TEstamentvm in quo [*] filiusfamiliàs à patre præteritus fuit, quod secundum veram & communem opinionem nullum est de iure ciuili, plerique nostrorum variè contendunt, an iure quoque prętorio nullum sit, an verò valeat saltem iure prętorio, & cōmunis opinio est tale testamentum vtroque iure tam ciuili, quàm prætorio nullum esse, ita tenent Gloss. in l. 2. ff. de excep. rei iudic. verbo, filio. sequitur, & dicit communem opinionem Alexand. numero 16. in l. posthumo nato. C. de contratabul. vbi eandem sequitur, & dicit communem Decius, numero duodecimo. quem similiter & sequitur, & communem dicit Curt. Iunior, numero quadragesimosexto. cum sequent. vbi eandem tenet, & communem dicit Iason numero 28. qui ait, quòd studio tantùm contradicendi quidam tenuerunt contrarium, & hanc opinionem tenent Barthol. & alij in d. l. posthumo, & Glo. in l. vnica, in fin. ff. si tabulę testamen. nullæ exta. sentit Iason in l. filius qui in potestate. colum. 1. & 2. ff. de libe. & posthum.