Quinimmò (quod apertius est) interminis d. l. cũ de in rem. non agitur de præscriptione, aut de iure aliquo præscribendo, sed tantùm de iure ex contractu quæsito per temporis diuturnitatem probando: præscriptio enim inducit ius, & substantiam. leg. tertia. ff. de vsucapio. At in terminis d. l. cum de in rem. tempus non allegabatur ad ius inducendum, sed tantùm ad probationem iuris, quod antea inductum, & creatum esse dicebatur.