Et quod singuli solidum praemium habere debeant, tenent Iacobus de Rauenna, & Odofredus, & Albericus, nume. 4. in prooemio forum. §. discipuli, sequitur & dicit communem sententiam Franciscus de Ripa in lege, si quis in fundi vocabulo. §. fin. in fine. ff. de leg. 1. Dinus, Cinus, & Angel. in l. qui filiabus. §. 1. ff. de legat. 1. sentiunt Barthol. & Imo. in l. hoc articulo. ff. de haeredib. instituen. plenissime per Andream Tiraquellum, in tractatu primogenitu. quaesti. 17. opinio. 4. numer. 12. Tancre. de Corneto rubrica 11. quaestio. 13. sentit Bald. in prooemio forum. §. sed cum nos. sentiunt Ant. de Butrio. & Ioannes de Imol. in Clemen. 1. de rescriptis. licet Alexand. nihil firmet in d. l. qui filiabus. §. 1. Haec opinio non placet, quia constat quod non tanto praemio dignus est, nec tam de suo Imperatore benemeritus fuit, qui simul cum alijs victor extitit, quam foret si solus victor existeret, vt in quaestionibus sequentibus latius dicemus.