Tertium vero modum, vt sufficiat probare fructus primi anni collegisse. [sect. 4] Inde descendit, quod si ab aduersario denegetur possessionis continuatio ea praesumetur, etenim ex praeterito praesumitur ad praesens quandiu non[sect. 5] probatur contrarium. Glo. & Hugo. & Place. in l. siue possidetis. C. de probatio. vbi idem tenent Pet. de Bellaperti. Iacob. Butrig. Odofr. Ioan. Faber. Bal. Salice. & alij communiter Ioan. And. Anto. But. Panor. in c. cum ad sedem, de rest. spoli. Cynus in l. super longi. C. de temp. long. praescrip. Ioan. Faber in §. 1. colum. 2. Inst. de vsucapi. Bart. in d. l. Celsus. col. penul. ff. de vsucap. & hanc esse receptiorem sententiam, apparet ex relatione Andreae Tiraq. qui eam sequitur, vbi supra, quamuis contrarium, & minus recte tenuerit Andr. Barba. d. consi. 8. sapienter. colu. 10. lib. 2. Nec huius communis opinionis ratio obscura est. nam cum possessio (praesertim quod attinet ad praescribendum) constat in animo, quia ciuilis possessio est illa in qua nititur vsucap. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. posses. vbi ita tenent communiter Doctores, qui animum meum mutatum esse dixerit, non solum id probare debet, cum animi mutatio facti sit. l. bonae fidei. §. 1. ff. de acquirendo rerum domi. iuncta l. fin. C. de insti. & subs. ibi. voluntatis esse quaestionem, sed etiam id nimis difficulter probare poterit, [sect. 6] quia mens & animus latet, solique Deo notus est, vnde Cicero ad Brutum sic ait, Non ignoras, quam sint incerti animi hominum. Idemque Cicero pro Cecinna in oratio. ait, Verba [sect. 7] reperta sunt quae indicarent nostram voluntatem. Perpende, non dixit, quae ostenderent, sed tantum quae indicarent, hoc est, indicium facerent nostrae voluntatis, non etiam certam & dubitatam demonstrationem, & tamen nihil omnino est quod tam ad animum demonstrandum efficax, & aptum sit, quam sermo. l. labeo. ff. de supell. leg. & Dominus noster in Euangel. nam loquela (inquit) tua manifestum te facit, & tamen non raro fallit vt probat l. diuus. ff. de milit. testamen. §. plane. Inst. eod. tit. l. non solum. ff. de actio. & oblig. l. obligationem subst. in princi. iuncto vlti. resp. eodem titu. l. an inutilis. ff. de acceptio. Et denique non solum factum tam occultum quam est animi voluntas, sed & reliqua facta apertiora ab eo qui allegat probanda sunt. l. si emancipati. vbi notat Iaso. C. de colla. & l. in bello. §. factae. ff. de capti. ergo qui negauerit continuatam fuisse possessionem, id probare debebit. id autem quoad animum, & sic quoad ciuilem possessionem indicijs probauit. [sect. 8] Nam bona, aut mala fides, dolus, metus, mutatio voluntatis, & reliqua quae in animo consistunt, indicijs probantur. l. pen. C. de euict. l. metum. C. de eo quod metus causa. l. dolum. C. de dolo. l. si quis intentione ambigua. ff. de iudic. tradunt Glo. Barth. Alex. Ias. communiter Doct. in l. inter stipulantem. §. si stichum. ff. de ver. obli. Et ita est intelligendum illud Terentij, dum ait, Erras, tui animi si me esse ignarum putas. nam de suspicione, & coniecturis, non de certa scientia intelligendum est.