Facit pro nobis viua ratio, quā ab alijs præuisam fuisse non inuenio. [*] Nam bona maioratus & si ex testatoris dispositione nec alienari possint nec diuidi, tamen illud est regulare in casibus, tamen fallit, & limitatur præsertim quando alienatio erat necessaria, vt est text. expressus, vbi etiam notant communiter Doctor. in leg. peto. §. prædium. ff. de leg. 2. neque enim causa necessitatis comprehenditur sub vlla regula prohibitiua inspecta legis interpretatione, arg. l. si fideiussor. §. si necessaria. ff. qui satisdare cogun. vbi multis id ornat Ias. l. conditionibus pupillus, in verb. iure potestatis. ff. de cond. & dem. vbi aliqua per Soz. l. si filius qui patri. ff. de vul. in verbo, non sponte susceptis, vbi etiam notat Soz. id quod & nos ornauimus de succes. cre. §. vigesimosexto. numero 80. & §. decimoquarto. numero 61. cùm ergo ex causa necessitatis recedatur à regulis iuris communis, ad quod etiam facit l. rem legatam. ff. de adim. legat. l. fideicommissa. §. si rem. ff. de leg. 3. cumq́ue in specie & indiuiduo, quo de agimus, res vetita & alienari possit, & diuidi ex causa necessaria quasi voluntaria tantùm, non etiam necessaria diuisio vetita videatur, cumq́ue in specie nostra ista diuisio necessaria sit, propter omnimodam incertitudinem, superest vt ea bona maioratus quo de agitur, diuidantur inter hos geminos fratres, argum. d. l. peto. §. prædium, de leg. 2. ff. præsertim cum respectu testatoris (cuius solius interesse hic inspiciendum est) parum aut nihil ferè intersit cùm ambo sint de liberis eius ex æquo, sicq́ue intelligo quod iure non solùm administrationis, sed etiam quæ ad bonorum proprietatem diuisio fiat, nam quid prodesset dicere quòd administratio tantùm bonorum esset communis inter eos, quid enim si postea alteruter eorum decem aut fortè viginti liberos sustulissent, esset ne administratio communis inter quadraginta postea fratres patrueles, & sic deinceps procedente progenie ad ingentem vsque populum procederemus, quod ridendum esset.