Porro aliud est ius, aliud probatio eius leg. duo sunt Titij. ff. de testamen. tute. dixi supra part. prima. q. decima, quae omnia disputandi gratia dicta esse intelligas. nam regulariter, vt bonam fidem praesumi etiam si nec allegetur, nec probetur, nisi probetur contrarium, diximus infra par. quarta, in principio. ita & titulus (hoc est tolerabilis, vel iusta possidendi causa) praesumitur, licet nec probetur, nec allegetur, quandiu non probatur contrarium, aliter enim si iniusta possidendi causa praesumeretur, iam exinde mala quoque fides praesumeretur. leg. quaerebatur. leg. fina. C. vnde vi.