EI qui [*] primus vrbis obsessę murum ascendisset præmium fuit propositũ, duo pariter murum ascenderunt, vel castrum hostium pariter intrauerunt irruentes, quæritur quis eorum, & qua ex parte præmium propositum laturus sit? Quidam quòd sit gratificationi locus, arg. l. fina. ff. de relig. & sumptibus funerũ. l. generaliter. §. quid ergo. ff. de fideicom. libert. leg. in naue Saupheli. ff. locati.