Postremò videndum erit, quare tanta vis
tẽporitempori attributa fuit, vt vsucapione
dominiũdominium
rerum
nostrarũnostrarum adimeret vel perimeret, & in
alium transferret, & sanè quæstio hæc & si primo aspectu affinis videar quæst. 3. suprà peractæ, tamen longè ab ea differt, ibi enim quas
ob res vsucapio introducta esset. nunc autem
agimus quas ob causas fuerit introducta.
sicq́;sicque
nostra quæstio causam de præterito inuestigare noscitur, illa autem disceptatio vtilitates futuras intuebatur, atque ita vt differt causa impulsiua, quæ respicit præteritum, à causa fina.
quæ respicit futurum futurasq́ue res & vtilitates, ita hæc quæstio differt ab illa, hæc enim
causa, de qua modò agere sententia est, non
ineptè occasio nominari posset, itaque si
quęrasquæras, qua causa seu occasione de
pręteritopræterito moti
Iureconsulti prohibuerunt mulieres esse procuratrices causarum, aut vetârunt pactum fu|
turæ successionis, aut
introduxerũtintroduxerunt exceptionem Macedoniani, respondeam, occasionem
his rebus dedisse Calphurniæ impudicitia, vel
improbitate quorundam, qui insidiabantur
vitæ eorum,
quorũquorum successiones ex pacto sperabant, vel nephandam immanitatem quorundam filiorumfamiliâs, qui mole
debitorũdebitorum
oppressi parentum necem captabant, vt in l.
1. ff. ad Macedo. & quod notant Gloss. in l. fin.
C. de pact. & per Bart. & alios in l. demonstratio. §. quod autem. ff. de
cōdcond. & dem. l. damus.
ff. de cond. cau. da. si quæras his in speciebus,
quæ nam esset causa finalis vel vtilitas de futuro, ob quam isthæc introducta fuerunt, respondeam, ne sexus muliebris impudentior
fiat, néve liberi parentum vitæ in
posterũposterum mole debitorum excitati insidientur, aut im proba spe hæreditatis futuræ homines contra alios quid machinentur, vt dictis locis habetur,
sic ergo & in proposito vsucapio fuit introducta ob has res causásve & vtilitates finales futurasq́ue, ne dominia rerum essent in incerto, néve lites essent innumeræ & immortales, aut ne domini rerum perpetua formidine
vexarentur earum amittendarum, vt diximus
suprà q. 3. nunc autem id agimus & inuestigamus, qua causa aut occasione moti
tantātantam vim
lex tempori possessioni adiuncto dederit, vtrùm id inde descendat quod tempus, vt multis placuit, omnia consumit & peremit. sicq́ue
& in specie nostra nihil mirum si
rerũrerum nostrarum dominium perimat. An quia tempus, vt
alijs placuit, omnia generatur. sicq́ue dominium non habenti potuit facilè tribuere. An
fortè (vt veritati proximius & verosimilius
est) quod tempus omnia
cōmutatcommutat, transfert,
traducit. sicq́ue vnius res & dominium ad alios transfert,
* & tempus omnia consumere
& perimere docemur ab Ouid. 15. Metamor.
sic modulante: