EI qui [sect. 1] primus vrbis obsessae murum ascendisset praemium fuit propositum, duo pariter murum ascenderunt, vel castrum hostium pariter intrauerunt irruentes, quaeritur quis eorum, & qua ex parte praemium propositum laturus sit? Quidam quod sit gratificationi locus, arg. l. fina. ff. de relig. & sumptibus funerum. l. generaliter. ยง. quid ergo. ff. de fideicom. libert. leg. in naue Saupheli. ff. locati.