TEstamentvm in quo [sect. 1] filiusfamilias a patre praeteritus fuit, quod secundum veram & communem opinionem nullum est de iure ciuili, plerique nostrorum varie contendunt, an iure quoque praetorio nullum sit, an vero valeat saltem iure praetorio, & communis opinio est tale testamentum vtroque iure tam ciuili, quam praetorio nullum esse, ita tenent Gloss. in l. 2. ff. de excep. rei iudic. verbo, filio. sequitur, & dicit communem opinionem Alexand. numero 16. in l. posthumo nato. C. de contratabul. vbi eandem sequitur, & dicit communem Decius, numero duodecimo. quem similiter & sequitur, & communem dicit Curt. Iunior, numero quadragesimosexto. cum sequent. vbi eandem tenet, & communem dicit Iason numero 28. qui ait, quod studio tantum contradicendi quidam tenuerunt contrarium, & hanc opinionem tenent Barthol. & alij in d. l. posthumo, & Glo. in l. vnica, in fin. ff. si tabulae testamen. nullae exta. sentit Iason in l. filius qui in potestate. colum. 1. & 2. ff. de libe. & posthum.