AD vsucapiendum, vel praescribendum continuam esse possessionem oportet, vt in l. 3. ff. de vsuca. ibi, per continuationem[sect. 1] possessionis, & in prin. Institu. eod. tit. l. caeptam. ff. eo. tit. l. vnica. C. de vsuca. transfor. Sed illud dubium est quid probari oporteat, vt possessionis continuatio probata videatur, quam rem, exempli gratia in decennali praescriptione agemus, vt sic in reliquis quoque vsucapionem speciebus, idem quoque dixisse nos intelligatur, etenim quod testes deponant vidisse me semper, & continue citra vllam intermissionem possidere, & rei, qua de agitur, insistere, id vt impossibile factu est, ita & dictu, nisi enim per mendacium impossibile erit: arg. l. seruitutes. l. quoties. ff. de seruit. [sect. 2] Vnde perfructuum perceptionem id probari potest, atque probatum videtur, id quod altero de tribus modis fieri sufficit, siue testes dixerint me fructus omnibus, & singulis illis decem annis percepisse, siue primo & vltimo anno illius decennij, siue etiam primo anno. primum tenent Specu. titu. de proba. §. probari autem. versi. sed quaeritur. col. fin. Bartho. & Bald. in l. Titia. ff. de solut. Bald. in add. ad Specu. vbi supra, per d. l. Titia. in verb. reditus exigit. Francis. Cremen. singula. 132. Ioannes Ferrariensis, titulo de forma responsionis rei conuenti. verbo, praescript. columna 8. Lanfran. Orianus in rep. c. quoniam contra, in materia testium. ver. 3. venit probanda possessio. Ludo. Roma. consi. 70. Florianus in l. 1. colum. 2. ff. famil. erc. Philipp. Dec. consil. 2. ex perceptione. Andreas Tiraquel. ex cuius relatione apparet hanc esse communem opinionem in tractat. praes. §. 1. glo. 5. Secundum modum, vt sufficiat probari fructuum perceptionem primi & vltimi anni de decennio, tenent Specul. vbi supra. Bar. in l. sicut. §. superuacuum. ff. quib. mod. pignus vel hypo. soluitur. Idem Bart. in l. Celsus. col. pen. ff. de vsuca. Anton. Butr. & Panorm. in c. accedentibus, de priui. Anton. & Ioan. Imolen. in prooemio decret. Fel. in c. inter dilectos, de fide instrum. & alij non pauci quos refert, & sequitur hanc partem receptiorem esse affirmans Andr. Tiraquel. vbi supra, quamuis contrarium, & minus recte tenuerit Andr. Barb. consi. 8. colum. 10. lib. 2. incip. sapienter, & communem opinionem videtur, & tenere, & multis ornare, Nico. Boer. decisi. 42. alia insuper. n. 1. cum seq.