Quid dicendum? & sanè hæc media opinio, vt vterque ad præmium admittatur, ita tamen vt partes faciant concursum verior visa est, Primum, quia de proprietate sermonis admittenda. Deinde quia accedit neutri ac intentioni eorum qui præmiũ proposuerunt, quòd sit ex proprietate verborum, patet per l. ex duobus, in princip. ff. de vulga. & pupilla. subst. l. qui duos. l. quod de pariter. ff. de reb. dubi. l. si ita fuerit. eo. titu. quib. iuribus habetur eum primum videri, quem nemo antecedit, hos autem duos à nemine præuentos fuisse constat, & consequenter primos mœnia ascendisse, iure dicemus, quòd autem isthæc interpretatio sit ex mente, animo ac sententia eorum qui illud præmium pollicebantur, in comperto videri debet, cùm enim actiones nostras iuxta plerunque accidentia, non iuxta ea quæ rarò contingunt, iudicari debeant. l. semper in stipulationibus. ff. de reg. iur. l. nam ad ea. ff. de legibus. & ferè semper hostium mœnia & castra ascendere, vel intrare non simul à multis contingat, sed prius ab vno quàm ab reliquis, sanè verosimilius est, qui præmium proposuit cogitasse vnum tantùm fore qui reliquis anterior mœnia subiturus esset, ideoq́ue vnicum tantùm præmium non etiam plura pollicitus suis, plura præmia expositurus si plures viros mœnia pariter subituros cogitasset, cùm ergo nullus præter voluntatem & intentionem suam videatur obligari. l. obligationum substātia. ff. de actio. & oblig. leg. consensu, in princ. eod. leg. non omnis. ff. si cert petat. per totum. Institutio. de oblig. ex consensu, superest, vt qui præmium pollicitus fuit, ad vnicum tantùm, non etiam ad plura obligatus videatur, neque ad rem pertinet, quòd si fortè plures viros mœnia pariter subituros cogitaret, plura fortè præmia proponeret, & consequenter quasi ad plura præmia præstanda obligatus videatur, iuxta Glos. app. in l. tale pactum. §. fin. ff. de pact. leg. ita stipulatus. versi. Sabinus ibi, ex mente, vbi Paulus & alij. ff. de verbo. oblig. [*] Nam sanè dict. Gloss. procedit quando id est verosimilimum, quando in specie nostra non est, quinimmò verosimilius est, vt si plures viros pariter inuasuros mœnia putasset aut cogitasset, licet fortè plura præmia proposuisset, tamen fortè longè minora præmia forent, ne ergo is promissor præter voluntatem suam vt obligetur dicamus aut in plus quàm voluit quod inciuile esset, dicendum est vnum duntaxat præmium, non etiam plura deberi, cùm ergo vnicum debeatur, necesse est illud inter vtrunque diuidi, argumen. dict. l. si pluribus. ff. de leg. primo. l. Męuio, in princip. ff. de lega. secundo. l. coniunctim. leg. re coniuncti. ff. de leg. tertio. §. si eadem. Instituti. de lega. neque in specie hac vlla est incertitudo, quæ vitiari debeat, nam licet actor debeat probare suam intentionem. leg. prima. l. actor quod asseuerat. l. fin. C. de probat. l. qui accusare. C. de edendo, idq́ue certò non etiam contingenter. leg. non hoc. C. vnde cognati. tamen vtcunque istorum suam intentionem etiam certò non contingenter tantùm probasse videtur, quia se primum fuisse inspecta etiam proprietate verborum dicere potest, & concursus alterius qui similiter primus fuit, non eò tendit, vt is non videatur inuitatus, sed vt minore rei portione cōtentus esse debeat propter cōcursum alterius qui sibi partem aufert, non sic in terminis leg. si fuerit. ff. de rebus dub. leg. duo sunt Titij. ff. de testamen. tut. leg. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel. cum sim. vbi erant duo Titij, & Titio legaui vel iussi, vt in partem vltimi morientis substitutus vocaretur, vel vt Titius tutor foret, nam Titio agenti rectè obijcietur, non satis certum esse, an ipse fuerit inuitatus, an verò alter Titius, & sic de reliquis. Præterea si plures ad eandem rem fuerint inuitati, faciunt sibi partem per concursum, nec se inuicem impediunt, quod procedit siue ad illam rem separatim inuitati dicerentur, vt in dict. §. si eadem res, & in dict. l. si pluribus. siue etiam coniunctim, vt dict. l. si pluribus, & leg. coniunctim. ff. de leg. tertio. Astringitur hoc argu. [*] nam quando pluribus eadem res relinquitur, vnusquisque ad solidā rem ex proprietate sermonis vocatus intelligitur, siue separatim inuitati fuerint. dict. l. si pluribus. §. si eadem res, & leg. vnic. §. vbi autem, cum §. seq. C. de cad. tol. siue etiam coniunctim, dict. l. coniunctim. l. Mæuio, in princi. verb. totus. ff. de lega. secundo. l. triplici. ff. de verbo. sign. & est vera & communis opinio secundum Baldum in leg. si fortidianum. C. de leg. & Iason. in leg. re coniuncti. ff. de leg. 3. numero 22. & Ripam numero 30. & secundum Zas. libro primo. sing. respo. capit. decimooctauo. Alci. in leg. triplici. ff. de verb. & rerum sig. (adde pro communi leg. vitium. ff. de reb. dubi. in verb. quasi initio) & etiam secundum Iaso. in leg. si duobus. §. fin. ff. de legat. primo. & iterum in princip. eiusdem leg. & Barthol. in leg. cui fundus. ff. de condi. & dem. & iterum ipse Iason in dict. l. si duobus. §. fin. numero tertio. post Bald. & alios quos refert & Cuma. in leg. re coniuncti, in princip. Idem Aret. in dict. l. si duobus. §. fina. vbi etiam Imola, & Paulus & Baldus, Villal. fol. 13. columna tertia. in dict. l. re coniuncti, vbi Ripa numero 57. & numero 27. in fin. & Villal. fol. 32. colum. 3. in princip. cum ergo quando pluribus eadem res relinquitur siue separa tim siue coniunctim, quib. casib. ad solidam rem quisque inuitatus intelligitur, adhuc sese inuicem concurrentes minimè impediunt, sed faciunt sibi partes per concursum, nec vbi vlla incertitudo esse videtur, cur non & in specie nostra idem fortè dicemus, vt sese inuicem minimè impediant, sed concursu partes sibi faciant, nam cũ indefinita oratio æquipolleat vniuersali. l. 2. ff. de lib. & posthum. l. si pluribus. ff. de legat. 2. §. nominatim. Inst. de exhibi. liberorum, illa verba indefinita (scilicet qui primus mœnia transcenderit) æquipollerent vniuersali, vt si plures pariter ascenderint, & sic ex legis interpretatione omnes primi (vt diximus) videantur, omnes quidem ad illud præmium inuitati intelligantur, & consequenter quisque eorum agens rectè fundet intentionem suam, & certò non contingenter tantùm, cùm verum sit quenque eorum primum fuisse, & consequenter ad præmium propositum inuitatum fuisse, sed quia obligationem seu promissionem illius qui præmium proposuit præter eius intentionem augeri & geminari seu duplicari periniquum esset ad partem tantùm cuique dandam necessariò deueniendum est, non aliter atque fit in terminis d. l. si pluribus, & d. l. coniunctim, cum similibus suprà allegatis. Denique pro hac parte videtur tex. apertus in l. si duobus. §. fin. ff. de leg. 2. Agnosco tamen relatũ esse quoppiam exemplũ Scipionis Africani, qui cùm moralis coronę præmium ei dandum esset, qui primus Carthaginis nouæ, quam obsidebant, mœnia conscendisset, duoq́ue simul eos muros transcendisse se contenderent, vtrunque murali corona & honore donauit, vt testantur Titus Liuius de bello Punico secundo, li. 6. & Plutarchus Cheroneus de viris illustribus in vita ipsius Scipionis, quod & in apoph. ipsius retulit & laudauit Erasmus Roterod. huiusq́ue sententia à nostris & sancta & æqua habita est, meminit etiam Alci. in l. proximus. ff. de verb. sign. & cùm[*] non absimilis contentio esset inter Aristodemum & Hippomedontem apud Cumanum ex insigni illa victoria quam ex Etruscis retulerant, qui ad sinum Ionicum habitabant, senserunt seniores vtrique eum honorem cōcedendum, teste Dionysio Halicarnasseo Romanorum antiquitatum lib. 7. verùm huiusmodi exempla non tam ex iure quàm ex gratia videntur processisse, sicq́ue ad iuris necessitatem non sunt trahenda. §. sed & quod principi. Instit. de iure naturali. l. 1. ff. de const. principum. Præterea cùm præmissum sit propositum, vel à principe, vel à Republica plenius est interpretandum, iuxta Gloss. approbatam in l. fin. ff. de const. principum. c. decet, de regu. iur. in 6. & ibi de egregio quopiam facinore præmiando, quod etiam trophæo dignum videretur, agitur, ab animo, & mente eorum principum, qui præmium pollicebantur, alienum minimè videtur locupletatum munus & præmium merentibus referre, [*] nec dubium est quin ex benigna & plena mente illius qui præmio quem honorare voluit, aliquando interpretamur, vt integrum donum aut præmium aut relictum alterutri ex duobus inuitatis præstetur, vt est tex. egregius in d. l. si pluribus. §. fin. ff. de leg. 1. quamuis regulariter cōcursu sibi partes facere deberent, vt ibi, itaque exemplum Scipionis & seniorum, suprà relatorum, intelligo procedere in terminis d. l. si pluribus. §. fi. cum ex euidenti aut verosimillima voluntate concedentis colligebatur, vt vtrique integrum præmium daretur, euidentem autem voluntatem accipere debemus, etiam eam quę ex coniecturis colligitur, vt in l. licet Imperator, vbi plenè per Ias. & alios. ff. de leg. 2. iterum regulariter vbi tam insigne facinus non esset, sicq́ue hæc præsumptio cessaret, non integrum cuique præmium deberetur, sed partes concursu fierent, stat ergo ex superioribus, vt præmium propositum ei qui primus hostium vrbisq́ue obsessæ mœnia transcenderet, aut castrum hostium irrum peret, æquis ex partibus diuidetur, inter duos qui pariter, vel mœnia transcenderunt, vel in hosticum castrum impetum irruentes fecerunt. Fallit primò quando ex coniecturis colligeretur aliam fuisse mentem pollicentis tale præmium, argu. dict. l. licet Imperator, & eorum argu. quæ modò retulimus. Fallit [*] secundò quando facinus erat magnum & memorabile, quod sine magno periculo auderi non posset, præsertim si ad honorem & commoditatem Reipublicę pertineret, & à principibus ab ipsa Republica præmium propositum foret,[*] nam tunc ex integro præmium alterutri dandam esset, arg. dict. l. fin. cum ibi notatis. ff. de const. principum, & arg. eorum, quæ ait Alberi. in proœmio fforum. §. discipuli. col. 2. Fallit tertiò quando præmium propositum erat[*] indiuiduum in iure tam proprietatis quàm possessionis, vel vsus vel administrationis, veluti si filia Imperatoris in vxorem designata esset ei qui primus hostium mœnia transcendisset, tunc enim vel neutri daretur, vel locus foret gratificationi, arg. tex. in l. fi. ff. de relig. & sum. fune. ista est communis opin. vt per Alberi. in d. §. discipuli, per Alexand. in d. l. qui filiabus. §. 1. qui alios refert per eundem & Lud. Romanum in l. cum qui nouissimus. ff. ad Trebel. latè per Tiraquell. vbi suprà, qui quando fiat locus gratificationi fusè refert in dict. trac. primog. q. 17. opinio. 2. per totam. Fallit [*] quartò quando secundum quosdam alter ipsorũ rei promissæ natus esset possessionem sine vitio, argu. ca. cum partium iura, de regu. iur. in 6. §. commodum. Instit. de inter. multa per Iason. Corn. Curt. Iuni. Decium, & alios in l. si emancipati. C. de collati. in illo arti. quādo filius præsumatur in possessione patriæ potestatis. And. Tiraq. in d. quæst. 17. opin. 11. Pro nostra principali opinione optimus text. in l. & hoc Tiberius. ff. de hæredi. institu. vbi non solùm quando est facti ambiguitas, sed etiam si sit iuris dubietas, diuiditur id de quo litigabatur, pro nobis etiam [*] quia probationes sufficit, vt cōcludant verosimiliter in ijs quæ euidentem probationem non recipiunt. Gloss. in l. neque natales. C. de proba. quæ communiter app. secundum Corn. in l. si emancipati. colum. 2. C. de colla. sed hic non cadebat euidens probatio, quia agitur de interpretando animo eius qui præmium proposuit, ergo, &c.