Capvt lviii.

Capvt lviii.

AD vsucapiendum, vel præscribendum cōtinuam continuam esse possessionem oportet, vt in l. 3. ff. de vsuca. ibi, per continuationem
1
* possessionis, & in prin. Institu. eod. tit. l. cæptam. ff. eo. tit. l. vnica. C. de vsuca. transfor. Sed illud dubium est quid probari oporteat, vt possessionis continuatio probata videatur, quam rẽ rem , exẽpli exempli gratia in decennali præscriptione agemus, vt sic in reliquis quoq; quoque vsucapionem speciebus, idem quoque dixisse nos intelligatur, etenim quod testes deponāt deponant vidisse me semper, & continuè citra vllam intermissionem possidere, & rei, qua de agitur, insistere, id vt impossibile factu est, ita & dictu, nisi enim per mendacium impossibile erit: arg. l. seruitutes. l. quoties. ff. de seruit.
2
* Vnde perfructuum perceptionem id probari potest, atque probatum videtur, id quod altero de tribus modis fieri sufficit, siue testes dixerint me fructus omnibus, & singulis illis decem annis percepisse, siue primo & vltimo anno illius decennij, siue etiam primo anno. primum tenent Specu. titu. de proba. §. probari autem. versi. sed quæritur. col. fin. Bartho. & Bald. in l. Titia. ff. de solut. Bald. in add. ad Specu. vbi suprà, per d. l. Titia. in verb. reditus exigit. Francis. Cremen. singula. 132. Ioannes Ferrariensis, titulo de forma responsionis rei conuenti. verbo, præscript. columna 8. Lanfran. Orianus in rep. c. quoniam contra, | in materia testium. ver. 3. venit probanda possessio. Ludo. Roma. consi. 70. Florianus in l. 1. colum. 2. ff. famil. erc. Philipp. Dec. consil. 2. ex perceptione. Andreas Tiraquel. ex cuius relatione apparet hanc esse communem opinionem in tractat. præs. §. 1. glo. 5. Secundũ Secundum modum, vt sufficiat probari fructuum perceptionem primi & vltimi anni de decennio, tenent Specul. vbi suprà. Bar. in l. sicut. §. superuacuum. ff. quib. mod. pignus vel hypo. soluitur. Idem Bart. in l. Celsus. col. pen. ff. de vsuca. Anton. Butr. & Panorm. in c. accedentibus, de priui. Anton. & Ioan. Imolen. in proœmio decret. Fel. in c. inter dilectos, de fide instrum. & alij non pauci quos refert, & sequitur hanc partem receptiorem esse affirmans Andr. Tiraquel. vbi suprà, quamuis contrarium, & minus rectè tenuerit Andr. Barb. consi. 8. colum. 10. lib. 2. incip. sapienter, & communem opinionem videtur, & tenere, & multis ornare, Nico. Boër. decisi. 42. alia insuper. n. 1. cum seq.
Huiusq́; Huiusque rei ratio ea est
3
* quod qualia sunt extrema, talia præsumuntur esse media. l. talis scriptura. versi. si in annos. ff. de lega. 1. l. sed & si. §. solemus. ff. de hære. inst.
Tertium verò modum, vt sufficiat probare fructus primi anni collegisse.
4
* Inde descendit, quod si ab aduersario denegetur possessionis continuatio ea præsumetur, etenim ex prę terito præterito præsumitur ad præsens quandiu non
5
* probatur contrarium. Glo. & Hugo. & Place. in l. siue possidetis. C. de probatio. vbi idem tenent Pet. de Bellaperti. Iacob. Butrig. Odofr. Ioan. Faber. Bal. Salice. & alij communiter Ioan. And. Anto. But. Panor. in c. cum ad sedem, de rest. spoli. Cynus in l. super longi. C. de tẽp temp . long. præscrip. Ioan. Faber in §. 1. colum. 2. Inst. de vsucapi. Bart. in d. l. Celsus. col. penul. ff. de vsucap. & hanc esse receptiorem sententiam, apparet ex relatione Andreæ Tiraq. qui eam sequitur, vbi suprà, quamuis contrarium, & minus rectè tenuerit Andr. Barba. d. consi. 8. sapienter. colu. 10. lib. 2. Nec huius communis opinionis ratio obscura est. nam cùm possessio (præsertim quod attinet ad præscribendum) constat in animo, quia ciuilis possessio est illa in qua nititur vsucap. l. 1. §. per seruum qui in fuga. ff. de acquir. posses. vbi ita tenent communiter Doctores, qui animum meum mutatum esse dixerit, non solùm id probare debet, cùm animi mutatio facti sit. l. bonæ fidei. §. 1. ff. de acquirendo rerum domi. iuncta l. fin. C. de insti. & subs. ibi. voluntatis esse quæstionem, sed etiam id nimis difficulter probare poterit,
6
* quia mens & animus latet, soliq́ue Deo notus est, vnde Cicero ad Brutum sic ait, Non ignoras, quàm sint incerti animi hominum. Idemq́ue Cicero pro Cecinna in oratio. ait, Verba
7
* reperta sunt quæ indicarẽt indicarent nostrā nostram voluntatem. Perpende, non dixit, quæ ostenderent, sed tantùm quę quæ indicarent, hoc est, indicium facerent nostræ voluntatis, non etiam certam & dubitatam demonstrationem, & tamen nihil omnino est quod tam ad animum demonstrandum efficax, & aptum sit, quàm sermo. l. labeo. ff. de supell. leg. & Dominus noster in Euangel. nam loquela (inquit) tua manifestum te facit, & tamen non raro fallit vt probat l. diuus. ff. de milit. testamen. §. planè. Inst. eod. tit. l. non solùm. ff. de actio. & oblig. l. obligationem subst. in princi. iuncto vlti. resp. eodem titu. l. an inutilis. ff. de acceptio. Et denique non solùm factum tam occultum quàm est animi voluntas, sed & reliqua facta apertiora ab eo qui allegat probanda sunt. l. si emancipati. vbi notat Iaso. C. de colla. & l. in bello. §. factæ. ff. de capti. ergo qui negauerit continuatam fuisse possessionem, id probare debebit. id autem quoad animum, & sic quoad ciuilem possessionem indicijs probauit.
8
* Nam bona, aut mala fides, dolus, metus, mutatio voluntatis, & reliqua quę quæ in animo consistunt, indicijs probantur. l. pen. C. de euict. l. metum. C. de eo quod metus causa. l. dolum. C. de dolo. l. si quis intentione ambigua. ff. de iudic. tradunt Glo. Barth. Alex. Ias. communiter Doct. in l. inter stipulantem. §. si stichum. ff. de ver. obli. Et ita est intelligendum illud Terentij, dum ait, Erras, tui animi si me esse ignarum putas. nam de suspicione, & coniecturis, non de certa scientia intelligendum est.
Quartus
9
* modus probandi est quando probatur quod quis fecit terram seminari, arari, coli, & similia, ita Glo. in l. si quis, in verb. finiatur. C. finium regundorum. singularis est secundum Lanfran. in rep. d. c. quoniam contra. tra. Andr. Tiraq. vbi suprà Glos. 5.
10
* Nisi fortè cùm vnus terrā terram coleret, alius fructus perciperet, nam tunc is potius, quàm ille possidere videretur, secundum eundem ibi post Bald. col. 3. & Fel. col. 7. in c. licet causam, de prob. quamuis Bal. in l. arboribus. §. nam & si agrum. ff. de vsufruct. tenuerit contrarium.
11
* Hactenus cùm agitur de vera possessione rei corporeæ. Diuersum enim esset, si prætenderem te mihi aliquid annuum debere, & ex diuturna eademq́ue annua præstatione contenderem legitimum titulum præsumi, iuxta l. cum de in rem. ff. de vsuris. l. si certis annis, cum ibi plenè notatis. C. de pact. & ad id probandum admissus contenderem sufficere, vt probetur præstatio primi, & decimi anni, quasi per hoc præsumeretur, vel præsumi deberent medij temporis præstationes, tunc enim nihil agerem, nec medij temporis præstationes præsumerentur, secundum And. Tiraq. de præscrip. §. 1. Glo. 5. ad finem: qui tamen ait, hac in re cogitandum ideò esse, quòd contrarium tenuerit Pau. Castr. consil. 51. in casu spectabilium virorum, prope medium, lib. 2. & sentit Panor. in c. accedentibus, de priuilegijs. mouetur Andr. Tiraq. quia aliter, inquit, non vnam tantùm, sed plures præsumptiones introduceremus, nempe vt & per primi & vltimi | anni possessionem medij quoque temporis possessio vel quasi (hoc est medij) quoq; quoque temporis præstationes, præsumeretur, & ex his sic præsumptis annuis præstationibus titulus legitimus præsumetetur, prout à parte allegatus fuit, quæ ratio nobis leuis videtur, nam præterea quod Glos. l. 1. C. de dotis promissio. non est tuta, quinimmò passim leges plures inducunt præsumptiones, vt ibi plenè per Docto. Quis nam ligauit manus legum latorum quominus possint plures in vna eademq́ue specie inducere pręsumptiones præsumptiones , quoties id expedire eis visũ visum fuerit, certè id ratio nulla suadet, adhuc tamen opinio ipsius Tiraquelli cō tra contra Pau. Castrensem verior mihi visa est, ratione peremptoria, & occulta, nam quæ ratio facit, vt cum agitur de re corporea ex possessione pri mi & vltimi anni, præsumatur possessio medij temporis, eadem ratio cogit, vt hic contrarium præsumatur. Cùm agitur enim de rei corporeæ possessione, ideo diximus ex possessione primi & vltimi anni, vel etiam ex primi tantùm anni possessione præsumi medij quoque tamporis possessionem, quod qui cōtrarium contrarium dixerit videretur nouum factum allegare (hoc est transitum possessionis de primo possessore in alterum primumq́ue possessorẽ possessorem animum possidendi missum fecisse) quod probare deberet cùm minimè præsumatur. d. l. si emancipati. d. l. in bello. §. factę factæ . ff. de capti. d. l. bonæ fidei. d. l. fin. C. de inst. & substi. Sed in specie nostra qui se possidere diceret annuum reditum à me sibi præstandum, eo quod contenderet me legitimo titulo ei obligatum, huncq́ue titulum ex diutina præstatione singulis annis facta præsumendum, hancq́; hancque diutinam præstationem præsumendum ex præ stationibus primi & vltimi anni, nihil ageret, nam postquam ei præstiti primo anno nullo nouo facto opus est, vt non videar ei sequentibus annis præstare desijsse, quinimmò ex diuerso nouo facto opus erat, vt sequentibus annis præstatio fieret, sicq́ue probanda esset ab eo qui in ea suam intentionem fundabat, præ sertim cùm ex parte aduersi negatiua (hoc est se sequentibus annis non præstitisse) sic per rerum naturam improbabilis. leg. actor quod asseuerat, cum ibi notatis. C. de ꝓba proba . Nisi & mecum esset consutus, & præterea vigiles oculos semper haberet, ne fortè dum ipse mecum cō sutus consutus dormiret, ego eam præstationem facerem, sicq́ue admissa Pauli opinione, absurdũ absurdum intolerabile sequeretur, vt per vnius duntaxat anni præstationem in effectu acquireretur, & præscriberetur ius tantundem in posterum, & in externum annum exigendi. Nam post annos decem dicerem me abs re illud annuum legitimo titulo deberi, & probata vnius solius anni præstatione, inde dicerem similes præstationes per sequens decennium factas præsumi, & consequenter legitimus titulus, nec tu contrarium probare, aut te defen dere posses, cùm negatiua, vt ostendimus, sit improbabilis. Diuersa omnino ratio est in eo qui probauit ab hinc annos decem se possedisse fundum, is enim etiam nullo extrinsecus accedente nouo facto in præsentem vsque diem animo suo potuit possessionem retinere, quæ ad præscribendum sufficeret. d. §. per seruum qui in fuga. & per contrarium aduersario facilè esset si fortè is possidere desijt, id probare edocendo eum fundum ab alio arari, aut coli solitum, aut illius fundi fructus ab alio perceptos fuisse, & similia, quæ omnia notanda sunt ad intell. d. l. si certis annis, & d. l. cum de in rem verso, cum similibus.
In quorum terminis dubium est
12
* an excursu longi temporis cum patientia domini præsumatur titulus allegatus: & sunt qui velint non quidem præsumi cum agitur de magno præiudicio, & ita procedere leg. nullo. C. de rei vendic. secus si ageretur de paruo præiudicio, & ita procedere leg. si quis diuturno, in princip. ff. si seruitus vend. ita Nicolaus Boë rius decisi. 42. alia insuper numero quinto, & ait idem velle Barthol. in q. per eum disputata, incip. mulier habens amplum patrimonium. colum. penul. vnde (si verum id esset) sequeretur, quod etiam in quibus casibus ad præscriptionem vel vsucapionem requiritur titulus, in illis si de leui præiudicio ageretur, præsumeretur ex diutina possessione si allegaretur,
13
* id quòd verum non est, sed est contra text. expressum in d. l. nullo, & in leg. diutina. C. de longi tempo. præscriptio. leg. quod vulgo. ff. pro emptio. leg. non solùm. §. quod vulgo. leg. Celsus. ff. de vsucapio. leg. fin. ff. pro suo. leg. fin. C. pro donato, cum alijs per me allegatis, infrà c. vigesimoseptimo, numero decimo. aliter enim esset imponere legem verbis, nam cùm leges proclament ad præscriptionem iustam possidendi causam vel titulum desiderari, vt dd. ll. & l. vnica. C. de vsucapion. transfer. in princip. Institu. de vsucap. si post diutinam possessionem sufficeret titulum allegare, vt probatus præsumeretur, tunc aduersarius illius tituli interuentum abnegans impossibile esset quòd hanc negatiuam (vt ostendimus) probaret, sicq́ue frustra à legibus tot titulus exigeretur, cùm de leuiore ageretur pręiudicio præiudicio . Ergo siue agatur de maximis siue de medijs siue de minimis rebus aut iuribus præscribendis, in quib. casibus titulus ad talem præscriptionem requiritur, in illis eum allegare non sufficit, nisi probetur, etiam si præterierit longum tempus per ll. suprà allega. generaliter intellectas prout intelligi debent. Neque ad rem pertinet d. l. si quis diuturno. nam in eo iure seruitutis prę scribendo præscribendo , titulus minimè requiritur, sicq́ue neque eius interuentu, neque etiam eius allegatione opus est, vt suo loco videbimus, isque est verus illius legis intellectus, quia ex ipsa scientia, & patientia inducitur ta| cita concessio, vt ibi, & diximus suprà par prima principi. q. 5. cum seq. & diximus infrà c. 77. num. 10.
Neq; Neque ad rem pertinet
14
* d. l. cum de in rem verso, quia ibi quando vltra longum tempus interfuit factum illius contra quem ius acquiritur, & non simplex aut vnicum factum, sed decies geminum, & vniforme, vt infrà etiam c. 83. agemus, quæ omnia non cōcurrunt concurrunt in vsucapione, vel pręscriptione præscriptione rerum vel iurium regulari, siue agatur de magno siue de leui prę iudicio præiudicio , ibi enim citra vllum factum eius contra quem præscribitur, contingit præscriptio, etiam si sit absens, vel ignorans, lege fin. C. de longi. temp. præscrip.
Quinimmò (quod apertius est) interminis d. l. cum de in rem. non agitur de præscriptione, aut de iure aliquo præscribendo, sed tantùm de iure ex contractu quæsito per temporis diuturnitatem probando: præscriptio enim inducit ius, & substantiam. leg. tertia. ff. de vsucapio. At in terminis d. l. cum de in rem. tempus non allegabatur ad ius inducendum, sed tantùm ad probationem iuris, quod antea inductum, & creatum esse dicebatur.
Porrò aliud est ius, aliud probatio eius leg. duo sunt Titij. ff. de testamen. tute. dixi suprà part. prima. q. decima, quæ omnia disputandi gratia dicta esse intelligas. nam regulariter, vt bonam fidem præsumi etiam si nec allegetur, nec probetur, nisi probetur contrarium, diximus infrà par. quarta, in principio. ita & titulus (hoc est tolerabilis, vel iusta possidendi causa) præsumitur, licet nec probetur, nec allegetur, quandiu non probatur contrarium, aliter enim si iniusta possidendi causa præsumeretur, iam exinde mala quoque fides præ sumeretur. leg. quærebatur. leg. fina. C. vnde vi.
Denique ex sola possessione contingit præ scriptio, dummodo non mala fides non probetur, quæ probatur ab eo qui ostendit iniusta ex causa illum possidere, vt dixi infrà c. 72. & c. 77. numero decimo. & probaui per plura, quàm quinquaginta fundamenta, infrà par. 3. princip. pertotam, & infrà c. 61. num. 10. cum plur. seq. & c. 62.
Loading...