Denique iunge hic alia plura, quæ ad intellectum d. l. 45. diximus in l. si quando, in pri.
C. de inoffi. testa. num. 41. cum plurib. seq. Ex
superioribus apparet, duplicem esse possessionem, ciuilem scilicet, & naturalem, & cùm ciuilis est apud vnum naturalis, apud alium vtraque suos potest operari effectus, vt plenè
iam disseruimus, id quod controuersum esse
apparet ex dictis per nos de success. creatio. §.
21. num. 108. de success. resol. lib. vltim. super l.
si quando, in princ. num. 42. C. de inoffi. testamen. sed hic dicta tutiora sunt. Colligitur
*
etiam limitatio ad quatuor casus, in quibus
suprà diximus,
ciuilẽciuilem possessionem sufficere
ad præscribendum, puta quando per clausulam constituti, vel precarij, vel per retentionem vsusfructus, vel
instrumẽtiinstrumenti traditionem,
in me transtulisti possessionem, tunc enim
ego præscriberem, quia à nullo est occupata
naturalis possessio, quia tu vel naturaliter
nōnon
possides vel non tibi naturaliter possides, sed
mihi, sicq́ue per solam meam ciuilem possessionem possum præscribere, id quod non contingeret si naturalis possessio ab alio tertio sine vllo vitio occupata cæptaq́ue esset. Nec
est verum (quod plerique suprà relati putant)
me hoc casu ciuiliter, & naturaliter possidere
quasi ciuilem retineam per me, naturalem
per te, qui meo nomine possidere te dixisti.
nam talis acquisitio, vel retentio possessionis
à nullo iure naturali, vel gentium primæuo,
aut secundario fuit inuentus, aut cognitus,
sed tantùm legibus ciuilibus introductus, diuersus est, si naturaliter (hoc est per modos à
iure gentium cognitos, & vsitatos) cœpi possessionem fundi, quem postea colebam per familiam meam, aut per meos colonos: tunc enim etiam naturalem possessionem retinerem, quia & iure gentium receptum, & vsitatum erat, quod possessio per tertias, & medias
personas posset retineri. Secundum Philosophum enim talia sunt principiata, qualia sunt
principia, & tales sunt progressus, qualis fuit
origo, nisi aliqua noua causa extrinsecus accedat, vt dixi suprà q... & probat l. si à fure. in
prin. & §. 1. cum ibi notat. ff. de vsucapion. vbi
bonum simile, & aliud simile in l. cum nemo.
|
C. de acqui. poss. Sicq́ue si initio ciuili modo
quæsita possessio fuit, ipsa possessio, vt ciuilis
sit, non naturalis, necesse est, nisi contendas
hominem pictum esse verum corpus, aut verba transire in factum, aut aquilas generare
leones, aut pisces volatilia generare, sicq́ue in
quatuor speciebus suprà relatis, & initio, &
progressu ea possessio ciuilis est. Verùm si postea corporaliter ingressus cæpi colere, arare, &
similia, ex hoc nouo accidenti ea ciuilis possessio in naturalem, & ciuilem versa est, vel (vt
rectius loquar) illi ciuili etiam naturalis accessit, iamq́ue vtranque per illummet, qui initio se nomine meo constituit possidere, (constituti, aut precarij nomine, aut per retentionem vsusfructus, vel traditionem instrumenti) potero retinere, vel etiam per alium quemlibet, & etiam per me ipsum etiam si
discedādiscedam
ab illa re est: tamen verum quod huic possessioni per constitutum, vel precarium, vel per
retentionem vsusfructus, aut per instrumenti traditionem quæsitæ omnes effectus, quos
possessio naturalis sortiebarur, lex positiua voluit, & potuit accommodare, & accommodauit: Id
ꝙquod vtilitatis, & breuitatis & expeditionis gratia fecit, quo expeditius, & facilius homines possessiones rerum acquirerent, vt in simili aliàs breui manu per vnum actum fit, &
consequimur legis artificio, idem quod per
plures actus aliàs consequi, & fieri solebat, vt
in l. singularia, cum ibi plenè not. ff. si cer. pet.
attamen, vt ibi per legem non sit, vt actus ille,
qui re vera vnus est, duo actus sint, sed tantùm vt vicem, & effectum vtilitatemq́ue duorum pluriumúe actuum consequatur. ita &
hic hæc possessio, quæ re vera ciuilis est, non
etiam naturalis (quia is possessionis acquirendæ modus tempore quo ius tantùm naturale
in vsu erat visus, natus, cognitus, vsitatusq́ue
minimè fuit) vt re vera naturalis sit, (hoc est
quod eo tempore, quo solum ius naturale in
vsu erat, nata esset cognitaúe) lex facere non
potest, licet ei possit omnes effectus accommodare, quos lex naturæ naturali dabat possessioni. Simile in adoptionibus liberorum,
qui initio per legem ciuilem quoad omnes
effectus
exęquabanturexæquabantur veris filijs, & naturalibus, vt per totum titu. ff. C. & Instit. de adop.
licet paulatim postea id ius debilitari minuiq́ue cæperit. §. minus ergo, cum simil. Institut.
de hæreditate quæ ab intesta. tamen non per
hoc liberti naturales fiebant, quia quo tempore ius tantùm naturæ in vsu erat, tales liberi non erant inuenti, aut cogniti, ergo vera
possessio est in quatuor speciebus suprà relatis, quia non desinit esse vera, propterea, quod
cretatacreata à lege ciuili, non etiam à lege naturali, nam nec desinunt esse vera adoptio, arrogatio, seruitus, manumissio, stipulatio, acceptilatio, emphyteusis, testamentum, codicillus, donatio, causa mortis, & similia, propterea quòd à lege ciuili, non etiam à naturali
sint inuentæ, aut cognitæ.