Quid [*] autem si tertius ille illicitè medio tempore eam possessionem occupârat, & tũc omnes conueniunt sine dubio, eam non obstante tali occupatione transire in talem successorem. Ita Catteli. Cotta in memorabili incip. decreto Mediolanensi. Ias. consi. 146. colu. prima, libro quarto. Philippus Decius consil. 467. columna 1. Andre. Tiraquellus, vbi suprà, numero 16. Iason d. consil. 85. quando habemus. colum. 1. libro tertio. Intellige tamen quod benè potest transire effectus tam naturalis quàm ciuilis possessionis, ipsa tamen naturalis possessio re vera non transiuit, secundum superiorem declarationem: quamuis hoc casu cùm ex parte occupatoris illicita sit possessio, crederem & eum vsucapere minimè posse ex vi illius naturalis illicitæq́; possessionis, & talem hæredem ex vi suæ ciuilis possessionis posse vsucapere: arg. d. l. cœptam: sicq́; hoc casu etiam quoad effectum vsucapiendi plus roboris attribuo huic ciuili & legitimæ possessioni quàm illi possessioni naturali, & vitiosæ. Cæterùm si ea naturalis sine vitio foret eò fortè quòd inter mortem defuncti, & aditam hæreditatem, vel agnitum, aut acceptatum maioratum eam rem emi & accepi ab alio tertio, quem dominum esse putabam, tunc ista naturalis mea possessio vitio carens vincere debet ciuilem illam possessionem illius successoris (vtcunque legitima sit) quo ad hunc effectum præscribendi (nisi nominatim per eam legem contrarium cautum esset) quia hoc beneficium leges naturali possessioni, & apparenti non etiam ciuili latenti, & ignotæ concessum mentaliter voluerunt, vt iam disseruimus, quod not. ad d. l. 45. in cuius terminis satis expressum est, illi tertio non cōtingere vsucapio.