Ex superioribus apparet
* qualis sit illa differentia, quam inter triennalem vsucapionem, & longi temporis præscriptionem faciunt Barthol. Paulus Castre. & Alex. in l. 3. §. ex
pluribus. colum. 3. ff. de acqui. poss. & Franciscus Balb. in d. 2. q. num. 8. versic. sed videtur,
quod nullus: aiunt enim per triennalem vsucapionem dominium transferri de priore domino in præscribentem: cæterùm perlongi
temporis præscriptionem dominium directum prioris domini extingui,
nouumq́;
nouumque
dominium in præscribentis persona renasci, id
q́ue vtile tantùm, non etiam directum esse, &
ita declarant Gloss. in d. l. 3. §. ex pluribus. in
verb. possideo. & Glo. fin. in leg. si ædes. 1. ff. de
ser. vrban. præd. dum Glo. illæ aiunt, præscriptione extingui antiquum dominium,
quā
quam
differentiam Paul. Castre. vbi suprà, subtilem
esse ait, quæ (si verum amamus, iudice me) risu &
ludribrio
ludibrio
dignior est, aut meris fabellis
somnisq́ue solicitis similior, & ex mero ipso
rum doctorum capite citra vllam omnino occasionem, aut fundamentum defluxit. Quis
enim vnquam talem differentiam facientem
vllam legem principalem, aut Iureconsultorum responsum inuenit? Certè nullus, &, vt
ex superioribus apparet,
vtroq;
vtroque
casu idem est
eritq́ue semper, & siue dixeris, vtroque casu
dominium extingui prius, nouumq́ue in persona præscribentis renasci: siue etiam dixeris,
antiquum dominium, quod apud primum
dominum erat, in præscribentem transferri,
idem erit, quò ad omnes omnino effectus, &
quod transferri videatur suadet ille titulus ff.
de adimend. & transfer. lega. & Institut. eod.
titulo. Quòd autem prius dominium extinguatur, nouumq́ue idemq́ue directum &
perfectum in persona præscribentis renascatur, suadet, & probatur in leg. tertia. ff. de vsucap. dum ait, vsucapio est dominij adiectio, &
hoc magis placet, effectusq́ue magnus est.
nam si prius dominium in vsucapientem vel
præscribentem translatum diceremus, certè
transiret cum sua causa suisq́ue cum qualitatibus. Vnde penes primum dominium, si id
dominium seruituti vel fortè pignori obnoxium erat, obnoxium quoque & obligatum
foret penes præscribentem, leg. secunda. §.
ex his, cum ibi latè traditis per Doctores. ff. de
acqui. possesso. id quod non ita est in persona
præscribentis, nec enim successor prioris domini contra quem præscripsit, esse videtur, aut
ex iure & persona illius, sed potius iure suo,
& ex persona tradentis possidere visum est,
ergo si fundum pignori reuera aut seruituti
obnoxium mihi vt liberum vendidisti, per
longi temporis præscriptionem illum acquiram, vel saltem in eo tantùm quæstio erit, an
longius aliquantulum tempus spectandum
sit, tamen vt liberum semper videor possidere: & finita præscriptione, quæ ad acquirendum ius proprietatis, & illius pignoris vel seruitutis requirebatur, liberum fundum habebo tam in præscriptione rei immobilis, quàm
in rei mobilis vsucapione, si in ea exemplum
ponas per d. l. 3. ff. de vsucapion. ergo verissimum est, primum dominium extinctum
videri, nouumq́ue in persona
pręscribentis
præscribentis
renasci, quandoquidem illius rei domini in
solidum duo esse non possunt. d. l. 3. §. ex
contrario. ff. de acquiren. possess. leg. si vt certo. §. si duo. ff. commodati. leg. quod contra. ff.
de regulis iuris. Itaque si in re, quam præscripsi
longo tempore, aut triennio, vsucepi præ
ter dominum priorem, alius habebat ius reale pignoris aut hypothecæ, aut fortè seruitutis, tunc si quidem vtrunque ius tam dominij quàm alterius iuris erat paris vitæ, vtrunque pariter præscriptum fuit. idemq́ue
si longioris vitæ erat dominium quàm illud ius reale, quod si breuioris vitæ erat,
tunc post finitam præscriptionem, aut vsucapionem proprietatis seu dominij adhuc opus
|
est vt perficiatur quò ad alterum ius reale,
ꝙ
quod
longioris vitæ erat præscriptio, quia illius iuris respectu non tam expleta quàm cœpta tantùm præscriptio videbitur. & ita intelligo l. si
quis emptionis. C. de præscrip. triginta annorum, iuncta l. iusto. §. non mutat. ff. de vsuca.
l. 2. cum
prædiũ
prædium
. ff. de pignori. & C. de pignorum vsucap. tradit Balb. in rep. d. l. Celsus. ff.
de vsucap. in fin. semper tamen remanet verum, tam in præscriptione quàm vsucapione
primum dominium
primamq́;
primamque
proprietatem
extinctũ
extinctum
extinctám ve esse,
nouumq́;
nouumque
ius renasci, & dominium in persona præscribentis.
Ex quibus apparet, veram non esse
opinionẽ
opinionem
ipsius Francisci Balbi in tract. præscript. part. 1.
partis 6. principio in versic. decimustertius casus, qui scriptum reliquit, vsucapiones, &
prę
scriptiones
præscriptiones
inuentas fuisse, vt ius creatum in
alium transferant, non vt ius nouum inducant, post Gloss. quam Balb. allegat in capit. si
diligenti, de præscript. & Salicet. in l. final. de
præscript. longi tempor. quæ pro liber. Sed
certè errant, vt ex superioribus patet,
magisq́;
magisque
est vt creatæ videantur ad ius nouum inducendum. Sed & idem effectus est etiamsi teneas
ad transferendum esse creatas, quod magis
placet, vt infrà q. 10.