Sed quod Doctores aiunt, haeredem etiam scientem legatum praescribere, verum non est, nam post tempus legale ad legati agnitionem concessum finitum, non tam iure praescripto & aduentitio, quam iure proprio haereditario haeres rem legatam retinere dicitur, & dominium illius rei legatae nun quam videtur separatum fuisse ab ipsa haereditate. sicque non tam translatum quam redditum intelligitur, vt in simili ait lex filio, quem. ff. de lib. & posth. ibi, non tam translatus quam redditus videretur, tex. est in l. si tibi homo. §. cum seruus, cum ibi plene not. per Gloss. & Alexan. ff. de lega. 1. vbi habetur, legatum repudiatione vel tempore amissum haberi, perinde ac si revera relictum nun quam fuisset, aut ab ipsa haereditate separatum, expressius in l. legatarius. §. fin. ff. de lega. 1. & in l. 1. ad medium. ff. si quid in fraudem patron. ergo non est vsucapio, quia ipsa est noua dominij adiectio. l. 3. ff. de vsucap. sed hic haeredi nouum dominium non adijcitur, sed pristinum retinetur. ergo non est praescriptio, dixi de succ. crea. §. 10. num. 38.