Sed superior communis traditio quæ habet, traditionem necessariam esse ad vsucapionem, vera non est vtcunque recepta sit, possessio enim tantùm (quod attinet ad propositum) ad præscribendum, vel vsucapiendum
desideratur, nec refert vtrùm illa possessio (si
vitiosa non sit) originem traxerit à traditione,
an aliunde, sicq́ue si rem tuam mihi minimè
tradidisti, sed cùm ego eam detinerem, tuam
q́ue esse putarem, mihi vendidisti, dotis nomine dedisti, eam
tẽpore
tempore
à l. definito præscribam
non secus, quàm si mihi eam tradidisses, quod
enim si alius mihi bona fide
eā
eam
accipiendi
cō
modauit
commodauit
, aut pignori dedit, quod si custodiæ
|
causa deposuit apud me, alio quouis modo sine vitio eam detinebam, in omnibus certè his
speciebus, & similib. eius dominium nactus
ero sine vlla
etiā
etiam
tradatione si dominus postea
eam mihi vendiderit, donauerit, dotis nomine dederit. l. qua ratione. §. interdum. ff. de
acq. rerum domino. §. interdum. Insti. de rer.
diuis. & similiter in omnibus his speciebus, &
similibus vsucapiendi conditionem nactus
ero, si is qui mihi bonam fidem habenti eam
rem vendiderat, donauerat, dotis nomine dederat, dominus
nō
non
erat, vt dd. iuribus, iuncta
l. clauib. ff. de contrah. emp. nec vsquam inuenies legem aliquam dicentem talem traditionem ad
vsucapiendũ
vsucapiendum
necessariam esse, quinimò contrarium reperitur, tantum abest, vt
id exigatur, nam in l. 3. ff. de vsuca. definitionem (quæ denotare debet perfectam rei essentiam, & quiditatem) tradens Iureconsultus de traditione verbum nullum, sed tantùm
exigit continuationem possessionis, & hanc
ad rem iustam
possessionẽ
possessionem
desiderari, & præ
tereà nihil leges proclamant. l. quod vulgo.
ff. de vsucap. l. pro empto. l.
nō
non
solùm. §. quod
vulgo. ff. de vsucap. l. 1. l. penult. & fina. cum
vtrobique notatis. ff. pro legato. nec dubium
est, quin iusta possessio esse
nō
non
desinat in speciebus suprà relatis, etiam si traditio non fiat
ab eo qui nobis dedit titulum vel causam præ
scribendi, vt patet in dictis legibus. Ergo superest hanc ad rem traditionem minimè requiri, quando ille qui præscribere contendit,
in possessione erat sine vitio. Quinimò
* etiamsi vitiosè in possessione fuisset, quia eam à
me vi, aut clam, aut precario detinebat, si eandem rem ei postea vendidi, donaui, dotisúe
nomine dedi, cùm me dominum esse ille credidisset, sine dubio præscribere poterit, sine vlla etiam noua traditione, quasi vitium illud
possidendi accedente noua domini voluntate, vel eius quem ille dominum esse putabat
purgatum videatur, vt patet in dictis iuribus,
& rationibus, iuncta l. si id quod. verb. quasi
volente, & concedente domina. ff. pro derelicto, & quod in simili plenè tradunt Barthol.
& alij in l. fin. C. vnde vi. circa finem, iunctis
his quæ dicemus in cap. 72. & c. 77. infrà, vbi edocemur, malam fidem purgari accedente domini voluntate, verè vel interpretatiuè. Confirmantur isthæc,
* nam vt habenti ius in
proprietate accrescit altera pars proprietatis. leg. si
totam. ff. de acquir. hær. & vt habenti partem,
& ius vsusfructus, accrescit altera pars vsusfructus. l. 1. in prin. & §. 1. & §.
interdũ
interdum
. l. pen. & per
totum titulum. ff. de vsufr. accrescen. & vt habenti ius proprietatis totus vsusfructus accedit, vt per totum illum titulum, ita & habenti
ius possessionis quasi videtur accrescere sua
proprietas concurrentibus ijs quæ ad præscribendum, vel vsucapiendum necessaria sunt.
Nec
* ab ijs multum distat ea acquisitio, quæ
per alluuionem contingit, iuxta §. præterea
per alluuionem. Insti. de rerum diuis. cum simil. vt enim latenter fundo meo accrescit &
acquiritur, quod per recessum fluminis contiguum relictum fuerat, vt ibi. ita quoque & in
specie nostra ius proprietatis iuri possessionis
contiguum intelligitur esse. sicq́ue ei facilè accrescit, ijs quæ ad eam possessionem iustificandam necessaria sunt, concurrentibus, nec vllibi inuenies necessariam esse traditionem ex
mente Iureconsultorum, sed vt per alluuionem ex solo tempore cum fluminis actu contingit incrementum & accessio. d. §. præterea.
Ita in vsucapione per solum temporis cursum
cum actu possidentis contingit incrementum. & accessio proprietatis ad possessionem.
* sicq́ue vt aduentitium lucrum est
quod per ius accrescendi, vel per alluuionem acquiritur. leg. si Titio. ff. de vsufruct.
iuncta leg. scimus. §. repetitionem. C. de inoff.
testamen. ita quoque aduentitium lucrum est
quod per vsucapionem contingit, iuxta d. l.
3. ff. de vsucapio. ibi, adiectio dominij.
* Ergo
deficit vnum ex quatuor primis elementis,
quibus præscriptionum materiam constare
suprà in 1. cap. huius tractatus dicebamus, nec
miremur, nam & mundum ipsum sunt qui
negent quatuor elementis
cōstare
constare
, sed tribus
tantùm, ignis elementum negantes. & alij firmant, vnicum esse elementum, nempe terræ,
ex qua reliqua, inquiunt,
elemẽta
elementa
procedunt.
sicq́;
sicque
non sunt propria elementa, quia elementum propriè est primum corpus.