Quinimmo (quod apertius est) interminis d. l. cum de in rem. non agitur de praescriptione, aut de iure aliquo praescribendo, sed tantum de iure ex contractu quaesito per temporis diuturnitatem probando: praescriptio enim inducit ius, & substantiam. leg. tertia. ff. de vsucapio. At in terminis d. l. cum de in rem. tempus non allegabatur ad ius inducendum, sed tantum ad probationem iuris, quod antea inductum, & creatum esse dicebatur.