In quorum terminis dubium est [sect. 12] an excursu longi temporis cum patientia domini praesumatur titulus allegatus: & sunt qui velint non quidem praesumi cum agitur de magno praeiudicio, & ita procedere leg. nullo. C. de rei vendic. secus si ageretur de paruo praeiudicio, & ita procedere leg. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vend. ita Nicolaus Boerius decisi. 42. alia insuper numero quinto, & ait idem velle Barthol. in q. per eum disputata, incip. mulier habens amplum patrimonium. colum. penul. vnde (si verum id esset) sequeretur, quod etiam in quibus casibus ad praescriptionem vel vsucapionem requiritur titulus, in illis si de leui praeiudicio ageretur, praesumeretur ex diutina possessione si allegaretur, [sect. 13] id quod verum non est, sed est contra text. expressum in d. l. nullo, & in leg. diutina. C. de longi tempo. praescriptio. leg. quod vulgo. ff. pro emptio. leg. non solum. ยง. quod vulgo. leg. Celsus. ff. de vsucapio. leg. fin. ff. pro suo. leg. fin. C. pro donato, cum alijs per me allegatis, infra c. vigesimoseptimo, numero decimo. aliter enim esset imponere legem verbis, nam cum leges proclament ad praescriptionem iustam possidendi causam vel titulum desiderari, vt dd. ll. & l. vnica. C. de vsucapion. transfer. in princip. Institu. de vsucap. si post diutinam possessionem sufficeret titulum allegare, vt probatus praesumeretur, tunc aduersarius illius tituli interuentum abnegans impossibile esset quod hanc negatiuam (vt ostendimus) probaret, sicque frustra a legibus tot titulus exigeretur, cum de leuiore ageretur praeiudicio. Ergo siue agatur de maximis siue de medijs siue de minimis rebus aut iuribus praescribendis, in quib. casibus titulus ad talem praescriptionem requiritur, in illis eum allegare non sufficit, nisi probetur, etiam si praeterierit longum tempus per ll. supra allega. generaliter intellectas prout intelligi debent. Neque ad rem pertinet d. l. si quis diuturno. nam in eo iure seruitutis praescribendo, titulus minime requiritur, sicque neque eius interuentu, neque etiam eius allegatione opus est, vt suo loco videbimus, isque est verus illius legis intellectus, quia ex ipsa scientia, & patientia inducitur tacita concessio, vt ibi, & diximus supra par prima principi. q. 5. cum seq. & diximus infra c. 77. num. 10.