Apparet [sect. 12] similiter suspectam esse sententiam eorum, qui contendunt, quod talis fundi praescripti possessio, si ad alium tertium perueniret, posset prior dominus fundum ab illo tertio vendicare, vt perd. ยง. 1. tenuit Dynus in dicto c. possessor. & Balb. in d. num. 8. versicul. prius est. quae sententia suspecta est, quia prioris domini ius omnino per praescriptionem fuit extinctum, vt iam disseruimus, sicque nullo iure, & sine actione ageret, meritoque a limine iudicij repelleretur, idemque foret etiam si teneas tale dominium non tam extinctum quam translatum fuisse.