Et quod [sect. [5]] in dict. l. filio praeterito, dicitur, (scilicet quamuis subtilitas iuris refragari videatur) hunc habet sensum, quod licet iure ciuili, quod ab initio non valet, ex post facto non conualescat. leg. prima. ff. de reg. cat. tamen id non obest, quia eo iure ciuili, quod ab initio non valebat, non intelligitur conualescere, sed magis alio iure, scil. praetorio, vt innuunt illa verba, ex bono & aequo, id quod oportune declarat Alexander in dict. l. posthumo. numero duodecimo. C. de bon. po. contratab. ergo fuerunt tria tempora, quorum primo testamen. in quo filiusfamilias praeteritus a patre erat, valebat iure tam praetorio, quam ciuili, at successit secundum tempus, quo tale testamentum, licet iure praetorio valeret, iure tamen ciuili nullum erat, & iuri ciuili vt pote posteriori, hac in re standum erat, sed nouissime successit tertium tempus, quo ius praetorium videns, quod tale testamentum ob meram filij praeteriti vtilitatem annullabatur, induxit, vt si filius huic vtilitati, & fauori renunciasset (iuxta leg. penult. C. de pact.) tale testamentum vigeret, quod ius vt pote posterius, & etiam rationabilius seruandum est, ergo si ex verbis testamenti constaret filium fuisse praeteritum, tunc antequam filius abstineret ab haereditate patris, id testamentum nullum esset, & ipso iure, & in effectu, sed si postea filius abstineret iure praetorio, effectualiter conualesceret.