Et quod [*] in dict. l. filio præterito, dicitur, (scilicet quamuis subtilitas iuris refragari videatur) hunc habet sensum, quod licet iure ciuili, quod ab initio non valet, ex post facto non conualescat. leg. prima. ff. de reg. cat. tamen id non obest, quia eo iure ciuili, quod ab initio non valebat, non intelligitur conualescere, sed magis alio iure, scil. prętorio, vt innuunt illa verba, ex bono & æquo, id quod oportunè declarat Alexander in dict. l. posthumo. numero duodecimo. C. de bon. po. contratab. ergo fuerunt tria tempora, quorum primo testamen. in quo filiusfamiliàs præteritus à patre erat, valebat iure tam prætorio, quā ciuili, at successit secundum tempus, quo tale testamentum, licet iure prætorio valeret, iure tamen ciuili nullum erat, & iuri ciuili vt pote posteriori, hac in re standum erat, sed nouissimè successit tertium tempus, quo ius prætorium videns, quod tale testamentum ob meram filij præteriti vtilitatem annullabatur, induxit, vt si filius huic vtilitati, & fauori renunciasset (iuxta leg. penult. C. de pact.) tale testamentum vigeret, quod ius vt pote posterius, & etiam rationabilius seruandum est, ergo si ex verbis testamenti constaret filium fuisse præteritum, tunc antequam filius abstineret ab hæreditate patris, id testamentum nullum esset, & ipso iure, & in effectu, sed si postea filius abstineret iure prætorio, effectualiter conualesceret.