Neq; ad rem pertinet [*] d. l. cum de in rem verso, quia ibi quando vltra longum tempus interfuit factum illius contra quem ius acquiritur, & non simplex aut vnicum factum, sed decies geminum, & vniforme, vt infrà etiam c. 83. agemus, quæ omnia non cōcurrunt in vsucapione, vel pręscriptione rerum vel iurium regulari, siue agatur de magno siue de leui pręiudicio, ibi enim citra vllum factum eius contra quem præscribitur, contingit præscriptio, etiam si sit absens, vel ignorans, lege fin. C. de longi. temp. præscrip.