Porrò aliud est ius, aliud probatio eius leg. duo sunt Titij. ff. de testamen. tute. dixi suprà part. prima. q. decima, quæ omnia disputandi gratia dicta esse intelligas. nam regulariter, vt bonam fidem præsumi etiam si nec allegetur, nec probetur, nisi probetur contrarium, diximus infrà par. quarta, in principio. ita & titulus (hoc est tolerabilis, vel iusta possidendi causa) præsumitur, licet nec probetur, nec allegetur, quandiu non probatur contrarium, aliter enim si iniusta possidendi causa præsumeretur, iam exinde mala quoque fides præsumeretur. leg. quærebatur. leg. fina. C. vnde vi.