero 16. versic. quintò limi.
Tertiusdecimus casus est, quādo quando rescinditur vsucapio per interuentũ interuentum restitutionis concessę concessæ minorib. vel militibus, vel ecclesijs, & is casus alios multos contineat sub se, vt diximus plenissimè de succe. crea. §. 10. nu. 40. cum multis seq. per l. fi. C. in quib. ca. in integ. restitu. non est necessar. l. 1. C. si aduer. vsuc.
Quartusdecimus, casus fauore paupertatis rescinditur præscriptio, vt diximus suprà primo capit. 136.
Quintusdecimus casus, lex iussit, vt mercedes
59
* famulorum præscriberentur triennio, ea ratione mota, quia qui post triennium mercedem ab hero suo petit, præsumitur retro suam mercedem recepisse, & iterum eam exigere velle, contra ca. bona fides, de regu. iur. lib. 6. certè hoc casu si post triennium is famulus probat sibi mercedem nunquam fuisse solutam, rescindetur ea præscriptio, ipseq́ue obtinebit, vt dixi de success. creation. §. 10. num. 36. quod nota ad intelle. prag. ann. 1528. capit. 157. quod tamen non affirmo, sed dicito, vt disseruimus de succ. crea. §. 10. nu. 33. dic vt in sequentibus tribus versiculis.
Decimussextus casus est, vt omnis præscriptio, quæ nititur in præsumptione solutionis, vel numerationis, rescindatur quoties ꝓbatur probatur contrarium, exempli gratia, lex concedit exceptionem non numeratæ pec. contra hanc exceptionem debitori competentem, præscribitur biennio. l. in contractibus. C. de non num. pecu. in princip. Institut. de literarum obliga. Ratio est, quia post biennium lex præsumit veram pecuniæ numerationem à creditore factam fuisse, vt dictis iuribus, ergo contra hanc præscriptionem admittitur probatio in contrarium, sicq́ue si debitor etiam post biennium probat sibi pecuniam non fuisse num eratam, ea biennij præscriptio quasi rescissa sibi nihil oberit. Ita (multis tamen repugnantibus) plenè tradit Philippus Decius in leg. iure naturæ. ff. de regu. iur. Emanuel de Acosta in l. 3. C. de non nu. pecu. vl. fall. dixi plenè multisq́ue ornaui de success. crea. §. nono. numero 22.
Decimus septimus casus est, vt omnis præ scriptio quæ nititur in præsumptione obligationis, si probetur eam obligationem re vera non interfuisse, cessare aut rescindi dicatur, vnde in terminis l. cum de in rem verso. ff. de vsur. vbi is qui certum quid annuum per cōtinuum continuum decennium recepit, dicitur illam annuam pręstationem præstationem in posterum pręscripsisse præscripsisse , vt in æternum tantundem singulis annis sibi præstandum sit, quia causa & titulus obligatorius eo ipso præsumitur, quod talem titulum & causam allegauit, quo casu ea præscriptio (si modò eam præscriptionem appellare fas est) si reus probauerit, nullam causam obligatoriam præcessisse, rescindetur, illeq́ue in posterum liber manebit, vt est vera, & communis sententia, de qua plenissimè egimus, & pluribus quàm quinquaginta similibus ornauimus, suprà par. 3. princip. & suprà capitu. 84. cum præceden. & seq. dum disseruimus materiam d. l. cum de in rem.
Qua ratione in omnibus illis quinquaginta iuris speciebus, de quibus mentionem habuimus, in quibus inducitur præsumptio & quasi quædam probatio post longum tempus responderem, facta sufficiente in contrarium probatione, à tali legis præsumptione recedendum esse, & consequenter eam præscriptionis imaginem rescissam videri, vt dictis in locis attigimus.
Decimusoctauus casus est,
60
* quando præ scribitur iurisdictio, nam talis præscriptio resoluitur aut rescinditur voluntate seu pœnitentia ipsorum ciuium in quibus exercetur, moueor, nam omnis iurisdictio est, ad meram subditorum tantùm, non etiam ad regentium vtilitatem, vt tradunt Plato, Cicero, sanctus Thomas, sanctus Ireneus, & deniq; denique est communis opinio tam sanctorum doctorum, quā quam Philosophorum, & omnium scribentium, vt plenè disseruimus suprà libro primo. capitu. 1. Quidquid autem ad nostram vtilitatem receptum est, tandiu durare debet, quandiu nobis placuerit, & non vltra, idq́ue liberè repudiare, prodigere, & abijcere possumus. l. penu. C. de pact. l. si quis in conscribendo. C. de episco. & cle. l. egregius, in l. stipulatio ista. §. inter certam. ff. de verbo. oblig. l. filiusfamiliâs. §. diui. ff. de leg. 1. l. cum pater. §. rogo. & §. mando. ff. de leg. 2. l. 1. ff. mand. in prin. Institu. eod. titu. l. sub hac. ff. de actio. & obliga. l. sed & si lege. §. consuluit, ibi, dum re sua se abuti putant. ff. de peti. hæred. leg. non vsque. ff. si à parente quis fuerit manu. l. 1. §. & magis. verbo, prodegit. ff. si quid in frau. patroni. l. inuito. ff. de reg. iur. §. præterea, cum ibi no. Institutio. de actio. vbi Glo. ait, Id portat leuiter, quod portat quisq; quisque libenter. omnes enim homines æquè liberi sunt. l. quod attinet. ff. de reg. iur. & ad suam duntaxat vtilitatem sese aliorum submittunt iurisdictioni, non quò minus, sed quò magis libertate sua potiantur, dum principum armis, potentia & consilio aduersus facinorosos conciues, vel exteros tuentur, vt dixi suprà c. 1. & 20. 21. 22. ergo si quoties libitum esset, non liceret ab ea subiectione sic sponte facta discedere, iam ea ad suam vtilitatem duntaxat facta in læsionem & perniciem suam contra omne ius omnemq́ue rationem conuerteretur. l. legata inutiliter. ff. de leg. 1. l. legata inutiliter. ff. de adim. lega. l. non ideo minus. C. de procu. l. quod contra. ff. de legib. id quod innumeris authoritatibus, legibus, & rationibus ornauimus, in l. si quando, in princip. C. de inoffic. testamen. cuius tituli interpretationem callocauimus collocauimus in lib. vlt. de success. resolution. Nec immemoriale etiam tempus huic rei impedimento est, quia omnes præscriptiones etiam immemorialis temporis (vt notum est) sunt iuris ciuilis Romanorum merum inuentum, vt diximus suprà parte 1. q. 2. cum seq. sic q́ue populum Romanum duntaxat non etiam reliquas gentes tenent, sicq́ue reliquæ gentes iure tantùm naturali & gentium, non etiam hoc iure ciuili Romanorum vtuntur. porro ius naturale & gentium pręscriptiones præscriptiones non | nouit, vt dict. quæst. 2. cum seq. disseruimus. quinimmò nec ipsi populo Romano aut alteri populo, qui similibus præscriptionibus vteretur, id impedimento esset, quia, vt sępe sæpe diximus, tantum præscriptum quantum possessum. d. c. sine possessione, de regu. iuris. libr. 6. vbi per omnes. nec dubium est, quin & si quis dux, comes, marchio aut baro, & similes eius q́ue prædecessores iurisdictionem in quodam populo per immortale tempus exercuissent, adhuc in illius iurisdictionis possessione, vel quasi & modò esse & retro semper fuisse sub hac limitatione, moderamine, modo aut conditione videntur, vt ea meram ciuium duntaxat vtilitatem intueri videatur, & consequenter, vt ad libitum ipsorum resolubilis sit, vnde ciuibus domicilium & iurisdictionem mutare liberrimum est, vt diximus de succes. creat. libro tertio. §. 30. nume. 298. cum præcedentibus & sequentibus. veritas tamen istorum pendet ab triplici illa principatus specie, de qua suprà libr. 1. ca. 1. disseruimus. sicq́ue isthæc interea non adfirmamus.
Decimusnonus casus est,
61
* quādo quando rem alienam, quam meam esse putabam, tibi bona fide accipienti donaui, qui eam præscripsisti, deinde erga me ingratus extitisti, tunc enim rescissa tali præscriptione eam rem (vt quibusdam placuit) reuocare potero, argumento l. fina. C. de reuoc. dona. quod fortè non est tutum, quasi donatarius, postquàm rem præscripsit, iam non tam à me quàm iure suo habere videatur, arg. l. si id quod. ff. pro derelicto, & quia beneficium d. l. fina. ad res proprias non ad alienas donatas videtur pertinere, nisi fortè verus dominus eam rem postea huic donatori donasset aut legasset.
Vigesimus casus,
62
* quando in terminis l. si vnquam. C. de reuocan. don. postquam donatarius res alienas bona fide donatas & acceptas pręscripsisset præscripsisset , liberi donatori nascerẽtur nascerentur , tunc enim per talem liberorum superuenientiam quasi rescissa illa præscriptione res donatæ ad donatorem (vt quibusdam placuit) reuerterentur, præsertim si verus dominus eas res mihi ante impletam à donatario præscriptionem donasset, aut legasset, tunc enim duplex ius mihi competeret & dominij & iuris seu beneficij. d. l. si vnquam. sed ius dominij mihi superueniens nihil prodesse, quia per hoc transiret illico dominium in legatarium, beneficium verò, d. l. si an prodesset, pendet ab illa q. intra quantum tempus. d. l. si vnquam beneficium possit intentari.
Vigesimus primus casus, quando quod mihi debebas præscripsisti, deinde errore soluisti, & vis repetere, sed tibi obijcienti præscriptionem replico, quòd naturaliter obligatus mihi permanebas etiam post præscriptionem, quæ obligatio naturalis etiam hoc casu secundum quosdam parit exceptionem, sicq́; sicque in effectu rescindit aut elidit præscriptionem, id quod tutum non est, vnde dicito, vt suprà 1. par. princip. quæst. 7.
Vigesimus secundus casus, nam si fundus
63
* vel alia res corporea reuertitur, postquam præ scripta fuit, ad primum dominum, ipsi datur retentio contra ipsum præscribentem in præ scriptione longi temporis, secundum Accursium & Dynum & Doctores communiter, id quod nos impugnamus suprà part. 1. princip. quæstio. 7. numero antep. ergo illo casu secundum eos rescinderetur præscriptio, non sic secundum nos.
Vigesimus tertius casus, nam si fundus, longo tempore præscriptus perueniat etiam ad tertium, domino priori datur rei vendicatio contra illum tertium, secundum Doctores, quales sunt Dynus, Balbus, & alij, sic q́ue in effectum ea præscriptio rescinditur, nos contra, vt diximus suprà par. 1. quęst quæst . 7. nu. penul.
FINIS.
Loading...