Ex superioribus infertur decisio illius articuli memorabilis vehementerque controuersi, [sect. 11] si ad maioratum qui ad eum ex filijs qui primus natus esset pertinere debebat, plures gemini contendantur, vel quod pariter editi sunt, vel si non pariter, tamen incertum erat vter eorum anterior in lucem exiret, an ambo admitti debeant, an neuter, an forte alter tantum, qua in re sunt duodecim principales opiniones, quas ordine refert ornatissime Andreas Tiraquel. in d. q. 17. sed per nostra argumenta, iura & rationes supra relatas, ea pars quasi tam iuri, quam aequitati proximior, eligenda est, quae habet vtrunque admittendum, non aliter atque admittuntur duo collegatarij ad eandem rem, quando vtrique ex proprietate sermonis insolidum relicta esse videtur, quod accidit cum ambobus relicta fuit, vel coniunctim, vel separatim, vt diximus, nec ad rem pertinuit quod maioratus videatur indiuiduus, nam adhuc potest per plures insolidum administrari, iuxta no. in c. prudentiam. de offic. dele. Felin. in c. capitulum sanctae Crucis, de rescrip. colum. antepen. versic. de duobus natis. & videtur communis opinio, vt ambo gemini admittantur, vt per Ias. in l. si extraneus. ff. de condi. caus. data. facit Glo. in l. idem erit. ff. de stat. hominum. Bald. in prooemio ff. §. itaque. colum. 2. Idem Bal. in auth. ex testamento. C. de colla. Aret. consilio 162. diligenter. col. 3. Florian. in l. quae pater. colum. 4. ff. famil. ercis. Bald. & Angel. in l. ex duobus, in princ. per illum text. ff. de vulg. per Alberi. in prooemio ff. §. discipuli. col. 2. nam & similiter imperium per duos administrari simul & potest & aliquando solet, vt per Gloss. in c. non autem. 7. quaest. 1. Glo. in cle. Romano. verbo, reges, de iure iu. And. Tiraq. de primogenit. q. 17. in prin. num. 4. vult etiam ambos ad maioratum admitti, quod & firmat Alexand. in d. l. ex duobus, in prin. licet Areti. ibi variet. Idem Alexand. in d. l. qui filiabus. §. 1. ff. de leg. 1. Ana. in rub. de sortil. col. fina. Mart. Laud. de primogenitu. colu. 9. versi. sed ponamus, quod non apparet. Barba. in clemen. & si principalis, de rescrip. Curt. senior consi. 69. do. Ioan. per Felinum in d. ca. capitulum de rescrip. d. versi. de duobus. Iason vbi supra, versi. pro ista decisio. Anton. Corset. de potestate & excel. legis. q. 64. Benedictus in c. Raynut. de testam. verb. in eodem testamento relinquens. 1. num. 177. plene per And. Tiraquel. d. q. 17. opinione 4. licet contrarium nempe, vt neuter eorum admittatur, sed sese concursu impediant, teneant Imo. in d. l. ex duobus. & Caro. Rui. consil. 186. consideratis. colum. 3. lib. 1. per l. si fuerit. ff. de reb. dub. leg. duo sunt Titij. ff. de test. tutela. cum si. quae nihil obest. Nam ibi qui agebat & lucrum petebat, non probauit nec probare potuit se certo & indubitanter ad illud lucrum fuisse inuitatum, vel ad illud munus, vel tutelam, quia Titio fuit relictum, duo autem Titij erant, ergo succumbere debebat. l. 1. l. actor, quod asseuerat l. fi. C. de probat. l. qui accusare. C. de eden. l. non hoc. C. vnde cogna. non sic in specie nostra, in qua etiam ex proprietate sermonis ambo gemini primi nati dicuntur, cum in ordine nascendi a nemine praecederentur, iuxta interpretationem d. l. ex duobus, de vulgari. & l. quod de pariter, & lege si fuerit. ff. de rebus dub. & l. qui duos. eod. tit. vnde cum maioratus promissus fuerit primo nascenti, ad ambos pertinere debet, qui ambo primi nati fuerunt, & alteruter cum agit & petit sufficienter & certo, non tantum contingenter probat intentionem suam, sicque obtinere debet, quod non erat, vt diximus in terminis d. l. si fuerit, cum sim.